Secundo, [art. 7] hic notandum est, virum & vxorem non esse affines: ex eis tamen producitur vinculum hoc affinitatis. ita glo. in arb. affinit. & in §. affinitatis. C. commu. de success. notat Theophilus in §. diximus. Institu. de nuptijs. Abb. & alij in cap. quod super his. de consang. & affinit. Bald. in l. 1. C. vnde vir & vxor. Tho. in 4. sent. distin. 41. q. 1. contra Porcium, & Ias. in d. §. affinitatis. Praedicta tamen municipalis lex, de controuersijs affinium compromittendis, in viro & vxore locum habere debet. secundum Ias. in d. l. quod Seruius. 2. colu. cuius opinio communis est, secundum Cur. Iunior. in d. l. qui se patris. num. 79. In sponsis tamen ante consensum de praesenti, id non crederem ita facile recipiendum fore: tametsi Ias. in d. l. quod Seruius, contrarium opinetur, dicens post glo. ibi ipsos sponsos improprie esse affines: quod ego non admitterem, siquidem eodem pacto dicere posses esse improprie affines, eos, qui nec centesimo gradu sanguinis vinculo coniuncti sunt. Fortasse tamen Ias. opinio, remota predicta ratione, propter illam spem matrimonij, erit ex quadam aequitate seruanda. Nam & spem matrimonij maximos effectus habere constat, & nos superius quandoque id probauimus.