ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm licitè aliquis poßit vendere rem, plus quàm valeat.

Source
AD primum sic proceditur.
Videtur, quòd aliquis licitè possit vendere rem, plus quam valeat. Iustum enim in commutationibus humanæ vitæ secundum leges ciuiles determinatur. Sed secundum eas licitum est emptori & venditori, vt se inuicem decipiant. Quod quidem fit, inquantum venditor plus vendit rẽ rem , quàm | valeat, emptor autem minus quàm valeat. Ergo licitũ licitum est quòd aliquis vendat rem plus quàm valeat.
¶ 2 Præterea. Illud quod est omnibus commune, videtur esse naturale, & non esse peccatum. Sed sicut Augustinus refert. 13.
de Trinita. Dictum cuiusdam Mimi fuit ab omnibus acceptum, Vili vultis emere, & carè vendere. Cui etiam consonat quod dicitur Prouerbiorum 20. Malum est, malum est, dicit omnis emptor: & cùm recesserit, gloriatur. Ergo licitum est aliquid cariùs vendere, & vilius emere, quàm valeat.
¶ 3 Præterea. Non videtur esse illicitum, si ex conuentione agatur id, quod fieri debet ex debito honestatis. Sed secũdum secundum Philosophum in
8. Ethicorum in amicitia vtilis recompensatio fieri debet secundũ secundum vtilitatem, quam consecutus est ille, qui beneficium suscepit, quę quidem quandoq́ue excedit valorem rei datæ: sicut cōtingit contingit cùm aliquis multũ multum re aliqua indiget, vel ad periculum euitandum, vel ad aliquod commodum consequendum. Ergo licet in contractu emptionis & venditionis aliquid dare pro maiori pretio, quàm valeat.
SED contra est, quod dicit̃ dicitur Matthæi 7. Omnia quæcunq; quæcunque vultis vt faciant vobis homines, & vos facite illis. Sed nullus vult sibi rem vendi carius quàm valeat. Ergo nullus debet alteri vendere rem cariùs, quàm valeat.
RESPONDEO dicendũ dicendum , quod fraudem adhibere ad hoc quòd ali quid plus iusto pretio vẽdatur vendatur , omnino peccatum est, inquantum aliquis decipit proximum in damnũ damnum ipsius. Vnde & Tullius dicit in libro
Lib. 3. circa mediji illius.
de Officijs. Tollendum est ex rebus contrahendis omne mendacium, non licitatorem venditor, nec qui contra se licitetur, emptor opponet. Si autem fraus deficit, tunc de emptione & venditione dupliciter loqui possumus. Vno modo secundum se, & secundum hoc emptio & venditio videtur esse introducta pro cōmuni communi vtilitate vtriusque, dum scilicet vnus indiget re alterius, & econuerso, sicut patet per Philosophum in primo
Lib. 1. ca. 5. & 6. tomo. 5.
Politic. Quod autem pro communi vtilitate inductum est, non debet esse magis in grauamen vnius, quàm alterius. Et ideo debet secundum æ qualitatem rei inter eos contractus institui. Quantitas autem rei, quæ in vsum hominis venit, mensuratur secundum pretium datum ad quod est inuentum numisma, vt dicitur in
Lib. 5. ca. 5. tom. 5.
quinto Ethico. Et ideo si vel pretium excedat quātitatem quantitatem valoris rei, vel econuerso res excedat pretium, tolletur iustitiæ æqualitas. Et ideo cariùs vendere vel vilius emere rem, quàm valeat, est secundum se iniustum & illicitum. Alio modo possumus loqui de emptione & venditione, secundum quod per accidens cedit in vtilitatem vnius & detrimẽtum detrimentum alterius, puta cum aliquis multum indiget habere rem aliquam, & alius læditur, si ea careat. Et in tali casu iustum pretium erit, vt non solum re| spiciatur ad rem, quæ venditur, sed ad damnum, quod venditor ex venditione incurrit. Et sic licitè poterit aliquid vendi plus quàm valeat secundum se, quanuis non vendatur plus quàm valeat habenti. Si verò aliquis multum iuuetur ex re alterius, quam accepit, ille verò qui vendit, non damnificatur carendo re illa: non debet eam superuendere: quia vtilitas quæ alteri accrescit, non est ex venditione, sed ex conditione ementis. Nullus autem debet vẽ dere vendere alteri quod non est suum licet possit ei vendere damnũ damnum quod patitur: ille tamen qui ex re alterius accepta multũ multum iuuatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare: quod pertinet ad eius honestatem.
AD primum ergo dicendum, quod sicut suprà dictum
1. 2. q. 96. artic. 2.
est, lex humana populo datur, in quo sunt multi à virtute deficientes, non autem datur solum virtuosis. Et ideo lex humana non potuit prohibere quicquid est cōtra contra virtutem, sed ei sufficit, vt prohibeat ea quæ destruunt hominum conuictum, alia verò habeat quasi licita: non quia ea approbet, sed quia ea non punit. Sic ergo habet quasi licitum, pœnam non inducens, si absque fraude venditor rem suam superuendat, aut emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus, quia tunc etiam lex humana cogit ad restituendum: puta si aliquis sit deceptus vltra dimidiam iusti pretij quantitatem. Sed lex diuina nihil impunitũ impunitum relinquit, quod sit virtuti contrarium: vnde secun dum diuinam legem illicitum reputatur, si in emptione & venditione non sit æqualitas iustitiæ obseruata. Et tenetur ille qui plus habet, recompensare ei qui damnificatus est, si sit notabile damnum. Quod ideo dico: quia iustum pretium rerum non est punctualiter determinatum, sed magis in quadam æstimatione consistit: ita quòd modica additio vel minutio non videtur tollere æqualitatem iustitiæ.
AD secũdum secundum dicendum, quòd sicut August. ibidem
Loco citato in arg.
dicit: Mimus ille vel seipsum intuendo, vel alios experiendo, vili velle emere, & carè vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam, qua huic resistat & vincat. Et ponit exemplum de quodam, qui modicum pretium de quodam libro propter ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Vnde patet quòd illud commune desiderium non est naturæ, sed vitij. Et ideo commune est multis, qui per latam viam vitiorum incedunt.
AD tertium dicendum, quòd in iustitia commutatiua consideratur principaliter æqualitas rei. Sed in amicitia vtilis, consideratur æqualitas vtilitatis. Et ideo recompensatio fieri debet secũdum secundum vtilitatem perceptam. In emptione verò secũ dum secundum æqualitatem rei.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

VTrum licitè possit aliquis vendere rẽ rem plus quàm valeat? ¶ Prima conclusio. Adhibere fraudem vt aliquid plus iusto | vendatur, est peccatum inquantum aliquis decipit proximum in damnum ipsius.
Secunda cōclusio conclusio . Etiam deficiente fraude, vẽdere vendere cariùs aut emere vilius quam res valeat, est secundum se iniustum. Ratio est, quia secundum se in illo contractu committitur inæqualitas.
Tertia conclusio. Per accidens aliquando licet vendere rem cariùs quam valet, scilicet quando venditor damnificatur ex priuatione rei quam vendit.
Quarta conclusio. Iniquum est vendere rem cariùs quàm secũdum secundum se valeat, propterea quòd fit valde vtilis ementi. Ratio est, quia hoc est vendere quod non est proprium sed alienum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DE hac materia disputant Doctores in 4. dist. 15. extant etiam tituli in vtroq; vtroque iure de contractibus. Quoniam autem de omni contractu agendum est, necesse erit tradere definitionem, & diuisionem contractus: vt cognoscamus quæ nam sit differentia huius contractus emptionis & venditionis, & quomodo differat ab alijs contractibus. ¶ Nota ergo primo, quòd cōtractus contractus definitur ab Vlpiano in. l. Labeo. 2. ff. de verborum signif. Contractus est vltro citroq́ue obligatio. Quę diffinitio datur per effectũ effectum , acsi diceret, Contractus est actio humana inter duos, ex qua in vtroque oritur obligatio ad alterum. Hæc autem actio humana necesse est, vt explicetur aliquo signo sensibili sufficienti ad explicandum animũ animum contrahendi. Et ratio est, quia homo componitur ex corpore & anima, & idcirco actio humana quæ debet esse ad alterum necesse est, quòd sit sensibilis, eo quòd omnis nostra cognitio ortum habet à sensu. Sunt autem quatuor figuræ contractuum, siue quatuor modi qui referuntur in. l. naturalis. ff. de præscriptis verbis. ¶ Primus modus explicatur sic, Do vt des. Secundus facio vt facias. Tertius, do vt facias. Quartus, facio vt des. Hinc sequitur, quòd simplex promissio non est contractus eo quòd neque habet figuram contractus, neq; neque definitionem cum nulla oriatur obligatio in vtroque.
Secundò nota, quòd contractus propriè dictus, diuiditur in septem differentias siue species. Prima dicitur cambium, in qua permutatur res pro re. Secunda est emptio, vbi intelligitur correlatiuum venditio. Tertia species est mutuatio. Quarta est emphyteusis, id est melioratio, verbi gratia. Dat aliquis alteri vineam vt colat illam & reparet & fructus capiat & soluat aliquam pensionem & reddat. Quinta species est commodatio quando debet reddi idem numero datum. Sexta species est permutata commodatio. Septima est locatio. Sed tamen pro huius diuisionis intelligentia: nota, quòd hic non diuidimus cōtractum contractum in tota sua generalitate, sed quod attinet ad rem præsentem diuidimus contractum circa res ipsas, non circa personas: & idcirco non annumeramus matrimonium neque votum solenne: eo quòd sunt traditiones personarum.
¶ HIS suppositis. Probatur sufficientia præfatæ diuisionis. Etenim per contractum potest transferri vel dominiũ dominium rei, vel vsusfructus illius, aut tantũ tantum vsus. Siquidem trāsferatur transferatur dominium rei, cōstituuntur constituuntur tres species, scilicet cambium, quod fit quando res pro re commutatur, vt vinum pro frumento: & emptio, quando transfertur dominiũ dominium rei pro pecunia, & mutuatio quando transfertur dominium rei cum obligatione vt reddatur tantumdẽ tantumdem in alio indiuiduo. Quibusdam autem visum est, quòd mutuatio non sit propriè contractus, eo quòd nulla obligatio oritur in mutuatore, sed tantum in mutuatario. Nihilominus falluntur in hoc, quia mutuator ipse, eo ipso quòd mutuat, manet obligatus ad non statim repetendum, donec mutuatarius aliquod commodum acceperit, vel accipere potuerit moraliter loquendo ex ipsa re mutuata: & eadem ratio est de cōmodatore commodatore , manet enim obligatus vt mutuator, imò vero aliquando statuitur aliquod certum tempus, intra quod ipse commodator vel mutuator non potest repetere. Præterea. Si per contractum non transferatur dominium rei, sed vsusfructus pro aliquo pretio, vel pensione temporali, vel perpetua, & tunc talis contractus dicitur emphyteusis. Dicimus autem non transferri dominium per emphyteusim: quia quanuis transferatur & tradatur ipsa res, tamen directum dominium rei manet apud | dominum, qui rem transtulit ad vsumfructum alterius: quanuis dominium vtile maneat in illo, qui rem accepit per talem contractum. Denique si per contractum transferatur tantum vsus rei, oriri possunt tres species. Nam si transferatur gratis res sine pretio, siue vsus ille, est quidem commodatio cum conditione, vt rei substantia restituatur domino. v. g. si aliquis commodet equum ad iter faciendum alteri, si autem non transferatur gratis, sed pro vsu alterius rei: dicitur permutata commodatio. Si autem sit pro pretio, dicetur locatio.
Ad has septẽ septem species possunt reduci omnes alij contractus, siue nominati, siue innominati. Præsertim contractus assecurationis & societatis: nam per assecurationem non transfertur dominium rei, neque vsus: sed tantum per assecurationem conseruatur dominium, vel vsusfructus, vel vsus, iuxta rationem assecurationis & obligationem assecurantis. Societas autem poterit reduci ad quandam locationem. Similiter impignoratio, vel fideiussio, non pertinet ad speciem distinctam, sed tantum est confirmatio aliorum contractuum & ad illos reducetur. Magister Soto libr. 6. de Iustitia. quæst. 2. artic. 1. dicit, quòd sufficit numerare quinque contractuum species. Nam cambiũ cambium in quo transfertur res pro re, reducit ad emptionẽ emptionem . Permutata verò commodatio reducitur ab illo ad locationem. Sed nobis non videtur verum, quòd cambium reducatur ad emptionem. Primò quia cambium antiquior contractus est, quàm emptio. Item emptio & venditio inuenta est ad supplendum, id quod per cambium commodè fieri non poterat. Ergo si aliqua istarum specierum ad aliam erat reducẽda reducenda , potius emptio ad cambium quàm cambium ad emptionem reduci oportebat. Præterea permutata commodatio non exigit æqualitatem, qualem requirit locatio. Ergo non rectè ad illam reducitur. Probatur antecedens. Possunt enim duo homines conuenire, vt ad inuicem commodent res inæqualis commoditatis.
Nota præterea ad maiorem intelligentiam prædictæ diuisionis, non multum interesse ad mores vel ad rationem iustitiæ, vel iniustitiæ dignoscendam, quæ in hu iusmodi contractibus reperitur, curiose distinguere, an isti contractus distinguantur specie metaphysica & differentia essentiali, dummodo cognoscamus differentes modos qui requirunt differentem considerationem in istis contractibus. Hæc autem differentia qualiscunque sit, desumenda est ex diuerso modo tradendi rem ipsam, scilicet trāsferendo transferendo cum illa dominium, vel vsum fructũ fructum , vel vsum tantum, & ex diuersa obligatione quæ oritur in ipsis contrahentibus, videlicet ad reddendā reddendam rem ipsam, vel non reddendam, vel ad conseruandam illam vel aliquid aliud faciendum pro re ipsa. Et idcirco visum est viris doctis & prudentibus, illa septem capita contractuum distinguere, ad quæ alij contractus reducerentur.
