Quarto poena amissionis [art. 21] omnium bonorum, quae Iure Authenticorum contrahentibus incestas nuptias infertur, minime locum sibi vendicat, data in ipsis contrahentibus ignorantia Iuris, vel facti, etiam crassa, & quae ex lata culpa contingat. ita Bar. in l. si adulterium cum incestu. in princ. nu. 11. ff. de adulte. optime Imol. in Cle. vni. de consan. col. 2. & ibi Anchar. col. 3. Bart. expressim sequutus, pro qua opinione facit ratio, quae ab ipso Imo. adducitur: nam vbi dolus expresse ad poenam requiritur, lata culpa non sufficit. l. igitur. §. & generaliter. ff. de libe. caus. not. Bar. in l. 1. §. 1. ff. si quis testam. liber esse iuss. fuerit. Ang. per tex. ibi in l. si quis id quod. §. doli. ff. de iuri. omni. iud. text. opti. in cap. si vero. in 2. de sent. excom. iuncto cap. si quis suadente. 17. quaest. 4. not. Abb. & Fel. col. 2. In c. 2. de consti. idem Feli. in d. c. si vero. dicens illum text. ad hoc esse singu. not. gl. ibi recepta communiter, teste Ias. nu. 23. in l. in actionibus. ff. de in lit. iu. facit l. in lege Cornel. ff. de sicar. notat Bart. in l. quod Nerua. 7. col. ff. depositi. Nec obstant, quae contra hanc communem adducunt Dec. in d. c. 2. & late Zasius in lib. 2. singu. intel. c. 2. illa enim intelligenda sunt, quando lata culpa versutiam presefert, & ita dolum admixtum habet, vt constat ex adductis per eundem Zasi. probatur etiam opinio communis in l. 2. vers. doli mali. & vers. si quis igitur suam rem. ff. vi bonor. rapt. ex quibus infertur, excommunicationis poenam in d. Cle. vni. statutam. non comprehendere ignorantes, etiam ex lata culpa. quod notant ibi Imol. & Bonifa. col. 2. quibus patrocinantur quae Io. Crot. adducit in c. 2. in prin. de const. in 6. col. 3. quamuis glo. in d. Clem. vnic. vers. scienter. contrarium notauerit.