Tertio ex eisdem ego deduco intellectum [art. 9] ad text. in dict. l. Titia. §. fina. vbi verba illa, liber ne esto Onesiphore, ita accipienda sunt, vt omnino sublata sit haeredi facultas dandi libertatem Onesiphoro. & sic potentia, vt Docto. asserunt, illa oratione tollitur, non actus: aliter enim verba illa vana forent. cum eis etiam non prolatis, liber Onesiphorus non esset, quod Bald. animaduertit in dict. c. cum accessissent. de consti. Dictio ergo, nisi, ibi adiecta conditione, ita, inducit, vt liber Onesiphorus esse non possit, nisi redditis rationibus. Liber vero esse possit; si rationes reddiderit. Haec autem conditio vtilis est testanti; qui voluit rationes reddi ab Onesiphoro; poena adiecta seruitutis perpetuae. Sic tandem defendendus est communis illius §. intellectus, etsi Riminal. in dict. l. actione. negligenter eum defendat. qua in re non placet, nec recipiendus est Alciati sensus, dum libr. 5. paradox. cap. 4. contendit, redditis rationibus Onesiphorum liberum fore, & verba illa testamenti esse referenda ad actum. ratione per eum adducta, quam prius subtilis Riminal. excogitauerat in dict. l. actione. Eodem pacto non est admittendus Stephanus in Necyomantia iuris, qui Dialogo 52. Magico carmine, Scaeuol. Iurisconsulto, ab Inferis euocato, vt illius §. proprium, ac germanum sensum ostenderet, existimat, redditis rationibus Onesiphorum liberum ex testamento fore. cuius opinio ex eo etiam corruit, quod inducta ad diminutionem non possunt augmentum operari. Sic ergo verba illa testantis inducta ad adimendam libertatem minime possunt manumissionem dare. qua ratione nouissime Nicola. Bellonus, libro secundo supputatio. c. 117. praeter communem opinionem defendit, Onesiphorum redditis etiam rationibus liberum non esse. hanc tamen rationem prius scripserant Dinus in reg. peccatum. de reg. iur. in 6. & Benedi. a Plumbino in d. §. vlt. l. Titia.