Quintò, hinc constat hęredem scriptũ, qui promiserat testanti restituere hæreditatẽ spurio, non teneri in animæ iudicio illa bona ad fiscum deferre, neque fisco id crimen ab eo commissum pandere, quia verus hæres est, & in pœnam leges hanc hæreditatem fisco deferunt. l. 1. C. de his, qui. vt indig. l. ita fidei. l. non intelligitur. ff. de iure fisci. pœna autem in foro conscientiæ non soluitur: vnde confestim sequitur hæc ipsa illatio contra Bartol. in l. fin. ff. de his, qui. vt indig. colu. 3. quem Didacus de Segura sequitur in l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulga. & pupil. fol. 12. eiusdem repet. colum. 1. Nec item tenebitur consanguineis testantis illa bona tradere: cùm iste sit verus hæres: fides autem ab eo data in pœnam delicti tollit ab eo hæreditatem: & fisco eam defert: quòd si verus hæres nō esset, hæreditas ad testantis propinquos pertineret. Nec obstat l. prędonis. ff. de pet. hæred. quia Iurisconsultus ibi, non appellat hunc hæredem prędonem: sed dicit censendum esse prædonis loco, quia fraudem fisco fecit tacitam fidem præstando. Nec mihi placet hoc in dubio, quod not. Syluest. in verb. filij. §. 6.