His accedit, quod notat Anto. in cap. tuam. de ord. cognit. per illum text. dicens [art. 4] Iudicem laicum, coram quo aduersus contractum fuit obiecta exceptio vsurarum, posse inhiberi a Iudice ecclesiastico, ne in illius contractus exequutione procedat, donec exceptio vsurarum sit a Iudice ecclesiastico diffinita. quod etiam docet Ambros. de Vignate, in cap. salubriter. de vsur. nume. 125. sentiunt idem Bald. in l. consulta. C. de testam. & Imol. in cap. cum in iure. de offic. delegat. Ex quo Bartol. Caepola consil. ciuilium causarum. 18. asserit debitorem captum a Iudice seculari liberandum esse omnino a carceribus, si per Iudicem ecclesiasticum fuerit pronunciatum illud debitum inductum fuisse ex causa vsuraria, eo quod ipse debitor vltra sortem illam quantitatem creditori promiserat. Vnde [art. 5] Regia l. 4. titu. de exceptio. libr. 3. in ordi. Reg. dum dicit Iudicem laicum debere aduersus exequutionem contractus admittere exceptionem vsurae, ita erit intelligenda, vt si in vsurarum exceptione sola quaestio facti tractetur, possit hoc negocium a ciuili Iudice expediri, iuxta sententiam Bart. & communem, nisi inhibitio a Iudice ecclesiastico oportuno tempore processerit, sicuti Gerard. adnotauit. Si vero iuris sit controuersia, ad ecclesiasticum Iudicem remittatur: atque eius diffinitio expectetur, ex paulo ante promissis. cum hoc crimen mere ecclesiasticum sit, vt communiter Doctores fatentur, & nos retulimus superius, cap. 6. num. 19. hanc tamen opinionem conatur euertere, eamque falsissimam esse existimat Carol. Molin. de contract. quaest. 10. dicens, non esse magis ecclesiasticum hoc crimen, quam homicidium: & non esse mere ecclesiasticum, deduci potest ex eleganti, & eruditissima hac de re disputatione Martini ab Azpilcueta in c. nouit. de iudic. 6. notab. coroll. 7. Imo Rode. Xuares in rep. l. Regiae de instrum. exequutione. versi. nunc circa Iudicem. col. 8. scribit Iudicem secularem ex lege Regia posse, ac debere persequi ipsam exequutionem, non obstante Iudicis ecclesiastici inhibitione, si intra decem dies minime docuerit reus vsurarium esse contractum. illud quod probatur autoritate Angel. in l. 4. ยง. condemnatum. in fi. ff. de re iudic. Socin. cons. 79. lib. 3. Matth. Afflict. decis. Neapolita. 30. idem notat Rebuffus super leges Regias, tracta. de literis oblig. artic. 2. gloss. 1. nume. 22. dicens, ita in praxi apud Gallos receptum esse. quibus adde Freder. consil. 300. & Lauren. de Rodulphis in tract. de vsur. q. 131. & 129.