Nothi autem hi dicuntur, teste Alcia. libr. 4. parerg. c. 5. qui † nati sunt ex coitu, qui lege nullam pœnam habet, ex scortis nempe & meretricibus: hocq́; distant à naturalibus, quòd nothi nati sint ex matre, non ita custodita, neque domi retenta. idq́; probat ex Auth. quib. mod. nat. effic. sui. adiuncto Græco titulo, qui naturales nothos appellat: quo fit, vt perpenso iure Pontificũ ac Regio nihil differat nothus à naturali. tametsi Regia lex antiq. 1. tit. 15. part. 4. nothum appellet natum ex adulterio: quod Latinæ & Græcæ linguæ peritis mirè concinit, qui nothum dictionem Græcam, adulterinum interpretantur, aut spurium, vt Budæus doctè explicat in l. vulgò concepti. ff. de statu homi. Quintil. etiam lib. 3. cap. 8. auctor est, à Græcis nothum vocari eum, qui legitimus non sit. Sed tamen apud Iurisconsultos & legũlatores strictiùs in filijs hoc nomen assumitur, vt nothum eum dicamus, qui ex scortis aut meretricibus natus sit. quod constat ex dicta Authenticorum inductione. Id autem Iure Ciuili inter naturales & nothos interest, quòd naturales intestato patre decedente consequuntur duas vncias, iuxta distinctionem traditam in Auth. licet. C. de natura. lib. & in Auth. quib. mod. natu. effi. sui. §. si quis autem defunctus fuerit, & §. fi. nothi verò nullam portionem bonorũ intestati parentis habent: vt in Auth. quib. mod. natu. effi. sui. §. si verò effusa concupiscentia. Ex testamento verò æquales esse possunt nothi ipsis naturalibus. quod prob. optimè Alci. in d. ca. 5. & sensit Saly. in Auth. ex complexu. C. de incest. nup. dicens, nothũ posse in testamento à patre agnosci in filium. quāuis Oldr. cōs. 196. & Alber. in Rub. de nat. lib. & Bar. in l. fin. ff. de his, qui. vt indig. tenuerint, patrem in testamẽto nihil posse nothis relinquere. A nothis etiam apud Græcos νοθεια dicuntur ea bona, quæ lege Atheniensium, dari poterant ex patris hæreditate filijs nothis: adnotante Budæo in d. l. vulgò. & Ludoui. Cælio. lib. lect. antiq. 6. c. 2. sed & apud Athenienses nothi dicebantur, qui non erant nati ex duob. Atheniensibus, auctore Plutarcho in Pericle. † Hinc & Regia l. Tauri. 11. in his filijs naturalib. exigit, quòd pater eos filios proprios esse agnouerit, quā legem ego intelligo in filijs natis ex fœmina domi non cohabitante, quos nothos appellari diximus. Nam in his, qui nascuntur ex concubina domi retenta, satis opinor esse, si cōstat eos domi natos fuisse. ex glo. in capit. Michaël. de filijs presbyte. quam paulò antè adduximus.