Secundo infertur [art. 4] matrimonium vere contractum censeri, si parentibus filiorum nomine expressum coniugalem consensum praestantibus, ipsi filij praesentes tacuerint. text. in capit. primo. §. fina. de despon. impub. in 6. Consensus enim ille paternus expressim praestitus, filio praesente, & tacente, signum exterius inducit, quo filij consensus ad matrimonium exprimitur. Hoc autem ex parentum contractu a iure praesumptione quadam inducitur. Nec habet locum in alijs extraneis. glo. in dicto cap. tuae. Abb. in cap. ex parte. de restitutio. spoliat. Ioan. Andr. & Docto. in dicto c. 1. §. fin. Henric. in c. 1. de despons. impub. Ioan. de Imo. in dicto c. tuae. colum. 12. vbi Praep. col. pe. hanc opinionem asserit esse communem. quam etiam sequuntur Abb. colum. 3. & Feli. in c. nónne. de praesumpt. & Hippol. sing. 147. etiamsi a filijs nullum aliud signum exterius processerit. Sylue. in verb. matrimonium. 2. quaesti. 7. & praedicti Docto. idem dicere videntur. Vnde falsa est gloss. in dicto §. fina. versiculo, sponsalia. quae in extraneis idem, quod in parentibus asserit.