Censura huius operis. DECISIONES de Iustitia & Iure, a Magistro Fratre Dominico Banes, Sacrae Theologiae Salmanticae professore Primario, conscriptas , & elucubratas, haud oscitanter perlegi. In quibus mirum est, quanta cum ingenij dexteritate, reconditaque eruditione, Autor sese, cum Diui Thomae expositorem, & propugnatorem; tum caeterorum Theologorum, atque vtriusque Iuris interpretum, sequestrem ac iudicem, confessarijs denique omnibus ducem ac praeceptorem praebuerit: cum a primis Iustitiae & Iuris exordijs, vsque ad extremam, contractuum omnium, atque obligationum quae ad alterum sunt, metam; nihil inexcusum, nihil non elucidatum sit praeter gressus. Idcirco grauissimo Salmanticensis Scholae senatui, qui meam de hoc opere sententiam, quatenus Regijs consiliarijs eam referret, rogauit, Respondeo, dignissimum fore quod in omnium oculis versetur. Salmanticae 12. Kalendas Ianuarias 1589. Magister Doctor Franciscus Sanchez.