Ex dictis colligitur definitio emptionis & venditionis, emptio nanque est contractio rei pro pretio: venditio autem distractio rei pro pretio. Nomine vero pretij, intelligimus pecuniam, per quam æstimatur valor omnium rerum venalium: est enim pecunia ipsa mensura communis ipsarum rerum venalium. Hæc autem definitio, desumitur ex modo loquendi Iurisperitorum, qui venditionem vocant distractionem rei, & emptionem ipsam vocant contractionem rei ipsius.
Iam vero pro intelligentia conclusionis articuli Diui Thomæ, obseruanda quidem sunt à Theologo tria principia siue regulæ, ad constituendum pretium iustum in rebus venalibus. ¶ Prima regula sit, autoritas reipublicæ, quæ suo beneplacito potest constituere iustum pretium in huiusmodi rebus propter bonum commune.
Secunda regula est, communis æstimatio fori & bonorum hominum. ¶ Tertia regula est, conuentio inter emptorem & venditorem ipsum. Quod autem istæ regulæ sint sufficienter enumeratæ. Probatur, quia pretium iustum non est ab ipsa natura determinatum: etenim iustum naturale, autore Aristot. 5. Ethicorum cap. 7. est idem apud omnes, at vero pretium rerum multipliciter variatur pro temporis & loci varietate, & etiam pro ipsarum rerum varietate: ergo necesse est, quòd pretium determinetur per beneplacitum hominũ hominum : | non potest autem excogitari aliquod aliud beneplacitum per quod constituatur istud iustum pretium, quod non contineatur in prædictis: ergo sufficienter enumeratæ sunt istæ tres regulæ.
Circa primam regulam aduerte, quòd nomine reipublicæ, intelliguntur omnes, qui habent autoritatem ab ipsa republica: inter quos primũ primum locum obtinet princeps, deinde prætores, & alij iudices & ædiles, qui vulgo dicuntur ( Regidores y Fieles ) qui habent autoritatem à republica taxandi pretium in aliquibus mercibus, minoris momenti. Vbi obseruandum est, quòd nisi sit error intolerabilis & euidens, standum est taxationi pretij factæ à republica & officialibus eius, semper enim præsumendum est tale pretium esse iustum & in casu dubij standum est illi.
Secundò notandum est, quòd taxatio pretij potest fieri tripliciter, Vno modo penes terminũ terminum magnitudinis in fauorem emptoris: altero modo penes terminum paruitatis in fauorem venditoris. Tertio modo penes vtrunque terminum in fauorem vtriusque. Exemplum primi est in pragmatica frumentaria, vbi taxatur pretium penes terminum magnitudinis, non enim potest esse maius pretium iustum frumenti, quàm sit taxatum à republica. Potest autem esse iustum pretiũ pretium multo minus, quàm sit taxatum à republica: propterea quòd ex abundantia tritici cōmunis communis æstimatio fori deprimit taxatum pretium. Exemplum secundi habetur in censibus temporalibus vel vitalitijs, vbi taxatur pretium penes terminum paruitatis, non enim possunt emi minoris pretij: at vero possunt emi maiori pretio. Exemplum tertij est in taxatione quæ communiter fit in pretio vini.
Circa secundam regulam, vide Diuum Thomam supra quæstione 57. articul. 2. & in. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. & l. si seruum. ff. ad legem Aquiliam. & in capit. primo de emptione & venditione.
Circa omnes tres regulas in communi. Nota, quòd est maxima differentia inter pretium constitutum per primam regulam & constitutum per alias regulas: quia constitutum per primam regulam consistit in indiuisibili, eo modo quo constitutum est: pretium vero constitutum per alias regulas variari potest eodem loco & tempore in parua quantitate, quia non consistit in indiuisibili, vt dicit Diuus Thomas supra in solutione ad primum. Et idcirco à doctoribus assignatur triplex iustum pretium eodem loco & tempore quod reputatur quasi vnum pretium. Aliud quidem dicetur rigidum penes terminum magnitudinis: aliud vero dicitur mite penes terminum paruitatis: aliud denique dicitur mediocre penes recessum ab vtroque extremo.
Secunda differentia est, quòd pretium taxatum à republica, ordinatur immediatè ad bonum communitatis per iustitiam legalem, quæ principaliter residet in Principe, & ministris reipublicæ: pretium vero constitutum per alias regulas ordinatur immediatè ad bonum ipsorum contrahentiũ contrahentium .
Tertia differentia est inter pretium constitutum per secundam regulam & pretium constitutum per tertiam regulam: quòd stante taxatione per secundam regulam, non habet locum tertia regula. Si enim pretium communi æstimatione fori sit constitutum, non licet illud pretium variare ex conuentione inter emptorem & venditorem: sed standum erit omnino communi vsui fori. Hoc intelligitur in ratione contractus emptionis & venditionis. Nam si ex beneplacito suo venditor velit rem vilius vendere, erit quidem donatio: sicut si emptor velit carius vendere erit etiam donatio. Vnde regula tertia tantum habet locum, quando pretium rei nullo modo est taxatum, sicut verbi gratia, contingit in mercibus quæ nouiter adducũtur adducuntur ex India. Similiter etiam idem contingeret si quis artifex industriùs faceret aliquod nouum artificium vtile hominibus & reipublicæ & etiam delectabile: tunc non est aliud pretium iustum nisi ex conuentione partium, quod quidem debet fieri attentis laboribus & industrijs & expensis ipsius artificis.
Quarta differentia est inter has regulas, quòd materia primæ & secundæ regulæ sunt res necessariæ ad victum & vestitum hominum, verbi gratia, circa frumentum & vinum, & carnes & vestitum | exercentur illæ regulæ. At vero materia propria tertiæ regulæ, sunt res quæ magis pertinent ad faustum & pulchritudinem ipsius reipublicæ, quam ad necessitatem: quales sunt lapides pretiosi & canes venatici, & etiam accipitres & equi elegantes, qui non habent pretium taxatum à republica. Constitutis his omnibus fundamentis est.
DVbium primum. Vtrum modus vendendi rem possit variare iustum pretium rei eodem loco & tempore? loquimur autem de varietate notabili. Pro cuius intelligentia aduerte, quòd quadruplex est modus vendendi. Primus est, quando ipsa merces quærit emptorem. Secundus. Quando emptores quærunt merces. Tertius, quando aliquis vendit simul magnam copiam rerum & non minutatim. Quartus modus vendendi est per mensuras quasdam minutiores.
Sit ergo prima conclusio. Primus modus vendendi, facit vilescere pretium rei iustæ. Probatur ex communi prouerbio: merces vltroneæ vilescunt, cuius prouerbij ratio est: quia in illo modo vendendi est raritas emptorum, quæ est vna causa ex multis minuendi pretium.
Secunda conclusio. Secundus modus vendendi auget pretium iustum rei. Ratio est. Quia in illo modo vendendi est copia emptorum, quæ causa est augendi pretium.
Tertia conclusio. Tertius modus vendendi facit vilescere pretium rei. Ratio est, quia in illo modo vendendi inuenitur raritas emptorum.
