I NITIO libri Sapientiae Spiritus sanctus Reges ac Principes imprimis alloquitur & admonet dicens, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, senti { Sap. c. 1. } te de Domino in bonitate. Tanto quanto superiores sunt Principes, quibus Regis Regum ac Domini dominantium vicaria fides commissa est: tanto maiores sunt illorum partes, se totos deuouendi illi, qui eos in altissimo dignitatis gradu omnium oculis suspiciendos constituit ac locauit. Ex qua certe diuina seruitute & caelestis sapientiae & generositatis vberrimi in eos fructus redundabunt. Hinc suae Reipublicae habenas tractare, gubernacula tenere, iustas ferre leges, subditos in omni officio continere valebunt. Jta fiet, vt in media communitatis tranquillitate ipse populus Deum religiosius & integrius colat, ac in diuinis frequentius versetur, aeternamque beatitudinem, autore Christo feliciter, assequatur. Quod quidem verum esse, esse autem longe verissimum, sapiens Salomon intelligens, Deum supplex his verbis olim deprecabatur. Da mihi sedium { Sap. c. 9. } tuarum assistricem sapientiam, & nolime reprobare a pueris tuis: quoniam seruus tuus sum ego & filius ancillae tuae, homo infirmus & exigui temporis, & minor ad intellectum iudicij & legum. Tu elegisti me Regem populo tuo & iudicem filiorum tuorum & filiarum. Mitte illam de caelis sanctis tuis & a sede magnitudinis tuae, vt mecum sit & mecum laboret: vt sciam quid acceptum sit apud te: & erunt accepta opera mea, & disponam populum tuum iuste, & ero dignus sedium patris mei. Quae pijssima oratio non solum in omnium Principum ore perpetua sed in men te & spiritu assidue proferri & cogitari debuisset. Et quamquam cunctae Regae potestates ex diuino illo nutu se pendere, illiusque voluntate & arbirio contineri , fateri debeant: Tu tamen, Princeps maxime, in adolescentiae primis radicibus constitute, & multorum Regnorum Regalisque posteritatis sola spes, maiore animi contentione diuinam opem semper implorare atque ex illius auxilio tui vnius pendere vitam, & illius praesidio tuas contineri actiones, debes agnoscere. Hac via maiores tui, praesertim vero felicissimus & Catholicus Rex pater tuus Hispaniarum Regna, quae olim bellorum frequentia perturbabantur , iam tranquilliora & pacatiora, & in Christiana religione magis adaucta illustrataque reddiderunt : quod nunquam effecissent, nisi Spiritui sancto crederent, per Salomonem dicenti, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram: sentite de Domino in bonitate. Jn quo diuino oraculo de duobus iudices admonentur: quorum alterum alterius causam & radicem esse intelligere oportet. Et enim quando potentes principes ita Deo famulantur, vt nihil sibi dulcius cariusque ducant , quam diuinis parere mandatis, iugumque Domini suaue esse exercitationis diuinae obedientiae assiduitate experiantur: fiet sane, vt aliorum mores grata legum & iustitiae rectitudine facile componant. Seruire namque Deo, Regnare est. Tu ergo, serenissime Princeps, Catholicum Regem potentissimum parentem tuum imitaturus diuinam sapientiam inuoca, qua possis instar Salomonis populum Dei iuste disponere, vt dignus sedium patris tui ab omnibus censearis. Hoc vniuersa Christi Ecclesia gemitibus inenarrabilibus a caelesti Patre misericordiarum & Deo totius consolationis quotidie orat & obsecrat. Gratias autem Deo ingentes agimus, quia nihil hactenus in te persepctum est, quo minus, quam de te concipimus spem, certam fore credamus. Accedit etiam spei nostrae confirmandae summa cura Catholici Regis (quae eius Regia prudentia est) qui te ab ipsis incunabulis in hanc vsque diem optimis viris omni virtute & sapientia praeditis erudiendum educandumque tradidit. Verum iam, vt vnde egressa est in eodem nostra finiatur oratio, attende obsecro, Princeps noster, diuinum illud propositum oraculum, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Theologicas quidem virtutes fidem spem & charitatem praecipuas esse ac reliquis dominari, nemo ambigit. Porro illarum actiones, omnibus qui sempiternam felicitatem diuina gratia freti obtinere contendunt, communes sunt. In quibus virtutibus quanto quisque excelluerit, tanto perfectius diuini aeternique Regni consors efficietur: neque enim Deus personarum acceptor est. Quinimmo , magnus ipse cum sit & immen sus, humilia respicit in caelo & in terra: ac saepe suscitat de terra inopem & de stercore erigit pauperem: vt collocet eum cum principibus, cum Principibus populi sui. Haec sit tua vera Regnandi spes, quae te vere magnum & vere beatum efficiet. Fige mentis oculos in illud Apostolicum assertum , { 1. Cor. 7. } Praeterit enim figura huius mundi. In illud etiam Christi Domini saluti ferum documentum: Quid proficit homo, si lucretur vniuersum mun { Lucae. 