Tertia conclusio, pater † filium naturalem habens, legitimis etiam extantibus, in testamento potest ei vnciam, id est, duodecimam partem bonorum relinquere, ex qua vncia virilis portio matri eius ex testamento potest competere. l. 2. cum Authentic. C. de natura. lib. Regia l. 8. titu. 13. part. 6. Nec intelligas patrem filio huic, & concubinæ, ita posse integram vnciam relinquere, vt concubina deficiente filio semunciam tantùm relinquere valeat: vt perperàm intellexit Ludoui. de Sardis. in tract. legitimatio. 3. part. quæstio. 1. siquidem naturali tantùm filio pater potest, etiam si desit concubina, integram vnciam relinquere. gloss. & Alberic. in dict. l. 2. & dict. Regia l. 8. verùm in his regnis pater potest hoc in casu filio naturali quintam bonorum partem legare: quod lege 9. Tauri sancitum est: atque prius id quandoque seruatum fuisse, ostendit l. 1. titu. de hæredit. lib. 3. Fori. Sed si legitima proles consentiat patrem plus relinquere naturali filio, id iure validum erit, modò consensus ille sit expressus, nec sufficiet tacitus: vt not. Aymon Sauilli. consilio 200. ad id citans Bar. in l. fi. ff. de his, qui. vt indig. qui hoc sensit, dum col. 3. l. 1. C. de natu. lib. intelligit in naturalibus liberis: quæ tamen loquitur in spurijs. Imò hic consensus est præstandus præsentibus naturalib. liberis, vt ipse Aymon latiùs tradit. Vnde Rom. consil. 43. scribit, filijs absq; fraude bonis paternis renunciantibus, patrem posse liberè bona sua filio naturali relinquere, sicuti posset filijs legitimis non extantibus.