Secundò, † hîc notandum est, virum & vxorem non esse affines: ex eis tamen producitur vinculum hoc affinitatis. ita glo. in arb. affinit. & in §. affinitatis. C. commu. de success. notat Theophilus in §. diximus. Institu. de nuptijs. Abb. & alij in cap. quod super his. de consang. & affinit. Bald. in l. 1. C. vnde vir & vxor. Tho. in 4. sent. distin. 41. q. 1. contra Porcium, & Ias. in d. §. affinitatis. Prædicta tamen municipalis lex, de controuersijs affinium compromittẽdis, in viro & vxore locum habere debet. secundum Ias. in d. l. quod Seruius. 2. colu. cuius opinio communis est, secundum Cur. Iunior. in d. l. qui se patris. num. 79. In sponsis tamen ante consensum de præsenti, id non crederem ita facilè recipiendum fore: tametsi Ias. in d. l. quod Seruius, contrarium opinetur, dicens post glo. ibi ipsos sponsos impropriè esse affines: quod ego non admitterem, siquidem eodem pacto dicere posses esse impropriè affines, eos, qui nec centesimo gradu sanguinis vinculo coniuncti sunt. Fortassè tamen Ias. opinio, remota prędicta ratione, propter illam spem matrimonij, erit ex quadā æquitate seruanda. Nam & spem matrimonij maximos effectus habere constat, & nos superiùs quādoque id probauimus.