SED iam clementissime Princeps, si causam rationemque cognoueris: quare tibi has meas de Iure & Iustitia decisiones dicare fidenter ausus fuerim, audaciae veniam facile dabis. Cum enim olim Regiae maiestati Catholici Regis de Theologicis virtutibus tractatum dicauerim, in quibus ille colendis, praesertim in catholicae fidei defensione plurimum desudauerat, plurimos labores susceperat: idque munusculum meum sibi placuisse, quae sua Regia benignitas est, insinuauerit, ac plane ostenderit, non mirum si Regio fauore recreatus animosiorque factus, filio Regis a Patre non degeneranti doctrinam iustitiae, quae initium est dominandi, offeram. Accedit etiam me saepenumero a Regij Senatus ministris, alijsque iudicibus saepe fuisse solicitatum ac postulatum, vt circa S. Thomae doctrinam, quae de illorum debito ministerio agit, breues sed compendiosos commentarios ederem: vt quidquidex Theologica sapientia tum ad illorum spiritualem salutem, tum etiam ad debitum & fidele Regium ministerium praestandum , attineret, in vno libello quasi in promptuario habere possent. Quamobrem huic operi meo, Decisiones de Iure & Iustitia tibi dicatas, titulum inscripsi. An vero optatis illorum responderim ipsi iudicabunt. Tu vero, Serenissime Princeps, pro tua clementia, hos nostros labores tuo nomini dicatos in publicum exire non dedignaberis. Vale plurimum in Christo Domino . Datis Salmanticae. 18. die mensis Iunij. Anno 1594.