Quarta conclusio. Quartus modus vendendi merito auget pretium iustum rei. Ratio est: quia in illo modo vendendi est multus labor & maior cura & industria in seruandis mercibus & diuidendis.
Ex dictis sequitur, quid sentiendum sit de monopolijs. Fit enim monopolium tripliciter. Primò quidem publica autoritate, vt cum Princeps prohibet ne quis vendat aliquod genus mercium præter Petrum vel Ioannem. Et iste modus vendendi si fiat de rebus non multum necessarijs reipublicæ, vel si fiat de necessarijs, fit tamen cogente necessitate, vel vtilitate rei publicæ, cui aliter prouideri commodè non potest, nisi merces ad vnum venditorem vel duos reducantur: tunc iustus erit iste modus vendendi, dum modo pretium taxetur à republica, ne forte illa occasione venditores spolient rempublicam ipsam. Hac via iustificantur priuilegia & monopolia de cartis lusorijs & de libris ab ipsis autoribus tantum vendendis.
Secundus modus monopolij est, quando ipsi negotiatores conueniunt inter se de non vendendis mercibus nisi certo quodam pretio suo beneplacito taxato. Tunc enim omnes isti negotiatores efficiuntur qua si vnus venditor, quod redundat in damnum communitatis. Ratio est: quia quando sunt multi venditores non coniurati, facile minuuntur rerum pretia, dum quilibet affectat vendere, quod quidem redundat in bonum communitatis. Similiter etiā etiam peccarent viceuersa emptores, quando ad inuicem conueniunt, de non emendis mercibus nisi viliori quodam pretio taxato suo arbitratu. Isti tamen poterunt aliquando excusari: si hoc faciant contra monopolium quod fecerunt venditores: tunc enim redimunt suam vexationem, dummodo conueniant emptores in quodam iusto pretio & æquabili, quale posset æstimari à viris probis, si nullum esset monopolium.
Tertius modus monopolij est, quando duo vel tres mercatores, vel etiam vnus, congerunt omnes merces alicuius generis ea intentione, vt omnes emant ab ipsis, ipsi vero fingunt pretium quodam pro libito suo. Omnes igitur modi prædicti præ ter primum cum suis limitationibus, prohibiti sunt iure communi, vt patet. l. 1. C. de monopolijs. & l. 2. titulo septimo, Partita quinta.
Nihilominus aduerte, quòd in foro conscientiæ non tenebuntur facientes monopolium restituere, nisi conuenerint in pretio iniusto, quod quidem periculum vt in plurimum inuenitur in secundo genere monopolij, tam cum fit ex parte venditorum tam etiam ex parte emptorum. At vero in tertio genere monopolij, non videtur esse aliqua iniquitas. Et ratio est, quia ille qui emit totam quantitatem mercium, suo periculo | emit, neque cum aliquo conuenit fraudulenter: quin potius huiusmodi negotiatio publicè fit in republica, neque prohibetur legibus, nisi tantum in emptione tritici, cautum enim est legibus Regni, quòd nemo emat triticum ad reuendendum: vbi autem non fuerit lex humana expressa, quæ prohibet emptionem siue in parua siue in in magna quantitate ad iterum vendẽdum vendendum : licitum erit cuilibet negotiatori emere totā totam quantitatem mercium.
Sed rogat aliquis. In tali casu quod nam erit pretium iustum, quando ille iterum vendit. Respondetur, quòd si non est taxatio facta à republica, iustum pretium erit in quo conuenerint emptores cum venditore. Neque moraliter loquendo erit periculum in tali casu, quòd pretium plus iusto augescet propter vnitatem venditoris. Et ratio est: quia quanuis sit vnitas venditoris, est multiplicitas mercium apud illum, & idcirco properabit vendere, vel populo, vel alijs negotiatoribus. Si autem ex tali modo congerendi merces ad vni cum negotiatorem, sequeretur aliquod damnum communitati: tunc princeps reipublicæ tenetur cogere illum negotiatorem, vt vendat, & si opus fuerit taxare pretium illi. Hactenus dictum est de pretio iusto secundùm se, hoc est attento valore rei venalis absolutè loquendo. Nunc autem de pretio iusto per accidens dicamus.
DVbium igitur secundum est circa tertiam cōclusionem conclusionem D. Thom. Vtrùm illa sit vera, & an possint esse aliæ circunstantiæ, propter quas aliqua res iustè vendatur carius, quàm secundùm se valeat: v. g. si res vendatur carius non solum propter incommodum venditoris, sed etiam propter ipsius rei venalis honorificam antiquitatẽ antiquitatem , vel propter delectationem quam venditor capit ex illa re.
Respondetur & sit prima conclusio. Doctrina Diui Thomæ in tertia conclusione certissima est, & probatur. Quia æquitas naturalis postulat, vt venditor qui est dominus & possessor rei suæ, seruet se indemnem, ergo vera est conclusio Diui Thomæ. Confirmatur exemplo. Nam eadem ratione excusamus mutuatorem, quando à mutuatario exigit lucrum verè cessans, vel damnum emergens, scilicet, quia seruat se indemnem hoc faciendo. Sed hæc doctrina intelligenda est quando emptor vel mutuatarius solicitat venditorem vel mutuatorem vt vendat vel mutuet: quia aliàs non erat venditurus vel mutuaturus: si autem vltro se offerat ad vendendum vel mutuandum non potest quicquam exigere pro suo damno vel lucro cessante. Ratio est manifesta: quia tunc ipse emptor non est causa, quòd venditor priuetur suo commodo, ergo non est iustum vt soluat pretium propter incōmoda incommoda venditoris aliundè prouenientia.
Secunda conclusio. Etiam ratione antiquitatis honorificæ, potest venditor aliquid amplius exigere quam res secundùm se valeret, & huiusmodi pretium poterit esse per accidens iustum, quando res illa solum est honorifica venditori: at vero si res illa sit honorifica cuilibet habenti: tunc illud pretium erit iustum secundùm se: quoniam dignitas illa est quasi intrinseca rei. Cæterum pretium maius quod accipitur propter delectationem quam capiebat venditor de illa re, iustum quidem erit sed per accidens. Hæc autem doctrina debet intelligi, quādo quando emptor solicitat venditorem, aliàs non venditurum.
Hinc sequitur, quòd fallaces sunt regulæ quibus ipsi negotiatores solent iustificare pretium pro mercibus: aiunt enim, quòd tanti emerunt merces illas, quòd tantas expensas fecerunt in illis asportandis & conseruandis, quæ omnia impertinentia sunt ad iustificandum pretium in præsenti: nisi aliàs iustificetur secundùm regulas propositas & explicatas. Continget enim quòd negotiator vilius vendat quam emerit, & tamen iniquè vendit, vel quia ipse stultè emit, vel quia postquam emit aduenit magna copia mercium, vel fuit raritas emptorum.
IAM vero, vt ea quæ dicta sunt magis examinentur, arguitur primò contra primam regulam. Iniquum est, vt omnes merces eiusdem speciei, dissimiles tamen secundùm conditiones indiuiduales, ex quibus res pluris aut minoris æstimantur: vt | vno pretio, eodem tempore & loco vendantur: sed prima regula ita disponit, ergo iniqua est.
Secundò. Pretium rerum iustissimè variatur copia vel inopia ipsarum variata pro differentia loci & temporis: sed lex quæ taxat pretium rerum multo tempore duraturum, nullam habet rationem huius varietatis: ergo imprudens est & iniqua.
Tertiò. Pretium etiam lege taxatum statuitur per humanam prudentiam: sed humana prudentia non attingit medium iustitiæ indiuisibiliter, vt ait Aristot. 2. Ethicorum, cap. 6. ergo consistere in indiuisibili non magis est proprietas pretij constituti per primā primam regulam quam per secundam & tertiam.
Quartò. Iustum pretium rerum est in æqualitate rei ad rem, siquidem est mediũ medium iustitiæ commutatiuæ: ergo omne pretium iustum consistit pariter in indiuisibili.
Ad primum respondetur, quòd lex quæ taxat pretium rebus eiusdem speciei intelligenda est de rebus sanis in illa specie: quare si triticum sit sordidum, mixtum palea, vel terra, vel consumptum gurgulione: non est vendendum secundùm illud pretium regulariter loquendo. Idem dicimus de vino si sit ita accidum, vt prope sit acetum vel mixtum aliquo licore, non potest vendi pretio taxato per legem regulariter loquendo. Si tamen merces sint integræ & sanæ in sua specie, istæ taxantur iustè eodem pretio legitimo quantum ad terminum magnitudinis. Ratio est: quia lex non respicit per se bonum particulare emptoris & venditoris, sed bonum communitatis: & idcirco non est inconueniens, quòd aliqua particularia incommoda tollerentur, imo vero & si bene consideretur, non poterat aliter taxari pretium pragmaticæ de frumento. Nam si distinctum pretium statuisset lex pro optimo frumento, & pro mediocri & pro minus bono, esset maxima confusio inter emptores & venditores: non enim poterat inueniri iudex facile qui discerneret, quodnā quodnam triticum esset optimum, quod mediocre, quod minus bonum. Prudenter igitur lex statuit certum pretium quantum ad terminum magnitudinis, etiam pro optimo frumento. Iudicauit enim legislator, quòd mi nus bonum triticum non attingeret illud pretium nisi in magna inopia tritici & fame multa: quapropter nota, quòd stante pragmatica, potest inueniri triplex differentia & circunstantia temporis. Prima quidẽ quidem , quando omne triticum etiam vilissimum & mixtum paleis attingit pretium pragmaticæ, & hoc contingit quando est notabilis fames & penuria frumenti: tunc enim etiam vilissimum triticum transcenderet illud pretium, si non esset pragmatica. Secunda differentia temporis est, quando nullum triticum potest iustè vendi pretio pragmaticæ, v. g. quando est maxima copia frumenti, & tunc differenti pretio iusto venditur optimum & mediocre & minus bonum: quod si aliquis vendat tunc pretio taxato à pragmatica: tenetur restituere emptori etiam si non puniatur ab ipsa republica, si fuerit excessus vltra medietatem quidem iusti pretij. Tertia differentia est, quando bonum & optimum triticum attingit pretium pragmaticæ, & minus bonum non attingit neque potest attingere iustè pragmaticam. Hoc contingit quando non est multa copia, neque multa inopia frumẽti frumenti : tunc enim potest contingere, quòd optimum triticum & bonum attingat pretium pragmaticæ: minus autem bonum non attingat. Vnde si quis vendat minus bonum triticum pretio pragmaticæ expectata pecunia: tenetur ad restitutionem ipsi emptori: quoniam numerata pecunia non tantum valet in præ senti, vnde sumi debet pretium iustum.
Ad secundum respondetur consequenter, quòd lex non debet habere rationem varietatis illius copiæ vel inopiæ, quando ad bonum communitatis expedierit pro multo tempore taxare ipsum pretium.
Ad tertium argumentum respondetur, quòd pretium legitimum in hoc conuenit cum alijs pretijs arbitrarijs, quod quemadmodum à principio quando agebatur de lege ferenda poterat humana prudentia taxare pretium legitimum paulo magis aut minus: sed iam semel statuto pretio per legem, iniquum erit ab illa taxatione discedere etiam in minimo: sic etiam pretium arbitrarium postquam semel statutum est inter emptores & venditores in sin| gulari, iniquum est ab illa quantitate determinata discedere, etiam in minimo: nisi de consensu vtriusque partis. Et ita humana prudentia attingit medium iustitiæ in emptionibus & venditionibus, vel statuendo legem de pretio legitimo, vel per conuenientiam inter emptorem & venditorem ipsum: & ita manet pretium iustum in indiuisibili.
Ad quartum respondetur, æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, aliquando consistere in indiuisibili mathematico: quando res ipsa in se consistit in indiuisibili. v. g. quando qui accepit duo reddit duo: aliquando vero necesse est vt vtamur indiuisibili morali, ad constituendam æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, v. g. quando medium rei non constat in communi pro omnibus contractibus singularibus, sed necessaria est æstimatio hominum, quæ varia est, quanuis accedat prope ad medium: & talis est æstimatio fori communis: donec in particulari fiat conuenientia inter emptorem & venditorem de pretio indiuisibili: & sic non est eadem ratio de prima regula, & de alijs duabus: quoniam secundùm primam regulam, pretium rerum consistit in indiuisibili mathematico etiam in communi omnibus cō tractibus contractibus : at vero pretium constitutum per secundam & tertiam regulam consistit in indiuisibili morali, donec in singulari fiat conuenientia. Ex dictis sequitur, quomodo sit intelligendum illud commune prouerbium, tantum valet res quantum vendi potest, quod habetur in. l. 1. ff. ad Senatusconsulta. & in. l. si quis vxori. ff. de furtis. est enim intelligendum quantum vendi potest secundùm communem æstimationem fori, quando non est taxatum lege pretium. Item maxime verificatur in materia tertiæ regulæ, vbi neque est lex neque communis æstimatio fori.
Sed iam circa pragmaticam de frumento, aduertenda sunt tria documenta. Primũ Primum est, quòd in illa pragmatica non solum interdicitur venditio frumenti pro maiori pretio pecuniario, sed etiam cambium pro alia re maioris pretij. v. g. non erit licitum stante pragmatica, permutare certam mensuram tritici pro certa mensura olei quæ pluris æstimatur. Probatur. Quia quanuis lex solum exprimeret, quòd nemo vendat triticũ triticum nisi tale pretio, tamen secundùm ius commune nomine venditionis quantum ad valorem, intelligitur etiam cambium, vt patet ex. l. statu liberi. ff. de statu liberis. & ex l. 2. C. de rescindenda venditione. quæ lex secundùm omnes Iurisperitos verificatur etiam in cambio: quanuis solum loquatur expressè de emptione & venditione.
