NEC † tantùm illa proles censetur legitima, quæ ex matrimonio cōcepta fuit, sed & ratione matrimonij subsequentis filij antea ex coitu fornicario nati, efficiuntur legitimi. cap. tanta. qui filij sint legitim. l. cùm quis. C. de natur. liber. quibus conuenit Regia l. 1. titul. 13. parte 4. Est tamen fauor à Iure Pontificio matrimonio impẽsus, pluribus ornandus, atque explicandus interpretationibus. Primò enim est intelligenda dicta constitutio in filijs natis ex coitu, qui poterat esse coniugalis inter parentes, si consensus ab eis præstitus foret. quod probatur in dict. ca. tanta. in 2. part. vbi Doctor. id asserunt communiter, & pulchrè Theophilus in §. fin. Instit. de nupt. Sed est in hoc egregia dubitatio, vtrum sit satis, quòd tempore natiuitatis coitus potuerit esse coniugalis, an præcisè exigatur conceptionis tempore coniugium potuisse contrahi inter parentes. Et Salycet. in l. filium. C. de suis & legit. hæred. conceptionis † tempore matrimonium contrahi potuisse præcisè exigit. & Anto. Rosellus de legitimat. col. 8. & 9. quibus adiungenda est Cyni ac Paul. Castr. sententia in l. ex libera. C. de suis & legit. hæred. qui tenent filios conceptos ex matrimonio nullo, cuius est postmodum dispẽsatio sequuta, non esse legitimos, etiamsi nascantur post obtentam dispensationem. His etiā suffragatur l. Paulus. ff. de statu hom. vbi tempus conceptionis est considerandum, quo ad filiorum statum, etiamsi eis hoc non sit vtile, quod constat, quia tempore natiuitatis ibi est Iure Ciuili matrimonium erat legitimũ, non tamen tempore conceptionis. & subdit Iurisconsultus, iustos nō esse liberos: ergo in hac nostra cōtrouersia ex illa lege dicendum erit, attendi debere tempus conceptionis, ita, vt tunc potuerit matrimonium contrahi, nec satis esse, quòd potuerit cōtingere tempore natiuitatis. Quo fit, vt gl. c. 2. qui filij sint legiti. egregiè in illius l. Paulus. inductione errauerit, ex ea colligens, tempus conceptionis attendendum esse, cùm de commodo alicuius tractatur. Probatur etiam prædicta principalis opinio in l. etsi contra. vbi gloss. C. de nupt. & in l. ex libera. C. de suis & legitim. hæredib. optimus text. in l. 8. titu. 13. par. 6. ibi genuerit.