His tamen, que de matrimonio diximus, ob est insignis text. in c. porro. de diuort. Ex quo gloss. in cap. ex conquestione. de restitut. spoliat. dicebat, [art. 11] coniugem spoliatum restituendum esse ad coniugale consortium, etiamsi opponatur exceptio consanguinitatis notoriae. Cui obiectioni respondent Abb. in dict. c. porro. & Imol. in d. c. ex conquestione, atque Lanfranc. in Rub. de caus. poss. & proprie. col. 5. non esse. in ca. porro. statutum restitutionem, data notoria consanguinitate, concedendam fore: sed id tantum prohiberi, ne maritus propria auctoritate vxorem a se expellat, etiamsi notoria sit consanguinitas. Sed hoc non conuenit: quia maritus potest vxorem expellere propria auctoritate propter notoriam fornicationem, sicuti censet gloss. in dict. ca. fin. de adulter. quam modo probauimus. Hinc Ias. in d. §. nihil commune. nume. 46. nouiter, vt is existimat, conatur interpretari praedictum tex. in c. porro. dicens, exceptionem notoriam non esse contra agentem ratione spoliationis admittendam, si concernat ipsam proprietatem: sed tunc demum vere obstare, quando concernit ipsam possessionem. vt in c. significasti. eo. titu. quod de exceptione fornicationis loquitur, quae ipsam cohabitationem thori impedit: & sic possessionem coniugij. Verum, si Ias. optime pensaret, quae paulo ante tradidimus, aperte vidisset, etiam conniuentibus oculis, exceptionem notorij defectus in ipsa proprietate, obesse agenti interdicto vnde vi: maxime in his spiritualibus. Nec Ias. fuit huius concordie primus auctor: siquidem & Praep. in summa. 3. q. 1. ante ipsum Ias. aperte ita praedicta iura intellexit. Quo fit, vt Abb. & Imo. ratio mihi potius arrideat, quo ad ipsa mutua obsequia coniugalia, non [art. 12] enim absque iudicio Ecclesiae debet quis vxorem ab eius consortio expellere, etiam ob notoriam consanguinitatem, seu notoriam fornicationem: licet possit coniugale debitum ei negare: quod etiam liceret propter occultum adulterium, vt docet Abb. in capit. final. de adult. & in capit. ex parte. C. de spons. Thom. in 4. sentent. distin. 35. articu. 3. & Palud. in 4. sentent. distinct. 27. quaest. 4. artic. 2. & dist. 35. quaest. 1. art. 4. Qua in re mihi displicet Abb. opinio, qui post glo. in dict. c. fin. & alios, quos ipse allegat, asserit, ob notoriam fornicationem vxoris licere marito propria auctoritate expellere a domo vxorem. Nec enim constat ex iuribus ab eo adductis id licere: imo contrarium notat Anto. in dict. capit. fin. & gloss. in c. 1. 32. quest. Nam & Thom. d. arti. 3. scribit, maritum non posse sibi ius dicere, quo ad separationem cohabitationis: & idem asserit Syluest. in verb. diuortium. quest. 8. Potest autem opinio Abb. & gl. procedere, quando vel vxor esset iudicio crimen confessa, vel publice cum adultero cohabitaret. ex glo. in d. c. 1. 32. q. 1. Non tamen sequitur ex his restitutionem omnino concedendam esse, data consanguinitate, vel fornicatione notoria, etiamsi maritus temere & absque iudicio Ecclesiae expellat vxorem a se. Nec dictis iuribus conuenit alter Panorm. intellectus, dum fatetur restitutionem faciendam, quo ad mutua obsequia: non tamen quo ad carnalem copulam, quia ex c. significasti. constat, nec ad obsequia restituendum esse spoliatum coniugem, existente notorio iuris defectu. licet Francisc. a Ripa in dicto §. nihil. numero 34. ad hunc vltimum Abb. intellectum declinet. Hinc apparet minime admittendum esse, quod nouissime Corasi. scripsit in §. nihil commune. nume. 10. & in libr. 2. Miscell. c. 2. dicens, etiam in matrimonio restituendum esse coniugem spoliatum: non obstante notoria consanguinitate: non enim licet tunc marito propria auctoritate vxorem a se abijcere: denegandam tamen esse restitutionem, si notoria fornicatio opponatur: quia propter eam marito licet propria auctoritate vxorem expellere a domo, quo casu spoliatio fit iuris auctoritate, & ideo non datur restitutio. Hic etenim intellectus ex praedictis improbatur. Quibus & illud addendum est, non esse vxori agenti ex spoliatione negandam restitutionem, etiamsi maritus fornicationem obijciat, & offerat eius probationes statim paratas. Quamuis etenim tunc fiat restitutio, non subit ipse maritus periculum mortalis peccati, ex carnali coniunctione, vt superius docuimus ex Caieta. Tametsi Diuus Tho. in 4. sentent. dist. 35. arti. 3. teneat restitutionem in hoc casu negandam esse.