Secundò probatur. Nam illa lex facta est propter bonum communitatis, si autem liceret res maioris pretij recipere pro frumento, cogerentur emptores ab ipsis venditoribus, vt aliàs emerent res maioris pretij ad permutandum eas pro frumento, quod quidem inconueniens perinde esset atque si non esset ipsa lex pragmaticæ. Denique probatur. Quia lex illa intendit constituere iustum pretium in indiuisibili: si autem esset licitum recipere res maioris pretij pro frumento, non seruatur æqualitas iustitiæ commutatiuæ constituta per legem ipsam.
Secundum documentum est, quòd qui vendit frumentum vltra pretium taxatum, mortaliter peccat: quia facit contra legem iustam in materia graui, & tenetur restituere excessum pretij ipsis emptoribus: quanuis non teneatur ad pœnam legis ante condemnationem iudicis. Hoc documentum est contra doctissimum Nauarro in suo manuali, cap. 23. num. 86. vbi ait, quòd ille qui vendit vltra pretium taxatum lege non peccat mortaliter, dummodo non vendat maiori pretio quā quam res illa valeret secundũ secundum permissionem legis naturalis, si nulla esset pragmatica. Et in numer. 55. idipsum docet de omni lege ciuili, quod non obligat in foro conscientiæ: sed solum sunt pœnales leges. Contra cuius sententiam disputatur in cōmuni communi , in 1. 2. quæstione. 96. articulo. 4. sed quòd attinet ad rem præsentem reprobatur præ dicta sententia merito. Et probatur prædictum documẽtum documentum . Primò. Nullum est pretium iustum lege naturali, sed solum lege positiua, vel ex communi æstimatione fori: sed supposita taxatione legis illud est pretium iustum legitimum: ergo lex naturalis pro tunc nullum aliud pretium iustificat supra illud lege taxatum.
Confirmatur. Lex illa quæ taxat pretium, constituit contractum emptionis & venditionis actum iustitiæ commutatiuæ: sed iustitia commutatiua obligat in foro conscientiæ vt nemo contra faciat: ergo vendentes vltra pragmaticam peccant mortaliter, & tenentur restituere.
Tertium documentum est, quòd illa pragmatica æqualiter obligat, omnes etiam seculares ecclesiasticos & regulares. Hoc documentum est etiam cōtra contra Nauarro vbi supra, numero. 85. vbi ait, quòd non obligantur clerici illa pragmatica: quia non sunt subditi Principi seculari, neque eius legibus ciuilibus. Vnde infert duo: alterũ alterum est, quòd expediret vt episcopi ferrent eandem legem taxationis tritici, vt clerici obligarentur: alterum est, quòd vbi fuerit lege permissum, quòd qui frumenta asportant ex alijs Regnis, possint vendere tanti quanti inuenerint & quantum potuerint: vt reuera permittitur in. l. 1. titul. 25. libro. 5. nouæ Recopilationis: quod tũc tunc etiam clerici possunt vendere quanti potuerint. Nihilominus nostrum documentum verissimũ verissimum est, & demonstratur. Primo quidem, quoniam l. citata, &. l. 2. & 3. dicitur, quòd compellantur clerici eodem pretio vendere sicut seculares: si autem clerici non essent subditi Principi seculari, quantum ad hoc lex illa esset iniqua, neque permitteretur à Pontifice in populo Christiano. Secundò probatur. Quoniam omnes clerici & regulares subditi sunt principibus secularibus in his, quæ non impediunt gubernationem ecclesiasticam, ergo omnes obligat. Denique probatur. Nam lege naturali tenentur clerici vendere frumentum iusto pretio: sed iustum pretiũ pretium est in aliqua republica quod æstimatur communi vsu hominum & fori ipsius secundum consuetudinem patriæ: ergo tenentur vendere vt mos est in illa ciuitate vbi habitant. Et ista ratio concludit, quòd ipsemet Princeps tenetur vendere suum triticum pretio taxato à pragmatica: quia durante pragmatica pretium ipsius pragmaticæ est pretium iustum. Hactenus de hac pragmatica frumenti dictum sit.
DVbitatur tertiò circa solutionem ad primum argumentum, in qua solu tione agitur de deceptione quam ad inuicem faciunt emptores & venditores, vltra vel citra medietatem pretij iusti.
Pro cuius dubitationis intelligentia aduertendum est, quòd quantum attinet ad venditores, manifestum est quid sit decipere vltra medietatem iusti pretij: est enim recipere vltra iustum pretium plusquam dimidium. v. g. si venditor pro re quæ valet centum recipiat centum quinquaginta vnũ vnum . Decipit autem citra dimidium iusti pretij, quando pro re quæ valebat centum accipit ad summum centum quadraginta nouem. Sed tamen quod attinet ad emptorem, est differentia opinionum inter Iurisperitos, quid sit decipere venditorem vltra vel citra dimidium. Nobis tamen certissima sententia sit, quòd emptor tunc decipit vltra dimidium ipsum venditorem: quando pro re quæ valebat centum rependit quadraginta nouem aut infra, ita quòd nulla sit differentia inter emptorem & venditorem quantum ad medietatem iusti pretij: quoniam res ipsa reducenda est ad pretium pecuniarium iustum, vt facile iudicemus quis decipiat alterum vltra vel citra dimidium.
Hoc supposito arguitur primo pro parte affirmatiua, quod licitum sit emptoribus & venditoribus se ad inuicem decipere vltra dimidium iusti pretij. Est argumentum. Leges ciuiles sunt iustæ: sed secundùm illas fertur sententia in iudicio in fauorem eius qui decepit alterum citra dimidium: ergo etiam in foro conscientiæ conferunt illi ius ad retinendum, quod accepit. Minor patet ex. l. 2. &. l. si voluntate. C. de rescindenda venditione. & ex cap. cum dilecti. & capit. cum causa. de emptione & venditione.
Secundo arguitur à simili. Leges de præ scriptione transferunt dominium rei in foro conscientiæ in possessorem bonæ fidei, ergo saltem leges citatæ conferunt dominium in foro conscientiæ in emptorem & venditorem bonæ fidei.
Tertiò arguitur. Qui comparat dominium per contractum iure validum quanuis lege prohibitum. v. g. qui acquirit dominium pecuniarium per ludum alearum, non tenetur pecuniam restituere in foro | conscientiæ antequam compellatur à iudice, ergo multo minus in nostro casu tenebitur, vbi & contractus est validus & à iudice re cognita non compelletur restituere qui decepit vltra dimidium iusti.
De hac re multa disputant Iurisperiti, videatur Couar. lib. 2. Variarum Resol. cap. 3. ad quartũ quartum . inter Theologos videatur Ioannes de Medina Complutensis in tract. de rebus restituẽ restituen . quæst. 32. & Conrad. de contractibus in quæst. 57. Syluest. in verb. emptio. Caiet. opusc. 17. Responsionum, respons. 17. dubio. 3. Adria. quodlib. 6. art. 3. ad tertium.