9. } dum, seipsum autem perdat, & detrimentum sui faciat. Deinceps vero, quod tuum proprium, & omnium Regum ministerium est, iustitiam Regnaturus dilige & amplectere: vt vulgi variam multitudinem in ordinem & conformitatem redigere queas. Haec namque virtus moralium virtutum domina ac Regina cum prudentia singulariter inhabitat. Ab hac in omne hominum genus leges & iura manarunt. Haec quae benefactis honores { Iustitia legalis. Distributiua. Commutatiua. } & praemia, malefactis ignominias atque supplicia proponens, studia bonorum excitat: malorum improbitatem coercet. Haec ius suum vnicuique tribuens vniuersitatem hominum in pace ac tranquillitate continet. Hanc denique singulariter in Regibus ac Principibus simul cum Regnatiua pru { AEquitas. } dentia coniunctam, morales Philosophi, Latini quidem, aequitatem , Grae ci autem, epicheiam merito appellauerunt. Quantum vero Ecclesiae Dei { Επικεια. } intersit, vt seculares Principes iustitiam & aequitatem colant, abunde satis nos docet Apostolus, dum ad Timotheum scribens inquit, "Obsecro igitur" { 1. Tim. 4. } "primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro Regibus & omnibus qui in sublimitate constituti sunt: vt quietam & tranquillam vitam agamus in omni pietate & castitate." Nimirum pietatis verbo, totius religionis Christianae cultum , castitatis vero, totius humani appetitus effraenatae libidinis resecationem intelligi voluit. Ecce quales quantique aestimandi sunt iustitiae desideratissimi fructus. Horret profecto animus cogitare, quot quantaque mala, si iustitia sublata de medio fuerit, in omni Republica grassarentur. Equidem si quot scelera, facinora, impietates, publicarum rerum euersiones, pestilentissimas haereses, ecclesiarum ruinas, Sathanica scandala , & vt verbis Ecclesiastici vtar, quot Regna de gente in gentem translata fuerint { Eccli. 10. } propter iniustitias & iniurias & diuersos dolos, enarrare tentarem , nuncupatoriae epistolae fines transgrederer. Hoc solum dixerim, nulla alia re inferorum simulachrum magis ad viuum effingi posse, quam si quis iustitiam de Reipublicae medio abstulerit. Jtaque Christianissime Princeps, si ad Regiae maiestatis nomem & rem aspiras, induere loricam iustitiae & galeam spei tuo capiti impone, diuinum auxilium semper implorans: vt virtute valeas dirumpere iniquitates. Sic enim ipse Deus Optimus Maximus cui immensa & aeterna maiestas propria est, non antea illo magno & ineffabili maiestatis nomine Iehouah in arcanis literis vocari & honora { ‎‏יהים‏‎ } ri voluit, quam per Mosem diuinae voluntatis, Spiritu sancto inspirante fidum interpretem, in rerum creatarum ordine ac debita dispositione sapientissimus iudex, ius suum & locum vnicuique creato tribuens, ostenderetur. Jnterim autem saepe repetita voce Elohim, hoc est iudex, appellari { ‎‏אליהים‏‎ } contentus est. Tunc vero Moses ineffabile & immensae maiestatis nomem { Genes. 1. } Iehouah, in honorem iudicis protulit, quando iam rerum creatarum perfectum ordinem & ornatum in epilogum reduxerat. Sic enim scripsit ille. Istae sunt generationes caeli & terrae, quando creatae sunt in die, quo { Genes. 2. } fecit Dominus Deus caelum & terram. Id quod in lingua sancta ita protulit, Iehouah Elohim, tribuens Deo maiestatis nomem , officio iudicis peracto. "Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram." Nam { Psal. 2. } qui se sapientissimos iudices & integerrimos, ac solicitos in Regni gubernatione non praestant: indigni prorsus maiestatis nomine, tamet si illud vsurpauerint, existimandi sunt.