Verùm huic rationi, quam in coniugali controuersia communem esse diximus, aliquot rationes obesse videntur. & prima ex eo deduci potest, † quòd in criminalibus causis sententia, à qua tempore debito appellatum non est, autoritatem habet rei iudicatæ, nec reuocari potest, etiamsi pœnam corporalem inferat, & constet condemnati innocentia, nisi ex speciali gratia Principis. l. 1. ad fin. ff. de quæstio. l. Diui. ff. de pœnis. quam esse singul. asserit Abbas in cap. de his. col. 2. de accusat. Iason idem notat in l. sub prætextu. in 1. C. de trans. Bartol. in dict. l. Diui. & in dict. l. 1. licet in hoc contrarium notauerit Ana. in dict. cap. de his. quem Hippo. sequitur in l. vnica. C. de raptu virg. nume. 144. Et tamen in criminalibus nemo potest consentire, vt corporaliter puniatur. l. liber homo. ff. ad legem Aquil. cap. contingit. de senten. excom. in 1. Imò † nec renunciare proprijs defensionibus. glo. ab omnibus recepta in l. pactum inter hæredem. ff. de pact. quam dicit singu. Bald. in cap. cùm venisset. de testib. idẽ in l. vnica. col. 14. C. de confes. commendat idem in cap. 1. §. porrò. qualiter feudum alie. possit. Ioan. Lup. in Rubri. de donat. inter virum & vxorem. §. 70. numer. 6. Felin. in dict. cap. cùm venisset. 3. colum. Hipp. in dict. l. vnica. nume. 170. idem Hipp. in pract. crimina. §. examinanda. etiamsi ageretur ciuiliter, modò ex illo iudicio posset renuncians defensionibus famæ discrimen pati, secundum Aretin. Felin. in dict. cap. cùm venisset. tenetur enim quis famam illæsam conseruare. Quamuis Anchar. & idem Aretin. nume. 6. in cap. cùm dilecti. de accusat. in hoc vltimo contrarium notauerint, per textum ibi dicentes, in causa criminali ciuiliter deducta in iudicium, vel vbi corporis pœna inferenda non est, posse reum defensionibus renunciare. facit cap. inquisitionis. in princip. 2. responso. de accus. quorum opinio probabilior est, quia non tenetur quis ita conseruare famam illæsam, sicuti vitam, vti notant Dom. à Soto in relect. de secreto membro 1. quæst. 3. & Mart. Nauar. in cap. inter verba. 11. quæst. 3. vlti. part. corol. 44. exactè perpendentes Caiet. sententiam 22. quæst. 73. artic. 2. circa proditionem propriæ famæ. Posset tamen renunciatio defensionum in criminalibus causis, quæ ad corporis pœnam discutiuntur, admitti ex iusta causa: nempe, si reus iam fuerit crimen confessus legitimè, & præmisso iuris ordine. Paul. Castrens. & Ias. in dict. l. pactum. Felin. in dict. cap. cùm venisset. col. 4. Hippo. in dict. §. examinanda. quod in praxi satis receptũ est. Item quando reo fuit dilatio prima ad probandum data, poterit idem reus cæteris dilationibus renunciare: quo casu erit intelligendus tex. in dict. cap. cùm dilecti. de accusat. Igitur si in lite capitali consensus rei parum operatur, & tamen in ea sententia in rem iudicatam, & omninò diffinitiuam transit: cur in matrimoniali diuersum asserimus, eo quòd consensus litigantium nihil efficere possit? Et Decius in c. iurauit. de probat. fin. col. pluribus excogitatis tandem cogitur dicere, id esse in matrimonio speciale, reprobans ea, quæ Abb. in cap. de his. de accusa. in simili dubio dixerat. Ego verò existimo inter criminalem controuersiam, & matrimonialem hoc discrimen esse, quòd in coniugali quæstione nec cōsensus tacitus, nec patientia litigantium quicquam prodest, vt vel coniugium inualidum ex iuris prohibitione sit firmum, vel quòd legitimum & ratum fuerit, dissoluatur, vt constat: atque ideo illa patientia, qua condemnatus acquieuisse sententiæ censetur, nil ad negocium agit. in criminali verò iudicio, etiamsi consensus expressus nil operetur, vt possit quis occîdi, aut puniri corporis pœna, nec etiam vt sibi defensio auferatur: tacitus tamen ei nocere potest, ac potius patientia illa, qua nihil allegans in sui defensionem, nihil aduersus sententiam proponens dubius de innocentiæ tutela, prouocationem omittens patitur seipsum ad occisionem duci, sicuti Hieronymus scribit super Ionam Prophetam à Gratiano relatus in cap. non est nostrum. 23. quæst. 5. Non est, inquit, nostrum mortem arripere, sed illatā ab alijs libenter accipere. Nam & in persequutionibus non licet propria perire manu, sed percutienti colla submittere. ex quo text. obiter reprobanda est Paul. Castr. assertio. in l. 1. §. ius gentium. ff. de iustit. & iur. qui voluit, absq; † mortali peccato non licere cuiquam mortem pati, si possit seipsum defendere occidendo aggressorem. Hoc etenim falsum est, cùm ex Hieronymi sententia possit absque crimine quis pati mortem, & percutienti colla submittere, nec tenetur seipsum defendere occidendo aggressorem: imò perfectionis opus est nō se defendere. quod etiam asserit Tho. in libr. de regim. Princip. quæst. 6. & Syluest. in verb. bellum. 2. quæst. 3. Dominicus Sot. lib. 5. de iust. & iur. quæst. 1. artic. 8. quem legito. Excipit enim eum, qui esset admodum vtilis, & commodus Reipub.