Sunt igitur tres sententiæ de hac re. Prima quæ ait, nullum esse peccatum decipere emptorem vel venditorẽ venditorem . Hanc tenet Summa Rosella, vt refert Syluest. vbi sup. & quidam Durandus minorita, vt refert Conrad. vbi supra, & multi Iurisperiti quos citat dominus Antonius de Padilla in cōmentarijs commentarijs sup. l. 2. C. de rescindenda vendit. num. 73.
Altera sententia est D. Tho. in hoc artic. in altero extremo, quod est peccatũ peccatum mortale talis deceptio, & quod inde oritur obligatio restituendi: quæ sententia cōmunis communis est citatis Theologis, & multis alijs in. 4. dist. 15.
Tertia sentẽtia sententia quasi media inter istas est, quę ait esse peccatũ peccatum decipere emptorem vel venditorẽ venditorem etiā etiam citra dimidiũ dimidium iusti, negat tamen inde oriri obligationẽ obligationem restituendi. Hāc Hanc tenet Gerson in tractatu de contractibus.
Nobis tamen sententia D. Tho. & Theologorum tam certa est, vt oppositum sit omnino improbabile. Probatur primò, quia qui decipit proximum in illo casu, peccat contra iustitiam commutatiuam, siquidem recipit aliquid vltra iustum pretium, ergo tenetur hāc hanc inæqualitatem recompensare per actum iustitiæ commutatiuæ qui est restituere. Confirmatur. Quia si ille tantũ tantum peccaret contra iustitiam legalem, vt videtur sentire Gerson, non verificaretur quòd decipit vltra dimidiũ dimidium iusti. Hoc enim ex proprijs terminis significat actum contrarium iustitiæ commutatiuæ, eo vel maxime quod nulla ratio peccati potest illic considerari, nisi contra iustitiam commutatiuam. ¶ Secundò. Etiam si quis bona fide decipiat alterum ex ignorantia inuincibili, tenetur nihilominus postea cognita veritate restituere illud in quo factus est ditior, quando res illa non extat, ergo etiam si emptor vel venditor decipit bona fide, tenebitur restituere cognita veritate. Probatur consequentia. Nam æqualitas illius contractus postulat, vt neuter accipiat plus iusto, ergo cognita veritate tenebitur resarcire illam inæqualitatem. Plura argumenta facit Magister Soto vbi supra, sed hæc validissima sunt, procedunt enim ex proprijs rerum definitionibus.
AD argumenta in oppositum respondetur, quòd illæ leges sunt permissiuę quantum ad lęsionem citra dimidium iusti: non tamen iustificant ipsum contractũ contractum , sed relinquunt illud iure naturæ iudicandũ iudicandum . Ratio autem quare leges permittunt illam iniquitatem, & non dant actionem in iudicio damnificato, est: quia cum contractus emptionis & venditionis sit frequentissimus in republica, si daretur actio læsis citra dimidium iusti, non sufficerent tribunalia ad dirimendas lites quotidianas quæ ex talibus deceptionibus prouenirent. Imo vero olim ante legem illam. 2. C. de rescindenda venditione. non dabatur actio in iudicio læsis etiā etiam vltra dimidium pretij. Et nihilominus deceptores tenebantur restituere iure ipso naturali. Ita etiam nunc post illam legem damnificantes citra dimidium, tenentur eodem iure naturæ restituere. Sed hic obseruandum est, quòd quando pretium est lege taxatum, vt in pragmatica de frumento, datur actio læsis citra dimidium iusti, tum in fauorem legis, tum etiā etiam quia facile cōstat constat in iudicio de læsione: non autem ita facile constat de læsione, vbi non est pretium taxatum, eo quòd est multa varietas in pretio rerum, vbi non est pragmatica.
Ad secundum respondetur, quòd non est simile de legibus præscriptionum, & de alijs legibus circa deceptionem contractus emptionis & vẽditionis venditionis : quoniam leges de præ scriptione sunt directiuæ & præceptiuæ, leges autem alteræ sunt tātum tantum permissiuæ. Et si quis merito quærat, quomodo cognoscitur quando aliqua lex est præceptiua & quā do quando permissiua? Respondetur, quod ante omnia attendendũ attendendum est ad finem legis, deinde considerandum est circa medium ad finem, an illud quod statuit lex ad cōsequendũ consequendum finem | habeat speciem mali & iniquitatis: an vero secundùm se sit bonum? Dicimus ergo quod si tale medium secundum se fuerit opus virtutis, tunc lex erit directiua & præceptiua. Sed difficultas est, quando ipsum medium habet speciem iniquitatis & malitiæ, quod quidem si per legem non potest honestari, tunc plane est permissiua, & sic permittuntur meretrices & defenduntur in iudicio ad euitanda adulteria & alia peccata maiora. Si autem aliqua via poterit honestari medium per legem, vel legislatorem, videlicet transferendo dominium rei in alterum: tunc si talis translatio dominij fuerit necessaria ad finem legis, lex erit præceptiua, simulq́ue directiua: si autem non fuerit necessaria ad consequendum finem legis: tunc lex erit tantum permissiua. Exemplum primi. Lex de præ scriptione habet pro fine, vt rerum dominia sint certa & determinata: ad hunc tamẽ tamen finẽ finem necessarium est, vt mediũ medium quod lex statuit, scilicet, quod post tantũ tantum tẽpus tempus maneant res apud possessores bonæ fidei in perpetuũ perpetuum , quod transferat dominium in possessorem bonæ fidei, alias frustraretur finis legis: qui est vt rerum dominia sint certa. Exemplum secundi. Lex, quæ dat facultatem viro, occidendi vxorem deprehensam in adulterio, habet pro fine cōmisereri commisereri vehementi dolori mariti, & non addere dolorem supra dolorem, Ad hunc autem finem non est necessariũ necessarium concedere illam facultatem publicam vt autoritate reipublicæ occidat vxorem tanquam Iudex iuste iudicans vel tanquam minister sententiæ latę iam ab ipsa lege: sed sufficit, vt permittatur occidere si velit, neque propter hoc puniatur. Vnde colligimus quòd lex illa sit permissiua tantum. Ad hũc hunc igitur modum, dicimus quòd lex quæ dicit; liceat emptori & venditori ad inuicẽ inuicem decipere, habet pro fine euitare frequentes lites: quæ orirentur ex huiusmodi contractibus si pro quauis inæqualitate daretur actio in iudicio; ad quẽ quem finem sufficit: quòd parti læsæ non detur actio in iudicio: non autem requiritur, neque decebat transferre dominium in damnificantem.
Ad tertium argumentum negatur illa similitudo & comparatio, quia quanuis illi contractus cōueniant conueniant in hoc, quòd vterque sit validus: tamen iniquitas siue malitia quæ est in ludo alearum, est tantum contra iustitiam legalem: & idcirco reddere quod quis lucratus est, habet tantùm rationem pœnæ taxatæ à lege. At vero malitia, quæ est in contractu emptionis & venditionis vbi interuenit deceptio, est contra iustitiam commutatiuam: & idcirco damnificans tenetur iure naturæ restituere.
DVbium quartum, An quòd cōtractus contractus emptionis & venditionis fiat bona vel mala fide, referat aliquid ad hoc vt sit validus vel non, & ad hoc quòd inde oriatur obligatio restituendi vel non oriatur. Ad hoc dubium respondetur resolutoriè.
