Quinto, ex his patet, veram non esse opinionem Bald. in l. si qua illustris. C. ad Orfic. quam ipse repetit in c. 1. ยง. naturales. si de feud. fuer. contro. inter domi. & agnat. vas. dicens in impetranda legitimatione satis esse exprimere filium spurium esse, quem sequitur Praepo. in dict. cap. per venerabilem. 4. quaest. Deci. consilio 55. col. 2. & consilio 338. colum. 3. idem voluit Ioan. And. in c. fin. de filijs presbyt. quorum opinionem eam sequutus dicit esse communem Ias. consil. 11. 3. vol. col. 3. & fina. Non enim video, cur isthaec opinio sit admittenda. Nec mihi satis compertum est, eam ita frequenter receptam esse, vt communis censenda sit. Posset fortassis procedere, vbi Princeps legitimationem concederet alicui illegitimo, ex coitu quocunque natus fuerit. Nam haec Principis verba eius mentem magis aperiunt. vt notat Paul. de Cast. in consi. 30. 1. vol. Praep. in d. c. per venerabilem. fol. 12. col. 4. Ludo. Gozadi. cons. 85. num. 4. Tametsi adhuc opiner, hanc sententiam tutam non esse: & ita eam reprobat Nicol. de Vbal. in tract. de successio. ab intest. folio 10. colu. 4. Saltem seruanda non erit, quando vitium est atrox: nempe coitus cum moniali, matre, sorore, aut filia: atque semper ipse consulerem omnia Principi exponenda fore veraciter, & in specie.