Ex §. sequenti. SVMMARIVM. -  1 Consanguinitatis diffinitio. -  2 Consanguinei vnde dicantur, & ibi de proximis, cognatis & agnatis. -  3 Consanguinitatis antiquiorum diffinitiones refelluntur. -  4 Linea cognationis quid sit. -  5 Linea paterna vel materna, quos ex cognatione contineat. -  6 Gradus quid sit in cognatione. -  7 Graduum ex regulis computatio. -  8 Graduum computatio Canonica an in vtro foro seruanda sit. -  9 Consanguinei quo gradu matrimonium contrahere, veteri iure prohibebantur. -  10 Consanguinitas nouo iure ad coniugia diffinita. -  11 Cognatorum coniunctio matrimonialis, in recta linea, an sit perpetuò prohibita. -  12 Consanguineorum matrimonialis coniunctio, quibus rationibus sit prohibita. §. SEXTVS, DE consanguinitate. CEXTVM sese nobis offert impedimẽtum, quod primas in hoc coniugali tractatu obtinet: nempe illud, quod ex cōsanguinitate deducitur: ob id diligentiùs tractandũ, quòd frequentiùs contingat. Prius tamen, quàm gradus cognationis explicemus, operæpreciũ erit ipsam carnalem cognationẽ diffinire, quo apertiùs hanc rem explicare possimus. † Est igitur consanguinitas vinculum personarum, ab eodem stipite propinquo descendentium, vel quarum vna descendit ab alia carnali propagatione contractum. Vinculum esse nemo ambigit, inter eos, qui sanguine coniuncti sunt. quod præter alios Cicero li. 1. de Offi. egregiè pandit: Sanguinis, inquit, coniunctio & beneuolentia deuincit charitate homines. Idem ait. Arctior verò colligatio est, societatis proquinquorum. Diximus, ab eodem stipite propinquo, ex eo, quòd descendentes ab eodem stipite, remoto tamen, non sunt consanguinei: alioquin omnes homines consanguinei forent: cùm ab Adamo descendant. Ipsa namque virtus naturalis, quæ in procreatione viget, quatenus mouet ad similitudinem ipsius procreātis in indiuiduo: nẽpe, vt filius sit similis patri: per varias transfusiones fit debilior, ac tandem deficit: etiamsi ipsa eadem virtus, vt mouet ad id: quod est in specie, id est, vt ab homine genitus sit homo: non potest deficere per varias transfusiones. ita Tho. in 4. sent. dist. 40. art. 1. vbi Palu. hanc partem nostræ diffinitionis subiecit. † Hinc cōsanguinei propinqui dicuntur, quòd eodem propinquo sanguine fuerint geniti. l. Lucius. ff. de petit. hęred. l. cùm pater. §. à te peto. ff. de legat. 2. Dicuntur etiam proximi. l. capitis. & l. si spurius. ff. vnde cogn. l. dudum. C. de contrahen. emp. vbi glo. & Bal. l. cùm rem alienam. C. de legat. optimè Deci. in l. si bonorum. colu. 1. C. qui admi. & Alci. in l. proximi appellatione. ff. de verb. sig. qui propriè, proximos non ad agnatos, sed ad cognatos referunt. Atque inde, licet propriè consanguinei dicātur fratres ex eodem patre. l. 2. §. agnati. & l. 1. §. cōsanguineos. ff. de suis & leg. hæred. §. cæterum. Inst. de leg. agn. success. & in §. sunt autem. eod. tit. vbi Theophil. scribit, fratres ex eodem patre natos Græcè appellari ὀναιμοσ, quasi consanguineos. not. Petr. Lor. in l. Iurisconsultus. §. inter. ff. de gradibus affinitatis. Hinc Sophocles in Aiace Teucrum Aiacis fratrem, συναίμον, id est, consanguineum, dixit. & apud Claudianum lib. 1. de rapt. Proserpinæ, Pluto ad Iouem sic loquitur: " Te consanguineo recipit post fulmina fessum, Iuno sinu. " Ex eadem verò matre dicuntur vterini fratres, Auth. de consang. & vteri. fratri. col. 6. tamen & cæteri remotiores, consanguinei dicũtur, quòd eodem sanguine sint geniti. Cice. ad Att. libr. 2. Sed Boopides noster consanguineus, non mediocres terrores iacit, atque denunciat. idem Cic. lib. 1. de Inuentione, Parentes, inquit, liberi, coniuges, & consanguinei. Tacitus libro tertio, cùm super Agrippinam, & Drusum, & Claudium, cæteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint. Sicuti & cognati appellantur, quasi quòd vnà, communitérue nati, vel ab eodem orti, progenitíue sint. l. non facilè. §. 