Prima conclusio. Contractus emptionis & venditionis celebratus bona fide propter ignorātiam ignorantiam puræ negationis vtriusq; vtriusque partis, scilicet, quia neutra pars scit valorem rei: sed merè negatiuè se habet circa æstimationem valoris, tunc talis contractus est validus, etiā etiam si vltra dimidium iusti pretij fiat deceptio. & quidem quod sit validus, patet, quia ex vtraque parte est omnino voluntarius. Quòd autem inde non oriatur obligatio restituendi, probatur: quia vterque se exponit æquali periculo, & est quasi contractus de sortibus, ergo nulla ratione oritur ibi obligatio restituendi, eo vel maxime quòd vtraque pars in illo contractu cedit libere iuri suo, & facit quasi donationem mutuam ad inuicem, & denique in isto casu verificatur illa tertia regula iusti pretij.
Secunda conclusio. Si tamen talis contractus celebretur bona fide cum ignorantia prauæ dispositionis, quia videlicet vterque existimat iustum pretium esse tantum vel tantum, & tamen reuera est maius vel minus: tunc contractus ille non est inualidus. Probatur. Quia ille qui læditur non alia ratione vult contrahere, nisi supposito quòd pretium sit tantum, ergo non est voluntarius ille contractus, sed inuoluntarius & per consequens inualidus. Etenim de ratione cō tractus contractus humani est, quòd sit voluntarius.
Tertia conclusio. Læsus per talem contractum prædictum habet ius in foro conscientiæ repetendi quod alter plus accepit: & ille alter tenetur in foro conscientiæ restituere. Cæterum in foro exteriori | dabitur actio parti læsæ vltra dimidium iusti: lædenti vero dabitur optio, vt vel rescindat contractum vel recompenset quod amplius accepit. Ista conclusio quantum ad priorem partem sequitur ex secunda, quoniam si contractus fuit nullus, & alter eorũ eorum amplius accepit: sequitur quòd in foro conscientiæ tenetur ex iustitia commutatiua illud restituere vel rescindere contractum. Quātum Quantum ad secundam partem habetur expressè. l. 2. C. de rescindenda venditione. Et ratio eius est: quia cum ille contractus celebretur bona fide, æquum est, vt neuter eorũ eorum damnum patiatur cognita veritate. Quod quidem plane fit, si læso datur actio in iudicio: lædenti vero detur prædicta optio.
Quarta conclusio. Si contractus mala fide fuerit celebratus, & pars læsa ignorabat iustum rei pretium, erit inualidus contractus in foro conscientiæ. Probatur, quia talis ignorantia inuoluntarium interpretatiuè operatur: at vero sine voluntario contractus est nullus, igitur est inualidus contractus. Conclusio hæc consonat cum iure ciuili, in quo nihil statuitur de firmitate aut nullitate huiusmodi contractus: sed solũ solum definitur: quòd non datur actio parti læsæ citra dimidium iusti pretij. Reliqua vero relinquit iure naturæ iudicanda.
Quinta conclusio. Si contractus mala fide celebretur, & pars læsa scit iustum rei pretium, sed necessitate compellitur emere vel vendere, tunc contractus est validus in foro conscientiæ. Probatur. Nam pars læsa sciens iustum pretium, nihilominus vult contrahere & pati illud detrimentum, ergo contractus est simpliciter voluntarius & validus. Non dicimus modo, quòd lædens non teneatur restituere, sed quòd ipse contractus est validus: licet sit iniquus. Probatur à simili. Ille qui proijcit merces in mare propter tempestatem obortam, simpliciter loquendo voluntariè proijcit, quanuis secundùm quid inuoluntariè: quoniam nollet proijcere, ergo tale voluntarium sufficit ad contractum emptionis & venditionis, siquidem pars læ sa nullo modo compellitur ab altera vt contrahat. Probatur consequentia & confirmatur. Nam tale voluntarium sufficit etiam ad votum faciendum, ergo etiam sufficiet ad contractum emptionis & venditionis.
Sed contra. Donatio facta latroni nulla est, quanuis ille qui dat pecunias (dat simpliciter voluntariè propter euitandam mortem) eò quòd est inuoluntarius secundùm quid, ergo pari ratione sufficiet ad nullitatẽ nullitatem contractus prædicti illud inuoluntarium secundùm quid. Respondetur, quòd quando altera pars iniuriam aliquam facit alteri contrahenti, propter quam altera pars cogitur contrahere vel dare pecunias, tunc irritatur contractus: quia non est iustum quòd ex iniuria nascatur ius illi qui facit iniuriam. Nũc Nunc autem in casu nostræ conclusionis illa pars quæ necessitatur contrahere, non necessitatur ab altera parte, sed aliunde, scilicet, à sua egestate: vnde non est eadem ratio. Per hũc hunc etiam modum intelligitur quare contractus vsurarius sit validus quantum ad rationem mutui: licet vsurarius teneatur non recipere vsuras. Ratio validitatis est, quia ex vtraque parte est contractus voluntarius simpliciter. Nam pars læsa sciens & prudens vult recipere mutuum propter suam necessitatem, non obstantibus vsuris. Ipse autem vsurarius libenter contrahit.
Secundò probatur cōclusio conclusio ex cap. cum dilecti. de emptione & venditione. vbi Alexand. 3. definit validum esse contractũ contractum quendam emptionis & venditionis cuiusdam syluæ, etiam si qui vendiderant decepti fuerant vltra dimidium. Definit tamen supplendam iniquitatem esse & inæqualitatem. Valde itaque est obseruandum, quòd aliud est contractum esse validum, & aliud esse iniquũ iniquum , vnde oritur obligatio restituẽdi restituendi . Multi enim contractus sunt validi, eo quòd sunt voluntarij ex vtraque parte, qui alias iniqui sunt.
Vltima conclusio. Non tenetur is qui læ sit mala fide etiam vltra dimidium iusti pretij in casu quintæ conclusionis ante iudicis sententiam stare optioni partis læsæ, etiam si leges ciuiles concedant parti læsæ in tali casu, vt eligat, Vtrùm maluerit vel rescindere contractum, vel restitutionem sibi fieri in eo in quo damnificatus est. Sed dicimus, quòd lædens in foro cōscientiæ conscientiæ poterit supplere iustum pretium non rescindendo contractum. Probatur. Nam optio quæ datur per leges ciuiles parti læsæ est in pœnam | lædentis mala fide. Ergo tales leges non obligant in foro conscientiæ ante sententiā sententiam iudicis. Antecedens probatur. Nam vbi non est mala fides lædentis, non concedunt leges illam optionem parti læsæ: sed solum dant illi actionem in iudicio, lædenti vero bona fide, dant optionem. Ista conclusio est multò probabilior quàm opposita sentẽtia sententia , quæ à quibusdam asseritur opinantibus leges illas non esse pœnales, sed esse dirigentes contractum & apponentes conditionẽ conditionem necessariam celebrandis huiusmodi contractibus.
Loading...