Quibus omnibus sic præmissis duo addere libet. Primum quidem, dictum testem cum iuramento debere asserere, illud impedimentum certò scire, alioqui testis vnus, etiam iuratus, de auditu testimonium prębens, coniugium non impediret, etiamsi cum eo alter absque iuramento de scientia certa testaretur. text. singu. vbi hoc notat Abb. in capit. primo. de consangui. ex quo deducitur maiorem fidem soli famę exhibẽdam esse hac in re, quàm duobus testibus, quorum alter, qui de scientia testimonium perhibet, non iurat, alter verò, & si iuret, tamen asserit se ita audiuisse. Is tamen, qui de auditu testatur, sufficit, si circa consanguinitatis impedimentum testificetur iuxta formam à Canonibus expressam, in cap. licèt ex quadam. de testi. vbi optimè Feli. colum. 1. text. memorabilis. in capit. tua nos. de consang. & affi. vbi Abb. & Pręp. hoc ipsum explicant. Is enim testis solus sufficeret ad impediendum matrimonium, quod nondum contractum est.