FRATER DOMINICVS Banes Lectori Salutem. POST Commentarios in Secundam Secundae Diui Thomae de Theologicis virtutibus a me iam olim in communem vtilitatem editos, non parum ad alios consequentes de Cardinalibus virtutibus conscribendos & in publicum proferendos excitabar. Audiebam enim a plurimis, & partim ipse experiebar, quantum Sacrae Theologiae discipuli vbique ex illorum frequenti lectione proficerent. Verum quotidianis lectionibus & varijs non parui ponderis ac momenti vrgentibus negotijs implicatus, id quod tantopere optaram, hactenus perficere non potui. Iam vero opportunitatem nactus decisiones de Iure & Iustitia ante annos quatuor a me compositas, & Regia facultate, vt moris est, legitime ex commissione Salmanticensis Academiae per sapientissium ac integerrimum virum Franciscum Sanctium Sacrae Theologiae Salmanticensem Complutensemque Magistrum, necnon in Cathedrali Salmantina ecclesia Magistralis prae bendae dignissimum Canonicum examinatas & approbatas, libenti ac fidenti animo palam Theologorum scholae proferendas decreui. Scio non defuisse interim Theologos non infimi nominis, qui diligentia freti sua vel aliena cogitata de argumento eodem fidenter euulgauerint. Sed ea res tantum abest, vt me ab instituto auocauerit, vel spem minuerit, quo minus crederem, praesentes meos labores non minorem fructum, quam praeteritos allaturos, nec minorem apud Theologorum scholam gratiam assequuturos; vt potius ob eam causam tanto hilarior & animosior factus sim: quanto in illorum scriptis instructior docendi methodus & stylus compendiosior cum maiori perspicuitate a lectoribus desiderabatur. Etenim cum, vt habet Philosophus, sapientis sit ordinare: non ex multitudine eorum quae dicuntur, sed ex distincta ipsarum assertionum ad propria & prima principia reductione, doctorum scripta aestimanda & amplectenda sunt. An vero in nostris scriptis eam legem, quam alijs prae scripsimus, seruauerimus; alij incorruptius iudicabunt. Vnum scio, pie Lector, me plus laboris in meo conciso docendi stylo impendisse, quam si aliena scripta confusius in vnum congererem & coaceruarem. Quamobrem futurum spero, eos qui has nostras Decisiones de Iure & Iustitia sincere & attente perlegerint, inuenturos, me, dum breuis esse laboro, non parcum in rebus enodandis, neque in verbis concinnandis obscurum fuisse. Denique obserua, in hoc secundo volumine Commentariorum in Secundam Secundae duntaxat me illa pertractare voluisse, quae de Iu stitia & Iniustitia strictim & proprie dictis dubitari poterant. Reliqua vero, quae ad Religionis virtutem & alias Iustitiae, quas vocant potentiales & imperfectas, partes attinent: cum Commentarijs de fortitudine & temperantia & hominum statibus copiosius in tertio volumine iuuante Domino, & vita comite, quamtocius prodibunt. Interim plurimum vale in Christo Seruatore. Ex nostro Praedicatorum Sancti Stephani Salmanticensis Conuentu, in die solenni corporis Christi. Anno Domini. 1594. Obserua inter columnas cuiusque paginae quatuor literas medias, A. B. C. D. indicare vtriusque columnae portiunculam in Jndice designatam, vbi indicatum inuenias, & Errata corrigas.