FRATER DOMINICVS Bañes Lectori Salutem. POST Commentarios in Secũdam Secundæ Diui Thomæ de Theologicis virtutibus à me iam olim in communem vtilitatem editos, nō parùm ad alios consequentes de Cardinalibus virtutibus conscribendos & in publicum proferendos excitabar. Audiebam enim à plurimis, & partim ipse experiebar, quantùm Sacræ Theologiæ discipuli vbique ex illorum frequenti lectione proficerent. Verùm quotidianis lectionibus & varijs non parui ponderis ac momenti vrgentibus negotijs implicatus, id quod tantopere optaram, hactenus perficere non potui. Iam verò opportunitatem nactus decisiones de Iure & Iustitia ante annos quatuor à me compositas, & Regia facultate, vt moris est, legitimè ex commissione Salmanticensis Academiæ per sapientissimũ ac integerrimum virum Franciscum Sanctium Sacræ Theologiæ Salmanticensem Complutensemq́; Magistrum, necnon in Cathedrali Salmantina ecclesia Magistralis præ bendæ dignissimum Canonicum examinatas & approbatas, libenti ac fidenti animo palàm Theologorum scholæ proferendas decreui. Scio nō defuisse interim Theologos non infimi nominis, qui diligentia freti sua vel aliena cogitata de argumento eodem fidenter euulgauerint. Sed ea res tantum abest, vt me ab instituto auocauerit, vel spem minuerit, quo minùs crederem, præsentes meos labores non minorem fructum, quàm præteritos allaturos, nec minorem apud Theologorum scholam gratiam assequuturos; vt potiùs ob eam causam tantò hilarior & animosior factus sim: quantò in illorum scriptis instructior docendi methodus & stylus compendiosior cum maiori perspicuitate à lectoribus desiderabatur. Etenim cùm, vt habet Philosophus, sapientis sit ordinare: non ex multitudine eorum quæ dicuntur, sed ex distincta ipsarum assertionum ad propria & prima principia reductione, doctorum scripta æstimanda & amplectenda sunt. An verò in nostris scriptis eam legem, quam alijs præ scripsimus, seruauerimus; alij incorruptiùs iudicabunt. Vnum scio, pie Lector, me plus laboris in meo conciso docendi stylo impendisse, quàm si aliena scripta confusiùs in vnum congererem & coaceruarem. Quamobrem futurum spero, eos qui has nostras Decisiones de Iure & Iustitia sincerè & attentè perlegerint, inuenturos, me, dum breuis esse laboro, non parcũ in rebus enodandis, neque in verbis concinnandis obscurum fuisse. Denique obserua, in hoc secundo volumine Commentariorum in Secundam Secundæ duntaxat me illa pertractare voluisse, quæ de Iu stitia & Iniustitia strictim & propriè dictis dubitari poterant. Reliqua verò, quæ ad Religionis virtutem & alias Iustitiæ, quas vocant potentiales & imperfectas, partes attinent: cum Commentarijs de fortitudine & tẽ perantia & hominum statibus copiosiùs in tertio volumine iuuante Domino, & vita comite, quàmtociùs prodibunt. Interim plurimùm vale in Christo Seruatore. Ex nostro Prædicatorum Sancti Stephani Salmanticensis Conuentu, in die solenni corporis Christi. Anno Domini. 1594. Obserua inter columnas cuiusque paginæ quatuor literas medias, A. B. C. D. indicare vtriusque columnæ portiunculam in Jndice designatam, vbi indicatum inuenias, & Errata corrigas.