SEPTIMO igitur solent in Iure sponsalia dissolui, [art. 1] eo, quod contracta fuerint in minori aetate ex solo impuberis dissensu: is enim si dissentiat, sponsalia dissoluuntur, licet verbis de praesenti, re tamen de futuro, ipsa sponsalia sint contracta. verum hic dissensus ante aetatem perfectam non admittitur, propter aetatis fragilem constantiam: saepe enim impuberes contraherent, ac saepe a contractibus dissentirent. gloss. Card. & Praep. in c. de illis. in 1. de despons. impube. quamuis vterque impubes peteret contractus dissolutionem. secundum Praep. ibi. quod probatur in c. a nobis. eo. tit. [art. 2] In contractis vero sponsalibus a duobus impuberibus, is, qui prius ad aetatem perfectam peruenit, non tenetur alium expectare, qui adhuc impubes est: sed poterit statim contradicere, ac recedere ab sponsalibus, secundum communem, quam Abb. & Praep. in d. c. de illis. col. 2. sequuntur. & probatur: nam si hic potest dissentire altero impubere ad pubertatem perueniente, non video, cur modo non possit contradicere, cum ipse iam sit aetatis perfectae, licet glo. in d. c. de illis. versi. cum sponsalia. & seq. teneat, hunc perfectam aetatem adeptum non posse dissentire, donec alter eandem perfectam aetatem habuerit. Nec tantum poterit, imo tenetur statim contradicere, si nolit sponsalibus stare, alioqui postea non poterit. sed erunt illa sponsalia firma, quo ad effectum sponsaliorum, quamuis non, quo ad vim matrimonij. Hosti. col. 2. Henr. & Praepo. in d. c. de illis. qui hanc asserit esse communem opinionem. Nec obstat, quod secundum hanc communem opinionem nulla videatur constitui differentia inter vers. si vero, & vers. vltimum. in d. c. de illis. quia constat manifestum discrimen: nam in §. si vero. loquitur text. quando tempore contractus alter erat pubes, & is, qui tempore contractus fuerat impubes, factus pubes, petebat dissolui sponsalia. at in §. vltim. is, qui tempore contractus fuit pubes, petebat sponsalia dissolui ante pubertatem alterius, secundum Abb. Praep. & commu. ibi, quibus suffragatur Reg. l. 8. tit. 1. part. 4. quae ita illum text. interpretatur. ex quibus apparet primo casu contradictionem admittendam esse, non in secundo. [art. 3] His adde impuberem sponsalia praestito iuramento contrahentem ratione aetatis non posse ab his recedere, sed ille contractus in vim, & effectum sponsaliorum firmus est. gloss. quae singul. est secundum Abb. ibi in dict. c. de illis. quam & caeteri Iuris Canonici Interpretes sequuntur, quod intelligendum est, quando illud iuramentum prestitum fuit ab impubere, qui tamen ita erat proximus pubertati, vt intellectum, ac discretionem haberet: is enim iuramento se adstringere potest. gloss. Abb. & Doct. in c. ex literis. in 2. de spons. & probari videtur in l. fin. §. in eum. ff. de lib. caus. idem Bart. Corne. & Ias. colum. 4. in Authent. sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. dicentes, [art. 4] contractum a minore gestum, de Iure tamen inualidum, iuramento praestito, validum fore, etiamsi iuramentum sit praestitum a pupillo, qui tamen erat doli capax. in quo Bart. asserit hanc opinionem communem esse. idem voluit Abb. consil. 108. in 2. volu. Deci. in l. pupillum. ff. de regu. iur. nec me latet gloss. Cynum, & alios in d. Authenti. sacramenta. contrarium voluisse, asserentes, non firmari contractum inualidum a pupillo, etiam doli capace initum, iuramento ab eo praestito, ex eo, quod d. Authenti. pubertatem exigat, vt iuramentum firmet contractum Iure inualidum propter aetatis defectum. neque refert, quod iuramentum valeat ob discretionem, cum aliud sit iuramentum obligare, aliud contractum inualidum ratum efficere. primo siquidem casu sequitur dandam fore absolutionem, ratione imperfectae aetatis, quae absolutio necessaria est. non tamen ex hoc sequitur, ipsum contractum illo iuramento firmari. ita hanc opinionem vltimam scribit communem esse Alex. in l. quiiurasse. in princ. ff. de iureiur. & Alciat. qui plures allegat in c. cum contingat. de iureiur. nu. 141. vbi eam sequitur. & mihi verior, atque aequior videtur, praeterquam in sponsaliorum contractu ex d. c. ex literis. in 2. in quo quidem contractu aetas non ita stricta, & certa est, sicut in caeteris, cum eam suppleri ex discretione, iudicio, & intellectu constet. qua ratione hanc opinionem sequor, minime adhaerens responsionibus, quas Alciat. ad text. in d. c. ex literis. dare conatur. atque huic opinioni, quam ex Alex. communem esse diximus, suffragantur duae Regiae leges, quarum prima est l. 56. tit. 5. part. 5. altera est l. 6. titu. 19. part. 6. Caeterum haec omnia intelligenda sunt, quando tempore [art. 5] contractus vterque impubes est, vel alter tantum: is vero, qui dissentit, impubes contraxerat, vnde in ipso, qui impubes erat tempore contractus sponsaliorum, manifestum est, nullum dissensui locum esse: imo contractui stare tenetur, quo ad sponsaliorum vim, vt probat text. in d. cap. de illis. nec mirum esse debet, hunc contractum ex dissensu impuberis dissolui posse, non tamen ex contradictione puberis, sicuti si maior cum minore contraheret sine tutoris autoritate, contractus teneret vtique in fauorem minoris, nec posset maior dissentire, licet minor libere posset a contractu discedere. l. eo minus. C. de procura. neque hic agitur de matrimonio, quod exigit vtriusque consensum perfectum, sed de promissione futuri matrimonij. & sic de sponsalibus, vti gloss. & caeteri explicant in d. c. de illis. Hinc constat contractus sponsalibus inter puberem, & impuberem esse sponsalia vtriusque respectu, tametsi minor possit ab eis recedere. quod aptissime probat text. in c. fin. de despons. impub. & in c. vnico. §. 1. eod. tit. in 6. alioqui si non esset in hoc contractu vtriusque ad sponsalia consensus, non oriretur ex eo impedimentum publicae honestatis iustitiae, vt constat in c. 1. in princip. de spons. in 6. & tamen oritur id impedimentum. c. literas. & c. accessit. de desponsa. impu. igitur ex consensu non tantum maioris, sed & minoris hic contractus vere est sponsaliorum. quo fit, vt Fortu. Garsias Hispanus apud Italos non minorem in Vtriusque Iuris prudentia gloriam assequutus, quam apud nos in Caesaris supremo Hispaniarum Praetorio. in l. 1. col. 3. ff. de pact. non exacte [art. 6] perpenderit text. in d. c. de illis. ex eo notans Iure Canonico ex pollicitatione actionem oriri: id enim, sit ne verum, non disputo, tamen ibi non probari contendam libere, cum consensus vtriusque, puberis & impuberis ibi detur. & sic pollicitatio dici illa promissio non potest.