Secundò potest † text. in dict. cap. si verò. procedere, quo ad percussionem, non tamen quo ad occisionem: percutiẽs enim clericum cum sorore, vxore, vel filia deprehensum liber est ab excommunicatione, non tamen occîdens, cùm ille Canon de occidente non loquatur. ita notat Fortu. in d. illatione 11. Sed & Syluest. in verb. excommunicatio. 6. casu. 10. illius c. intellectum tractans, scribit, occidentem clericum cum sorore, filia, aut vxore deprehensum animo deliberato, in illam Canonis excommunicationem incidere: iustus etenim dolor potuit tunc temperari, alioqui si absque deliberatione occîderit, locum esse illius cap. decisioni Ipse tamen considerata illius Canonis ratione, crederem occidentem etiam absque deliberatione excommunicatum esse, non tamen esse necessariò à Romano Pontifice absoluendum, sed posse ab Episcopo absolui: sicuti in ipso tit. de sentent. excommu. sepissimè ab hac excommunicatione ex iustis quibusdā causis Episcopus absoluit. Nec text. in d. c. si verò. huic opinioni aduersatur. Quod, si in eadem specie & casu, deliberato animo Clericus occidatur, impetrandam esse à Romano Pontifice absolutionem cum Syluestro existimo.