Secundò † subinfertur, Ecclesiam quandoq; tolerare minus malum præsens, ob euitādum maius malum futurũ, quod verisimilibus coniecturis speratur, probatur in dicto c. requisiuit, quem text. ad hoc dicit singula. Ioan. Lupi. in c. per vestras. §. 18. numero 16. optimus text. in c. inter opera. de spons. vbi Ecclesia meretrices tolerat, ob euitandam promiscuam luxuriam in Republica, fœdissimásque coniunctiones, tametsi meretrices esse, & ad eas nos accedere, mortale peccatum sit. ca. meretrices. 32. qu. 4. etiamsi ipsa meretrix soluta sit, & qui ad eam accedit à cōiugio, ordine, ac religionis, seu castitatis voto, liber sit: simplex † enim fornicatio mortale peccatum est, & iure naturali vetita. vti probat Tho. 22. q. 154. arti. 4. idem Tho. in 4. sent. dist. 33. q. 1. art. 3. Maior. in 3. sent. dist. 27. q. 29. Lactan. Firm. li. 6. c. 23. glo. per tex. ibi. in Cle. ad nostram. de hæret. ad finem. Ioan. à Medina de resti. q. 19. nam & hæresis esset asserere fornicationem, etiā simplicem, non esse peccatum mortale, quam hęresim egregiè conuincit Alfon. de Castro, vir acutissimo ingenio, ac præsigni eruditione præditus, lib. de hæresibus, in dictione coitus. His etiam suffragatur August. homi. 49. à Gratiano relatus in cap. audite. 34. dist. idem denique August. in sermonibus de tempore, dominica 22. sermo. 2. qua in re audacter nimis nostrates loquuntur, dum Bar. in l. pen. ff. de cōcubi. Alexand. in l. ex facto. §. si quis rogatus. num. 13. ff. ad Trebel. & Ant. Rossel. in tract. de legitim. lib. 1. col. 5. asserunt simplicem concubinatum iure naturali legitimum coitum esse, ad differentiam adulterij, incestus & coitus contra naturam, qui illegitimi complexus dicuntur, etiam iure naturæ, rectius enim dicerent simplicem concubinatum lege ciuili non puniri, maximè, quia etiam Iure ciuili simplex fornicatio est illicita, quamuis cum cōcubina. tex. in c. 1. de filijs nat. ex matri. ad Morgan. cōtracto. Illud tamẽ adnotare libet à Canonibus antiquis, veras † vxores dici, quandoque concubinas, eò, quòd absque dotalibus instrumẽtis, cæterisq́; solẽnitatibus à Iure ciuili introductis fuit coniugium celebratum. quod Grati. probat in c. omnibus. & ca. seq. 34. dist. quæ iura inter prima notabilia retulit Cate. Cotta. sacra autem scriptura eas fœminas, quas sancti patres præter proprias vxores carnaliter cognouere, easq́; in contubernio veluti vxorẽ ancillas retinebāt, promiscuè appellat vxores vel cōcubinas, veras tamẽ vxores præcedenti nuptiarum solennitate coniunctas, nunquam concubinas nominauit, auctore Aug. libro 1. quæstionum super Genes. c. 90. & Magistro in 4. dist. 23. explicat idem Aug. libr. 16. de Ciuit. Dei. c. 34. scribens Cethuram veram Abrahæ vxorem peculiari ministerio dici cōcubinam. Gene. c. 25. Etenim autore Tho. in dist. 33. q. 1. artic. 3. ad 3. vbicunq; in veteri testamento legitur, aliquos sanctos viros concubinas habuisse, oportet dicere, eas illis fuisse matrimonio iunctas, & tamen aliquo modo concubinas dici, quòd aliquid habebant de ratione vxoris, & aliquid de ratione concubinæ. Nam secundum quod matrimonium ordinatur ad suum principalem finẽ, qui est prolis procreatio, sic erant vxores. Sed secundum quod ordinatur ad secundarium finem, qui est dispensatio familiæ, & mutua communicatio operum viri & vxoris, & simul cohabitatio, sic vxores non erant, quæ primæ vxori accedebant, sed concubinæ appellabātur, quasi simile aliquid habentes cum cōcubina, in hoc scilicet, quòd poterat eijci à lecto, & à domo, sicut illa, quæ verè est cōcubina. Vnde & de Agar dicitur per Saram & Abraham, Eijce ancillam hanc, & filium eius. quam tamen priùs dederat ipsa viro suo vxorem. Talis dicitur fuisse Bala ipsi Iaco. Genes. c. 35. sic & doctissimus Aloisius Lippomanus super Gene. cap. 22. inquit, concubinæ olim erant, non illegitimæ & fornicariæ, sed vxores minimè principales, quarum filijs non debebatur hæreditas, nec æqualis honor, non sacerdotium, non primogenitura, munera tātùm recipiebant, & mutua se charitate cōplectebantur, & sese iuuabant. Hæc Aloisius. Alibi & frequentius cōcubina dicitur mulier domi in contubernio retenta. ca. non omnis. 32. q. 2. atque eodem pacto Iura ciuilia Pandectarum, quæ de concubinis loquuntur, intelligẽda sunt, erat enim apud veteres concubinæ nomen honestum, cùm ea loco vxoris haberetur, atque citra criminis notam, vxor autem minimè dicebatur, quia non fuisset solẽniter ducta ex Iurisconsulto, in l. Masurius. ff. de verb. signific. vbi hoc ipsum notat Alciat. Ecclesia igitur, ac totius Christiani orbis Catholici Principes Lupanaria permittunt, non quòd illud peccatum approbent, sed vt adulteria, incestus, atque alia luxuriæ crimina compescant. Nam & diuus August. lib. 2. de ordine, scribit, Tolle meretrices de mundo, & Sodomia totus efficietur reprobus. quem Tho. citat 22. q. 10. art. 11. idem Thom. de regim. princi. ca. 14. tribuit hoc Augu. lib. 13. de Ciui. Dei. Sed & ipse Aug. li. 14. de Ciui. Dei. c. 18. dicit, terrenam ciuitatem licitum fecisse scortorum vsum. Idem Ioan. Eccius profitetur in Homil. 1. super ca. 7. Matth. in festo diuæ Magdalenæ. Hinc Solon Atheniensis, primus emptas meretrices iuuẽtuti cōparauit, vt effuso illic libidinis impetu quid turpius cogitare desisterent, quod annotauit Ludo. Cœlius lib. 8. lectio. antiq. cap. 4. & Alex. ab Alex. lib. 4. c. 1. & Alcia. in d. l. Masurius. Potest hoc comprobari ex ca. duo mala. 13. dist. & ex Arist. li. 5. Ethi. c. 3. quo in loco inquit, minus malum boni vicem habere, si maiori malo comparetur. Nec sequitur, Hoc fit, & tamen nec lege Ciuili, nec Canonica punitur, ergò est licitum, hāc enim collectionem destruit tex. singul. in l. at si quis. §. diuus autem Marcus. ff. de relig. & sump. fune. quem dixit notabilem Bald. in l. 3. C. de sacrosanct. Eccles. & singul. idem Bald. consilio 15. in 1. volu. & And. Tiraquel. de iure marit. l. connubiali. 8. optima gloss. in c. denique. 4. distinct. poteratq́ue hęc nostra interpretatio pluribus alijs similibus adductis reddi fortior, quæ omittimus, ne præscriptũ nobis limitem transgrediamur.