Ex his deducitur [art. 7] matrimonium a pubere cum alia contractum valere, atque dicta sponsalia omnino soluere. gloss. Ioan. Andr. Hosti. Praep. & alij in d. c. de illis. in 1. de despons. impub. Rota Noua. 450. Regia l. 8. titu. 1. part. 4. Nec video dubium in hoc versari, quando pubes contraxit matrimonium, priusquam impubes ad aetatem perfectam accedens, consentiat matrimonio contracto in minori aetate: illud vero maxime dubium est, an idem sit dicendum, quando pubes matrimonium contraxit, postquam sciuit impuberem iam aetatem perfectam habentem, illi coniugio consensum praestitisse. & Syluest. verb. matrimonium. 5. q. 8. in ea est sententia, vt [art. 8] opinetur sponsalia, quae verbis de praesenti, Iuris vero intellectu de futuro censentur, eo, quod a pubere, & impubere contracta sint, in matrimonium transire, si impubes aetate iam perfecta, factus maior, consentiat illi matrimonio, tametsi pubes dissentire velit, eiusque consensu minime expectato. idem asserit Ludouicus Gozadi. consil. 2. nu. 11. 27. & 28. contra quos, ni fallor, Iuris Canonici est decisio apertissima in cap. 1. ยง. 1. de despon. impub. in 6. vbi matrimonium contractum inter duos impuberes, vel inter puberem & impuberem non efficitur perfectum, nec firmum, pubertate accedente, nisi nouus vtriusque consensus accedat ad matrimonium tacitus, vel expressus. Item, si matrimonium contractum inter puberem & impuberem, iuris intellectu sponsalia de futuro iudicatur, quod nec Syluest. nec Gozadin. negabunt, cur dicere audent haec sponsalia ex alterius tantum consensu in matrimonium transire? contra textum ca. super eo. de condit. appo. gloss. receptam communiter in dicto capitulo, de illis. Huic etiam Syluest. opinioni refragatur autoritas Hosti. Anto. Henri. qui in d. c. de illis. plane fatentur dicta sponsalia, etiam impubere aetatem perfectissimam iam adepto, nec contradicente, dissolui ex omnibus causis, ex quibus sponsalia re, & verbis de futuro dissoluuntur. vnde ego non video, quo iure defendi possit horum Doct. opinio. aduersus quos adest optimum Bald. responsum consil. 194. & consi. 200. in 3. vol. & tandem post primam huius operis editionem legi Carol. Ruin. consil. 203. volum. 1. quo doctissimus ille vir nostram sententiam probat. Atque haec de sponsaliorum tractatu sufficiant.