1. ff. de gradibus affinitatis. l. Iurisconsultus. §. cognationis nomen. ff. eodem tit. Est enim & cognatio nomen, ad natos ex fœminis, & procreatos à maribus. naturali iure generale: tametsi Lex ciuilis propriè, descẽdentes à maribus, agnatos appellet. l. non facilè. §. 1. l. Iurisconsultus. versicu. cognati. ff. de gradibus affinitatis. Qua ratione frequentiùs hac in re libet vti consanguinitatis nomine, quippe quod sit commune descendentibus â fœminis, & à maribus. l. 2. ff. vnde cogn. l. vel si sanguine. ff. de manum. vindict. explicat optimè Andr. Tiraq. in lib. 1. de retract. §. 1. in gloss. nu. 4. Vtitur etenim & pręter alios hac dictione, consanguinitas, Titus Liu. libr. 7. ab vrbe cōdita, Ceritem, inquit, populum misericordia consanguinitatis, Tarquiniensibus adiunctum, fama ferebat. l. item prima. & l. consanguinitatis. C. de legi. hæred. Diximus pręterea in diffinitione: vel quarum vna descendit ab alia: ne maximam illam patris & filiorum cōiunctionem excluderemus in primo parente. Cùm enim Adam & Cain ab eodem stipite minimè fuerint deducti, non forent consanguinei dicendi, ni ita compacta foret diffinitio. Carnalem etiam propagationem exigimus, ne dicendum sit, Adamum & Euam fuisse consanguineos. Ex quibus sequitur, diffinitiones per Io. Andr. in expositione Arboris assignatas, imperfectas esse, nec admittendas. quamuis Thom. dist. 40. illam sequitur, quæ ita diffiniuit. Est † consanguinitas, vinculum personarum, ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Nec altera admittenda est, quæ diffiniuit esse attinentiam personarum ex eo prouenientem, quòd vna descẽdit ab altera, vel ambę ab eadem. tametsi Præp. in Arbore eam eligat. Prima enim ex his ostendit omnes homines esse consanguineos: negat verò Adam & Cain cognatos fuisse. Secunda Adam & Euam consanguineos fuisse probat, ac subinde omnes homines cognatos fore censendos: quę omnia absona sunt. Superest cognita consanguinitatis diffinitione, eius gradus ac discrimina cognoscere. Hoc etenim nobis plurimùm cōducit. Cumq́; ea ex lineis gradibusq́; constet, quid linea sit, Io. Andr. in Arbore exponit. † Præter quem linea dici potest clariùs, Collectio personarũ, quæ iure sanguinis propinquę censentur, gradus continens, numerosq́; distinguens. ex Paluda. in 4. dist. 40. Linea verò in hac materia dici potest ex eo, quòd linea ipsa filũ sit, quod ex lino, aut alia re simili fieri solet. vnde linea margaritarum apud Iurisconsultos in l. lineā. ff. ad l. Falci. in l. si seruus seruum. §. si cùm maritum. ff. ad l. Aquil. quo in loco explicat hoc eleganter Budæ. & Ludo. Cælius lib. 3. lectio. Antiq. c. 14. Hinc igitur linea seriem, atque ordinem cognationis significat apud eosdem Iurisconsultos in l. Iurisconsultus. ff. de gradibus affinitatis. §. sed & ex lateribus. quod & Tiraq. adnotauit. lib. 1. de retract. §. 