NEC [art. 1] tantum illa proles censetur legitima, quae ex matrimonio concepta fuit, sed & ratione matrimonij subsequentis filij antea ex coitu fornicario nati, efficiuntur legitimi. cap. tanta. qui filij sint legitim. l. cum quis. C. de natur. liber. quibus conuenit Regia l. 1. titul. 13. parte 4. Est tamen fauor a Iure Pontificio matrimonio impensus, pluribus ornandus, atque explicandus interpretationibus. Primo enim est intelligenda dicta constitutio in filijs natis ex coitu, qui poterat esse coniugalis inter parentes, si consensus ab eis praestitus foret. quod probatur in dict. ca. tanta. in 2. part. vbi Doctor. id asserunt communiter, & pulchre Theophilus in ยง. fin. Instit. de nupt. Sed est in hoc egregia dubitatio, vtrum sit satis, quod tempore natiuitatis coitus potuerit esse coniugalis, an praecise exigatur conceptionis tempore coniugium potuisse contrahi inter parentes. Et Salycet. in l. filium. C. de suis & legit. haered. conceptionis [art. 2] tempore matrimonium contrahi potuisse praecise exigit. & Anto. Rosellus de legitimat. col. 8. & 9. quibus adiungenda est Cyni ac Paul. Castr. sententia in l. ex libera. C. de suis & legit. haered. qui tenent filios conceptos ex matrimonio nullo, cuius est postmodum dispensatio sequuta, non esse legitimos, etiamsi nascantur post obtentam dispensationem. His etiam suffragatur l. Paulus. ff. de statu hom. vbi tempus conceptionis est considerandum, quo ad filiorum statum, etiamsi eis hoc non sit vtile, quod constat, quia tempore natiuitatis ibi est Iure Ciuili matrimonium erat legitimum, non tamen tempore conceptionis. & subdit Iurisconsultus, iustos non esse liberos: ergo in hac nostra controuersia ex illa lege dicendum erit, attendi debere tempus conceptionis, ita, vt tunc potuerit matrimonium contrahi, nec satis esse, quod potuerit contingere tempore natiuitatis. Quo fit, vt gl. c. 2. qui filij sint legiti. egregie in illius l. Paulus. inductione errauerit, ex ea colligens, tempus conceptionis attendendum esse, cum de commodo alicuius tractatur. Probatur etiam praedicta principalis opinio in l. etsi contra. vbi gloss. C. de nupt. & in l. ex libera. C. de suis & legitim. haeredib. optimus text. in l. 8. titu. 13. par. 6. ibi genuerit.