Quartò † ex eadem ratione non tenetur quis in foro cōscientiæ pœnam etiam cōuentionalem soluere, nisi ab alio petatur. quod notat Corne. cons. 69. 2. volum. & consil. 55. in 3. vol. quem sequitur Rebuf. in l. vnica. C. de sen. quæ pro eo, quod int. proferuntur. nume. 40. Nam sicut iudici exequenti legis pœnam nō licet resistere, ita petenti pœnā ex conuentione, & promissione non licebit refragari. Et sicut iudicis exequutio in legali pœna est necessaria, ita in conuentionali petitio creditoris expectanda est: cùm is, qui pœnam promisit, iusta cōiectura pręsumat, alterum nolle pœnam recipere, si eam non petierit. Vnde Anchar. sententia ín regu. possessor. tertia quæst. de regu. iur. in 6. quem referunt & sequuntur Fel. & Dec. in d. c. 1. quę asserit pœnam conuentionalem in foro conscientię deberi: est intelligenda, si ab illo, cui soluenda est, petatur. Is verò, qui ex conuentione, vel ex lege pœnam exigit, & extorquet, nullum peccatum committit. quod probat Fortu. in tract. de vlti. fine. illat. 18. & est apud omnes probatissima opinio, quando lex est iusta, vel pœna conuentionalis licitè in contractum deducitur. notat Corne. d. consil. 69. & Bald. in l. 1. C. vnde vi. colum. antepenul.