1. in glo. 9. in prin. Hinc & Romani Pontifices vtuntur eadem dictione sæpissimè. Cuius vsus potest ex eo etiam deduci, quòd linea longum sedendi ordinem quandoque significet, vt nonnulli illud Ouidianum, primo de Arte amandi, interpretantur. " "?>Et bene te cogit, si nolit linea iungi. Qua tibi tangenda est, lege puella loci. " Item illud eiusdem in amoribus li. 3. Elegia 2. "Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi." Etiamsi proprius quidam intelligant in dictis carminibus, lineam longurium esse, seu longiores perticas ad arcendum populum in ludorum spectaculis, aut signum de Creta factum, quo vtebantur Romani in ludorum celebratione. vti not. Lud. Cæli. lib. 3. c. 14. His addo lineam apud Latinos accipi pro funiculo, cui alligatur hamus à piscatoribus. Plin. lib. 9. c. 43. Vulpes marinę, simili in periculo, glutiunt amplius, vsq; ad infirma lineæ, quæ facilè perrodant. Item eodem lib. cap. 17. eadem dictione sæpissimè vtitur. Verùm ex pręfata lineæ diffinitione illud dubium explicari potest, quæ dicatur linea paterna, maternáue, quarum in testamentis, cōtractibus, cęterisq́; viuentium actibus, mentio fit quotidiè. & Socy. consil. 33. col. 5. volu. 3. opinatur † illam dici lineam paternam, cuius caput est pater: maternam autem, cuius caput mater sit. senserat ante eum idem Anchar. consil. 95. dum lineam paternam distinguit effectiuè, & comprehensiuè: effectiuè intelligens lineam paternam, cuius caput sit pater: cōprehensiuè, in qua pater cōtinetur: atque subdit, primũ modum intelligendi obseruādum fore omninò, nisi aliud ex mente agẽtis, testātis, donātis, aut aliquo pacto disponẽtis, colligi possit. Ego tamen vtrũque intellectum assumendum esse existimo, eundem Soc. sequutus in l. Gallus. §. nunc de lege. ff. de lib. & posthum. & Curt. Iuniorem cons. 5. nu. 10. ex ipsa diffinitione, ac propria lineæ significatione. ex quibus etiam perpẽdi & examinari potest respōsum Alex. consil. 53. vol. 6. vbi explicat, quę dicatur linea masculina testatoris, vel alterius: quo in loco eleganter eius opinionem interpretatur Carol. Mol. ipsum legito. Gradus † verus dicitur habitudo, id est, mẽsura distātium personarum, qua cognoscitur, quota agnationis vel cognationis distātia duæ plurésue personę differant. ita Io. Andr. quem Præp. in arbore sequitur. Gradus autem dicti sunt ad similitudinem scalarum, locorúmue procliuium, quos ita ingredimur, vt à proximo in proximum: id est, in eum, qui, quasi ex eo nascitur, transeamus. autore Paulo Iuriscōsul. in l. Iurisconsultus. versi. gradus. ff. de gradibus. Sed, vt computationem graduum explicemus, regulas quasdam prænotare oportet, quarum prima sit. Iure Ciuili, † & Canonico, ascendentium, & descendentium, linea, quot sunt personæ, vna adempta, tot sunt gradus. Filius ergo primo gradu patri coniungitur, ac nepos auo, secundo. Pronepos proauo, tertio. Abnepos abauo, quarto. Secunda regula. In linea transuersa æquali, id est, quādo vterq; distat eodem gradu ab stipite: quoto gradu alter distat à communi stipite, toto distant inter se, & sibi attinent. Tertia regula, in linea transuersalium inæquali: id est, quando alter distat à communi stipite, gradu remotiori, quàm alter, quo gradu remotior distat à communi stipite, eodem distant inter se. Nec in his regulis est controuersia apud veteres Iuris Canonici professores. Iure verò ciuili vnica constitui potest regula pro omnibus lineis. Quot sunt personæ, vna dempta, tot sunt gradus. His equidem regulis graduum