Nec tamen illud erit omittendum, lege Taurina 60. cautum esse, [art. 11] alterum ex coniugibus posse renunciare acquisitis matrimonio constante, & idem prius probauerat gloss. in capit. secundo. de donat. inter vir. & vxo. quam praeter Doct. ibi existimat esse insignem Roderic. Xuares in dict. l. 1. limit. 1. idem notat Rota in antiquis decis. 842. & 2. in antiquioribus. titu. de pact. conducit plurimum ad hoc l. styli. 223. Atque etiam matrimonio iam constante dicta renunciatio fieri potest: sicuti censet Ioan. Lup. in Rubr. de donat. inter vir. & vxor. §. 47. numero 13. vsque ad numerum 21. & §. 63. & Nicol. Boer. decisio. 244. columna secunda. pluribus ad id citatis. Nam & maritus donationis causa potest repudiare haereditatem ei delatam: nec ex hoc, vxori donatariae facta donatio, erit nulla. l. si sponso. §. si maritus. ff. de donat. inter virum & vxorem. cui conuenit Regia l. 5. tit. 11. part. 4. Non enim is, qui donat, efficitur pauperior. Huic etiam opinioni praedicti omnes consentiunt. Vnde non obstat l. 3. §. fina. cum l. sequenti. ff. de donat. inter virum & vxorem. vbi maritus non potest absque illius tituli prohibitionis vitio, iubere donaturo sibi aliquam rem, vt eam vxori donet: quia aliud est, repudiare legatum, vel rem delatam sibi: aliud iubere donationem ei paratam, & oblatam, vxori fieri: hoc enim casu ipsam donationem minime repudiat: sed recipit, ac demum eam vxori, seu proprio nomine, fieri iubet. Ex quibus haec obiectio ita tollenda est: quamuis alij eam conentur aliter soluere. Hinc etiam opinor, posse alterum ex coniugibus matrimonio constante lucris iam acquisitis renunciare, nec ex hoc censeri debet, esse hanc donationem prohibitam inter vir. & vxor. quia is, qui remittit lucrorum partem, vt constat, lucrum repudiat: non amittit aliquid ex bonis, quae antea habuerat: is autem, cui donatio fit, nihil acquirit, ex quo fiat locupletior: sed tantum id agit, ne id, quod laboribus forsan maximis acquisiuit, pro parte ad ociosum coniugem deferatur. ita me hercle opinor hanc rem diffiniendam esse. Nec enim video aperte id ab alijs exponi: etiamsi vltimam hanc conclusionem probare expressim videantur Ioan. Lup. in dict. §. 47. nume. 18. & Anton. Gomezius. in d. l. 60. Taurin.