POST Commentarios in
Secũdam
Secundam
Secundæ Diui
Thomæ de Theologicis virtutibus à me iam olim
in communem vtilitatem editos,
nō
non
parùm ad alios
consequentes de Cardinalibus virtutibus conscribendos & in publicum proferendos excitabar. Audiebam enim à plurimis, & partim ipse experiebar,
quantùm Sacræ Theologiæ discipuli vbique ex illorum frequenti lectione proficerent. Verùm quotidianis lectionibus & varijs non parui ponderis ac momenti vrgentibus negotijs implicatus, id
quod tantopere optaram, hactenus perficere non potui. Iam verò opportunitatem nactus decisiones de Iure & Iustitia ante annos quatuor à me
compositas, & Regia facultate, vt moris est, legitimè ex commissione Salmanticensis Academiæ per
sapientissimũ
sapientissium
ac integerrimum virum Franciscum Sanctium Sacræ Theologiæ Salmanticensem
Complutensemq́;
Complutensemque
Magistrum, necnon in Cathedrali Salmantina ecclesia Magistralis præ
bendæ dignissimum Canonicum examinatas & approbatas, libenti ac
fidenti animo palàm Theologorum scholæ proferendas decreui. Scio
nō
non
defuisse interim Theologos non infimi nominis, qui diligentia freti sua
vel aliena cogitata de argumento eodem fidenter euulgauerint. Sed ea
res tantum abest, vt me ab instituto auocauerit, vel spem minuerit, quo
minùs crederem, præsentes meos labores non minorem fructum, quàm
præteritos allaturos, nec minorem apud Theologorum scholam gratiam
assequuturos; vt potiùs ob eam causam tantò hilarior & animosior factus
sim: quantò in illorum scriptis instructior docendi methodus & stylus
compendiosior cum maiori perspicuitate à lectoribus desiderabatur. Etenim cùm, vt habet Philosophus, sapientis sit ordinare: non ex multitudine eorum quæ dicuntur, sed ex distincta ipsarum assertionum ad propria & prima principia reductione, doctorum scripta æstimanda & amplectenda sunt. An verò in nostris scriptis eam legem, quam alijs præ
scripsimus, seruauerimus; alij incorruptiùs iudicabunt. Vnum scio, pie Lector, me plus laboris in meo conciso docendi stylo impendisse, quàm
si aliena scripta confusiùs in vnum congererem & coaceruarem. Quamobrem futurum spero, eos qui has nostras Decisiones de Iure & Iustitia
sincerè & attentè perlegerint, inuenturos, me, dum breuis esse laboro,
non
parcũ
parcum
in rebus enodandis, neque in verbis concinnandis obscurum
fuisse. Denique obserua, in hoc secundo volumine Commentariorum
in Secundam Secundæ duntaxat me illa pertractare voluisse, quæ de Iu|
stitia & Iniustitia strictim & propriè dictis dubitari poterant. Reliqua verò, quæ ad Religionis virtutem & alias Iustitiæ, quas vocant potentiales
& imperfectas, partes attinent: cum Commentarijs de fortitudine &
tẽ
perantia
temperantia
& hominum statibus copiosiùs in tertio volumine iuuante Domino, & vita comite, quàmtociùs prodibunt. Interim plurimùm vale in
Christo Seruatore. Ex nostro Prædicatorum Sancti Stephani Salmanticensis Conuentu, in die solenni corporis Christi. Anno Domini. 1594.