Sententia [art. 12] vero in coniugali iudicio, etiam a circumspectissimo Iudice lata non ita efficacem autoritatem habet, quin rescindi, retractaríue possit, quoties compertum fuerit, eam errore quodam latam fuisse. cap. lator. cap. consanguinei. de re iud. cap. fraternitatis. de frigid. non tamen appellationis remedio reuocatur hec sententia, si ab ea in legitimum tempus non fuerit appellatum. Ex eo enim quod terminus legalis labitur omnino, nec a sententia prouocatur, vel ab ea bis fuerit prouocatum, ita assumit sententia autoritatem rei iudicatae, etiam in coniugali quaestione, vt praetextu appellationis corrigi, aut emendari nequeat. gloss. insignis in dict. cap. fraternitatis. in gloss. magna ad finem. quam dicit sing. Abb. ibi, & notab. idem Abb. in dict. cap. lator. vbi Imol. & Felin. numer. 5. idem Abb. vbi Decius eam approbat in c. sua. de appellat. idem Imol. in Clem. 1. 1. col. de re iudic. Abb. optime in c. ad reprimendam. de offic. ord. col. 3. vbi gloss. sing. & communiter recepta, secundum Abb. ibi. 2. colum. similem probat conclusionem, quam gloss. dicit ord. Franc. in Rubr. de appella. numero 30. & singu. idem Franc. in cap. Nicolao. eod. tit. col. fin.