computatio distinguitur, quas Ioan. Andr. Præpo. & Stephanus à Costa in arbore exactiori diligentia exponunt. Sed ita facilia isthæc sunt, vt nec repetenda fore existimemus. Sat enim nobis sit, prædictas antiquiorum regulas, veluti præuias ad matrimonij ꝓhibitionem tradidisse, quæ Petro Lorio. in eleganti interpretatione tituli. ff. de gradibus. aliquot rationibus minimè applaudent. Penes quem poterit Lector nouas hac in re traditiones inquirere. Ex his tamen † constat, inter Ius Ciuile & Canonicum in hac graduum computatione differentiam esse, cuius rationem assignat tex. in c. 2. 35. q. 5. Canones enim, quo ad matrimonium gradus distinguunt: quod quidem matrimonium inter duas personas contrahitur: & ideò in transuersalibus, ex duobus vnicum gradum constituit Ius Pontificium. At Ius Cæsarum quo ad successionem, quæ ab vno in alium defertur, consanguinitatis iura & gradus diffiniuit. Quo fit, vt promiscuè in vtroq; foro quo ad coniugia Canonũ computatio ꝓbanda sit. ita glo. in Arbore consanguinita. cui similis in §. hactenus. Insti. de gradibus cognationum, quam putat singu. esse Franc. in c. 2. de arbitr. in 6. hæc est magis communis opinio. idem notat Deci. in cap. 2. col. 2. de testib. In hęreditatibus verò, ac successionibus vtroq; foro, legalem computationem esse aduertẽdam & obseruandam, prædicti omnes sentire vidẽtur. In alijs autem contractibus, actibúsque cæteris similibus, quælibet computatio in proprio foro est seruanda, ex Ioanne Andr. in additionibus ad Specul. titu. de success. ab intest. §. 1. in fine magnæ additionis, quem Prępo. sequitur in dicta Arboris interpretatione. colu. 19. & 20. Cuius conclusionis plurima exempla cuicunq; facilè erunt obuia. Prohibitio † autem coniugij, inter consanguineos variè contingit in antiquis Canonibus: siquidem Fabianus, Summus Pontifex, anno Christi ferè ducentesimo quadragesimoquinto, matrimonium omninò vetuit cōtrahi in tertio consanguinitatis gradu: at in quarto ita prohibuit, vt contractum non obstante prohibitione, minimè dissolueretur. capit. de propinquis. 35. quæstione 2. Sed Iulius primus in septimo gradu matrimonium omninò prohibuit anno ferè trecentesimo quadragesimo. capit. nullum. dict. capit. & quæst. Verùm Innoc. Tertius, anno salutis ferè millesimo ducentesimo, ad quartum gradum hanc prohibitionem reduxit, in capi. non debet. de consang. & affinitat huius verò variæ sanctionis meminit Virgil. Poly. libro 5. de Inuent. rerum. capit. 5. Porrò † ad quartum gradum matrimonia prohibentur, ad similitudinem compacti corporis humani, auctore ipso Innocen. quod constat etiam ex capit. in quadam. de celeb. miss. constat etenim humanum corpus ex quatuor elementis, quæ Bernardus explicat in dict. cap. in quadam. & intelligit frigidum, calidum, humidum, & siccum. rectiùs gloss. in proœmio Instit. §. igitur. Nam humanum corpus compactum est ex pituita seu phlegmate, quod humidum est, & frigidum, cholera, quæ calida & sicca est, melancholia, quæ frigida & sicca est. Item sanguine, qui humidus & calidus est. Sanguis aëris elemento respondet, qui humidus & calidus est: pręcipuè tamen humidus censetur: atque ob id humidum est hoc elementum. Cholera igni similis est, qui, etsi calidus & siccus sit, calidum tamen hoc elementum ex propria vi dicitur. Atra bilis, seu melancholia, terræ elemento confertur, quod propriam habet siccitatem, etiamsi frigidum sit. Pituita