Ex his etiam subinfertur, † non posse contrahentem beneficia repetere, etiamsi sponsa religionem profiteatur ante coitum. Sic Docto. notant in dict. cap. 1. & Ioan. de Imol. in Clem. gratiæ. de rescript. in gloss. resignaueris. quos sequitur insignis moribus, & Iurisprudentia vir Ioan. Bernar. in pract. crim. Canonica. cap. 74. quibus addendum censeo, eodem modo pensiones, quas contrahens matrimonium obtinet, vacare per hunc contractum, quando constitutæ fuerunt in titulum beneficij ecclesiastici, aliquo onere spirituali adiecto, vt tradit Hieronym. Gigas in tract. de pensionibus. quæst. 54. Si tamen pensio non sit in titulum beneficij præsignata, iure potest laico concedi. autore Cardin. in Clem. 1. §. eadem. quæstio. 6. de sup. negli. prælat. Ioannes Baptist. de S. Seuerino in tracta. de pensionib. quæstio. 13. sensit idem Cardin. in Clement. 1. quæsti. 16. de rebus ecclesi. notat idem Hieronym. Gigas quæstio. 21. pro quibus facit text. in cap. si qui. 32. distinctio. quem putat esse singul. gloss. reg. Cancel. 61. Vnde Ludouic. Gomez in regu. de annali posse. quæstione vigesimaprima, dixit non vacare pensionem per contractum matrimonij. Verùm Romanæ Curiæ vsus obtinuit, pensiones vacare per cōtractum matrimonij, etiamsi simpliciter nullo adiecto onere spirituali, fuerint constitutæ, nisi concessæ fuerint à Summo Pontifice alicui laico, pro re in defensionem Ecclesiæ vtiliter gerenda, vel gesta: aut quando ex voluntate Romani Pontificis colligitur eum velle pensiones per coniugalem contractum non extingui. ita Io. Baptist. in tract. de pensio. q. 30.