Vigesimoquartò, hic filius † ex matrimonio subsequenti legitimatus, ad primogenia, feuda, aliaq́ue omnia est admittendus, quę expressim filijs natis ex legitimo matrimonio deferuntur: cùm & hic filius dicatur natus ex matrimonio legitimo. quod probatur in c. cùm in cunctis. de elect. vbi dicitur, Episcopum debere eligi natum ex matrimonio legitimo: & tamen in capit. innotuit, eodem titu. adiuncta gloss. communiter recepta, probatur, naturalem per matrimonium subsequens legitimatum, posse in Episcopum eligi. Vnde confestim sequitur, hunc filium dici posse natum ex matrimonio legitimo. ita Anton. in dict. ca. innotuit. 2. colu. Paul. Castrens. in l. fi. C. de his, qui ven. æta. impetr. Decius consilio 155. idem Dec. in l. generaliter. §. fi. C. de instit. & substit. Paul. Paris. consilio 13. volum. 2. nu. 40. Carol. Molin. in Alexand. consilio 5. statim citato. optimè Matth. de Afflict. in cap. 1. §. naturales. 5. not. si de feud. fuer. contr. inter dom. & agnat. vbi dixit ex communi omnium sententia receptum esse, filium legitimũ effectum per matrimonium subsequens ad feuda admittẽdum esse: eamq́; cōmunem opinionem extendi, etiamsi constitutio feudi filium natum ex legitimo matrimonio ad successionem vocauerit. cōtra Bal. in l. Gallus. §. si eius. ff. de lib. & posth. Alex. cons. 5. vol. 7. Anto. sibi contrarium. in c. per venerabilem. qui filij sint legit. num. 17. & Bal. cons. 367. & Barb. in l. cùm acutissimi. C. de fideicom. folio 27. colum. 4. Lucam de Penna in l. 4. C. de his, qui spontè pub. mune. sub. lib. 10. q. 4. Prior tamẽ opinio probabilior est, ex eo etiam, quòd hic filius sit verè legitimus. gl. Abb. & alij in dict. c. tanta. Ex quo superiùs diximus, hunc filium excludere substitutum sub conditione, si sine liberis legitimis institutus decesserit, quod modò procedere constat, etiamsi conditio dictet, si sine liberis natis ex matrimonio legitimo decesserit. Nec refert, an fideicommissum hoc sit ab extraneo relictum aduersus Alciat. in lib. 3. de verb. signific. col. 60. vers. secundum axioma, qui voluit legitimatũ per matrimonium subsequens excludi à substituto sub illa cōditione, si institutus absque liberis ex legitimo matrimonio natis decesserit, quando testator erat extraneus. Prædicta tamen opinio Baldi procedere potest in filio legitimo effecto per rescriptum Principis. quod notāt Alex. Ias. & Dec. in d. l. generaliter. §. cùm autem, idem Alex. cons. 2. vol. 1. in respōsione ad octauum. Curt. Iunior. cons. 64. num. 12. Dec. consi. 624. quam opinionem in hoc sensu communem esse scribit Paul. Pari. consil. 12. volu. 2. pro qua est optimus text. in cap. cùm in cunctis. iuncto c. innotuit. de elect.