I NITIO libri Sapientiæ Spiritus sanctus Reges ac Principes imprimis alloquitur & admonet dicens, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, senti { Sap. c. 1. } te de Domino in bonitate. Tantò quantò superiores sunt Principes, quibus Regis Regum ac Domini dominantium vicaria fides commissa est: tantò maiores sunt illorum partes, se totos deuouẽdi illi, qui eos in altißimo dignitatis gradu omnium oculis suspiciendos constituit ac locauit. Ex qua certè diuina seruitute & cælestis sapientiæ & generositatis vberrimi in eos fructus redundabunt. Hinc suæ Reipublicæ habenas tractare, gubernacula tenere, iustas ferre leges, subditos in omni officio continere valebunt. Jta fiet, vt in media communitatis tranquillitate ipse populus Deum religiosiùs & integriùs colat, ac in diuinis frequentiùs versetur, æternam́ beatitudinem, autore Christo feliciter, assequatur. Quod quidem verum esse, esse autem longè verißimum, sapiens Salomon intelligens, Deum supplex his verbis olim deprecabatur. Da mihi sedium { Sap. c. 9. } tuarum aßistricem sapientiam, & nolime reprobare à pueris tuis: quoniā seruus tuus sum ego & filius ancillæ tuæ, homo infirmus & exigui temporis, & minor ad intellectum iudicij & legum. Tu elegisti me Regem populo tuo & iudicem filiorum tuorum & filiarum. Mitte illam de cælis sanctis tuis & à sede magnitudinis tuæ, vt mecum sit & mecum laboret: vt sciam quid acceptum sit apud te: & erunt accepta opera mea, & disponam populum tuũ iustè, & ero dignus sedium patris mei. Quæ pijßima oratio non solùm in omniũ Principum ore perpetua sed in men te & spiritu aßiduè proferri & cogitari debuisset. Et quamquam cũctæ Regæ potestates è diuino illo nutu se pendêre, illius́ voluntate & arbirio cōtineri , fateri debeant: Tu tamen, Princeps maxime, in adolescentiæ primis radicibus constitute, & multorum Regnorum Regalis́ posteritatis sola spes, maiore animi contentione diuinā opem semper implorare atque ex illius auxilio tui vnius pendêre vitam, & illius præsidio tuas cōtineri actiones, debes agnoscere. Hac via maiores tui, præsertim verò felicißimus & Catholicus Rex pater tuus Hispaniarum Regna, quæ olim bellorũ frequentia perturbabātur , iam tranquilliora & pacatiora, & in Christiana religione magis adaucta illustrata́ reddiderũt : quod nunquā effecissent, nisi Spiritui sancto crederent, per Salomonem dicenti, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram: sentite de Domino in bonitate. Jn quo diuino oraculo de duobus iudices admonentur: quorum alterũ alterius causam & radicem esse intelligere oportet. Et enim quando potentes principes ita Deo famulantur, vt nihil sibi dulcius carius́ ducāt , quàm diuinis parêre mandatis, iugum́ Domini suaue esse exercitationis diuinæ obedientiæ aßiduitate experiantur: fiet sanè, vt aliorũ mores grata legum & iustitiæ rectitudine facilè componant. Seruire nanque Deo, Regnare est. Tu ergò, serenißime Princeps, Catholicum Regem potentißimum parentem tuum imitaturus diuinam sapientiam inuoca, qua poßis instar Salomonis populum Dei iustè disponere, vt dignus sediũ patris tui ab omnibus censearis. Hoc vniuersa Christi Ecclesia gemitibus inenarrabilibus à cælesti Patre misericordiarũ & Deo totius cōsolationis quotidie orat & obsecrat. Gratias autem Deo ingentes agimus, quia nihil hactenus in te perspectũ est, quo minùs, quam de te cōcipimus spem, certam fore credamus. Accedit etiam spei nostræ confirmandæ summa cura Catholici Regis (quæ eius Regia prudentia est) qui te ab ipsis incunabulis in hanc vs́ diem optimis viris omni virtute & sapientia præditis erudiendum educandum́ tradidit. Verùm iam, vt vnde egressa est in eodem nostra finiatur oratio, attende obsecro, Princeps noster, diuinum illud propositũ oraculum, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Theologicas quidem virtutes fidem spem & charitatem præcipuas esse ac reliquis dominari, nemo ambigit. Porrò illarum actiones, omnibus qui sempiternā felicitatem diuina gratia freti obtinere contendunt, communes sunt. In quibus virtutibus quātò quisque excelluerit, tantò perfectiùs diuini æterni́ Regni consors efficietur: neque enim Deus personarum acceptor est. Quinimò , magnus ipse cũ sit & immen sus, humilia respicit in cælo & in terra: ac sæpe suscitat de terra inopem & de stercore erigit pauperem: vt collocet eum cũ principibus, cum Principibus populi sui. Hæc sit tua vera Regnandi spes, quæ te verè magnum & verè beatum efficiet. Fige mentis oculos in illud Apostolicum assertũ , { 1. Cor. 7. } Præterit enim figura huius mundi. In illud etiam Christi Domini saluti ferum documentum: Quid proficit homo, si lucretur vniuersum mun { Lucæ. 9. } dum, seipsum autem perdat, & detrimentum sui faciat. Deinceps verò, quod tuum proprium, & omniũ Regum ministerium est, iustitiam Regnaturus dilige & amplectere: vt vulgi variā multitudinem in ordinẽ & cōformitatem redigere queas. Hæc nan́ virtus moraliũ virtutum domina ac Regina cũ prudentia singulariter inhabitat. Ab hac in omne hominũ genus leges & iura manarunt. Hæc quæ benefactis honores { Iustitia legalis. Distributiua. Commutatiua. } & præmia, malefactis ignominias at́ supplicia proponens, studia bonorum excitat: malorũ improbitatem coercet. Hæc ius suum vnicui́ tribuens vniuersitatem hominũ in pace ac tranquillitate continet. Hanc deni́ singulariter in Regibus ac Principibus simul cũ Regnatiua pru { Æquitas. } dentia coniunctam, morales Philosophi, Latini quidem, æquitatẽ , Græ ci autem, epicheiam meritò appellauerunt. Quantum verò Ecclesiæ Dei { Επικεια. } intersit, vt seculares Principes iustitiā & æquitatem colant, abundè satis nos docet Apostolus, dum ad Timotheum scribens inquit, "Obsecro igitur" { 1. Tim. 4. } "primum omniũ fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarũ actiones, pro omnibus hominibus, pro Regibus & omnibus qui in sublimitate constituti sunt: vt quietam & tranquillam vitā agamus in omni pietate & castitate." Nimirũ pietatis verbo, totius religionis Christianæ cultũ , castitatis verò, totius humani appetitus effrænatæ libidinis resecationẽ intelligi voluit. Ecce quales quanti́ æstimandi sunt iustitiæ desideratißimi fructus. Horret profectò animus cogitare, quot quanta́ mala, si iustitia sublata de medio fuerit, in omni Republica grassarentur. Equidem si quot scelera, facinora, impietates, publicarũ rerum euersiones, pestilentißimas hæreses, ecclesiarum ruinas, Sathanica scādala , & vt verbis Ecclesiastici vtar, quot Regna de gente in gentem trāslata fuerint { Eccli. 10. } propter iniustitias & iniurias & diuersos dolos, enarrare tẽtarem , nuncupatoriæ epistolæ fines transgrederer. Hoc solũ dixerim, nulla alia re inferorum simulachrum magis ad viuum effingi posse, quàm si quis iustitiā de Reipublicæ medio abstulerit. Jta́ Christianißime Princeps, si ad Regiæ maiestatis nomẽ & rem aspiras, induere loricam iustitiæ & galeam spei tuo capiti impone, diuinum auxilium semper implorans: vt virtute valeas dirũpere iniquitates. Sic enim ipse Deus Optim. Max. cui immensa & æterna maiestas propria est, nō antea illo magno & ineffabili maiestatis nomine Iehouah in arcanis literis vocari & honora { ‎‏יהים‏‎ } ri voluit, quàm per Mosem diuinæ voluntatis, Spiritu sancto inspirante fidum interpretem, in rerum creatarũ ordine ac debita dispositione sapientißimus iudex, ius suum & locũ vnicui́ creato tribuens, ostenderetur. Jnterim autem sæpe repetita voce Elohim, hoc est iudex, appellari { ‎‏אליהים‏‎ } cōtentus est. Tunc verò Moses ineffabile & immensæ maiestatis nomẽ { Genes. 1. } Iehouah, in honorem iudicis protulit, quando iam rerum creatarum perfectum ordinem & ornatũ in epilogum reduxerat. Sic enim scripsit ille. Istæ sunt generationes cæli & terræ, quando creatæ sunt in die, quo { Genes. 2. } fecit Dominus Deus cælum & terram. Id quod in lingua sancta ita protulit, Iehouah Elohim, tribuens Deo maiestatis nomẽ , officio iudicis peracto. "Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram." Nam { Psal. 2. } qui se sapientißimos iudices & integerrimos, ac solicitos in Regni gubernatione non præstant: indigni prorsus maiestatis nomine, tamet si illud vsurpauerint, existimandi sunt.