Censura huius operis. DECISIONES de Iustitia & Iure, à Magistro Fratre Dominico Bañes, Sacræ Theologiæ Salmanticæ professore Primario, cōscriptas , & elucubratas, haud oscitanter perlegi. In quibus mirum est, quanta cum ingenij dexteritate, reconditaq́ue eruditione, Autor sese, cùm Diui Thomæ expositorem, & propugnatorem; tùm cæterorum Theologorum, atque vtriusque Iuris interpretum, sequestrem ac iudicem, confessarijs denique omnibus ducem ac præceptorẽ præbuerit: cùm à primis Iustitiæ & Iuris exordijs, vsque ad extremam, contractuum omnium, atque obligationum quæ ad alterum sunt, metam; nihil inexcusum, nihil non elucidatum sit præter gressus. Idcircò grauissimo Salmanticensis Scholæ senatui, qui meam de hoc opere sententiam, quatenus Regijs consiliarijs eam referret, rogauit, Respondeo, dignissimum fore quod in omnium oculis versetur. Salmanticæ 12. Kalendas Ianuarias 1589. Magister Doctor Franciscus Sanchez.