QVIBVS præmissis agendum erit de diuortio. † Et triplex esse diuortium Bal. scribit in c. ex parte. de consuetud. quem refert Io. Lupi. in Rubric. de donatio. inter virum & vxorem. §. 34. Temerarium, Causarium, & Ignominiosum. quæ quidem distinctio minimè conuenit huius rei mediocri cognitioni. Rectiùs denique erit iuxta Abb. in Rubrica de diuort. duplex tantùm diuortium in matrimonio constituere. Vnum, quo ad vinculum, alterum, quo ad cohabitationem. † Quibus præmitto apud Romanos passim vxores repudiari solitas, misso libello repudij per nuncium, autore Plutarcho in Problematis, cap. 14. & Iurisconsulto in l. nullum. ff. de diuort. Ex qua illud Iuuenalis Satyra 6. explicatur: