Imò ex ratione text. in c. 1. de consang. & affinit. opinor causam coniugalem, in qua de fœdere matrimonij agatur, non posse etiam arbitrum clericum tractare ex vi compromissi, etiamsi incidat in causam, cuius legitimam ex consensu partium cognitionem habet. Iudex † verò secularis minimè potest discutere matrimonij causam, neque eius vllam cognitionem habet, etiamsi tractetur de coniugij separatione, quo ad thorum, vt diximus superiùs, cap. 7. §. 6. numer. 8. etiamsi coniugalis causa incidat in iudicium hæreditariæ successionis. quod etiam notauimus hoc eodem ca. §. 3. numero 4. Sed sunt, qui existiment Iudicem laicum posse causam istam matrimonij tractare incidenter, si controuersia in facto, non in iure consistat. ita Barto. in l. Titia. ff. solut. matrimon. idem Bart. in l. 2. ff. de iurisdict. omn. iud. tunc enim nulla Iuris Canonici peritia necessaria est, & causa ipsa merè temporalis censetur. idem notat Abb. in c. post miserabilem. de vsur. idem Abb. & Felin. col. 3. in c. cùm sit generale. de foro compet. quibus text. in d. c. post miserabilem, optimè suffragatur, quem ad id notat Roma. in d. l. Titia. vbi ipse, & Alexand. 3. colum. fatentur prædictam opinionem cōmunem esse. idem etiam asserunt Ias. in l. quotiens. C. de iudic. Dec. in cap. 2. nume. 24. de iudic. vbi Francisc. de Ripa num. 17. eandem sententiam defendit contra Decium ibi, qui contrarium voluit post Imol. & Raphaêl. in d. l. Titia. De quo & Ias. dubitat in d. l. quotiens. Vnde consultiùs res agetur, si oblata, incidenti, super matrimonio, vel alia causa ecclesiastica, quæstione etiam facti, coram seculari Iudice, is, cuius interest, ad ecclesiasticum Iudicẽ accesserit, ab eoq́; petierit, vt illius quæstionis cognitionem assumat, atque Iudicem laicum inhibeat: ne in ea etiam incidenter ꝓcedat. tunc enim, si Iudex secularis nondum cœpit id negocium tractare, ecclesiasticus citatis his, quos id tangit, eandẽ incidentem causam expediet, vt consuluit Gerard. singul. 96.