Decimo adnotandum est, non [art. 16] tantum patrem, aut matrem adstrictos esse hac obligatione alendi liberos illegitimos, verum etiam auos, ac proauos, caeterosque his maiores, si nec pater, nec mater filios alere possint. Eadem etenim aequitatis ratio in his viget. quod Abb. notat in d. cap. cum haberet. fin. col. Socin. consil. 161. volum. 2. sentit Bart. in l. pen. ff. de liberis agnoscendis. Cyn. in l. 2. C. de alendis liberis. Nec oberit Regia lege quinta titul. decimonono. part. quarta. dicens filios spurios alendos esse a matre, auo, & proauo materni generis, quia lex illa iuris Caesarei rigorem sequitur.