comparatur aquæ elemento, quod, etiamsi humidum sit, id tamen peculiare habet, quòd frigidum sit. Hæc ergo quatuor elementa corpus humanum constituunt. Humidum, id est, sanguis. Calidum, id est, cholera. Siccum, id est, atrabilis. Frigidum, id est, pituita. & sic aêr, ignis, terra, & aqua: quod Ludoui. Cęlius adnotauit lib. 2. lectio. antiq. ca. 11. ante eum Galenus libro secundo de elementis. quem Latinum fecit Ioannes Andernacus. explicat idem Leonardus Fuchsius in compendio medicinę. cap. 8. & cap. 10. Quartus igitur gradus ex dicto concilio ꝓhibetur, in transuersa cognationis linea. † At in linea recta ascendentium, descendentium, nullis finibus prohibitionem contineri, quibusdam placet, quorum primas obtinet Caius Iurisconsul. in l. nuptiæ. in 4. ff. de ritu nupt. vbi gloss. idem notat. cui simil. in arbor. consanguinit. quam ibi approbat Præpo. columna secunda. Abb. in dict. capit. non debet. columna 4. Regia l. 4. tit. 6. part. 4. Syluest. in verb. matrimonium. 8. quæst. 6. colum. 4. Scot. & Paluda. in 4. senten. dist. 40. qui inde confingunt hoc, quòd rationes huiusce prohibitionis in linea recta ascendentium, & descẽdentium semper quocunque gradu locum habeant. Tota † enim prohibitio coniugalis inter consanguineos, ex eo iusta censetur, & rationi consentanea, quòd amicitia ex sanguine orta satis sit sufficiens, absque matrimonij contractu, ad charitatem in Repub. custodiendam. Oportet ergo coniugia inter eos cōtrahi, qui à sanguinis vinculo remoti sunt, quo inter eos coëat amicitia. quam rationem & aliàs Plutar. adducit in problematibus. Rom. nu. 108. & Diuus Augusti. lib. 15. de ciuit. Dei, capit. 16. Gratia. in cap. 1. 35. quæst. 1. potest adnotari. & ex Cice. libro 5. de finibus. His etiam suffragatur, quòd reuerentia Iure Naturali parentibus debita, minimè patitur hanc coniunctionem. quod Tho. tradit. 22. quæstio. 154. art. 9. exactè huius prohibitionis rationem inquirẽs, quibus plura adiungi possunt ex Tiraq. 7. lege connubial. numero 32. Rursus quibusdam placet, in hac linea recta solum quartum gradum, & citeriores prohiberi. Sic Goffred. scribit in summa tit. de consan. quem Ange. sequitur in ver. matrimonium. impedimento 6. Ego verò nullo pacto his assentior opinionibus. Prima enim corruit manifestè, quia rationes huius prohibitionis in tricesimo gradu cessant prorsus, nō tantùm in centesimo, millesimóue. & id docet Caiet. 22. quæstio. 154. art. 9. Secunda autem opinio manifestè falsa est. Constat enim adhuc in quinto, ac decimo lineæ rectæ gradibus, rationes prohibitionis omninò vigere. Illud tandem in hac controuersia planè fatemur, nihil esse, quod nos ad eam definiendam cogat: cùm in iudicijs, aut regimine Reipublicæ minimè continget, si probabili coniectura id diuinare licet. Et tamen in disputatione, hanc coniugalem prohibitionem vltra vigesimum gradum non extendi liberè contendam. In collateralium linea, quæ transuersa à Iurisconsultis dicitur, id manifestum est, quintum gradum nulla prohibitione vrgeri: quo fit, vt quis possit vxorem accipere fœminam à fratre, recta linea, quinto, seu quarto gradu distantem. Ita Ioannes Andreas in gloss. arboris, in fine: quem sequuntur Antonius & Cardina. in capitu. tua. Ancharan. in capitu. final. per textum, ibi, & Henricus in capitu. non debet. de consanguin. quamuis Hostien. in summa. titulo, de consanguin. §. vsque. versiculo, sed nunquid, contrarium teneat.