Tertiò, ex his patet verum esse, quod notat Adr. in 4. qu. 14. de matri. dicens conditionem † hanc coniugio adiectam, si coniugale debitum negare velis, quoties mihi id exigere non licuerit, esse contra substantiam matrimonij, & ideò ipsum contractum vitiare. quia non sequitur, mihi non licet exigere, ergo licet tibi negare. vnde nō potest dici, esse hanc conditionẽ ex his, quæ à iure insunt, cùm constet quandoque, idq́; pluribus casibus non licere marito debitum exigere, & tamen non licere vxori illud negare, si maritus exigat: nam si maritus velit vxorem cognoscere affectione sornicaria, & ita exigat debitum, peccat quidem mortaliter, & tamen vxor tenetur reddere illud debitum. Item si maritus fecerit votũ simplex continentiæ, & exigat, peccat mortaliter, non tamen ex hoc poterit vxor ei negare debitum. atque etiamsi maritus credat matrimonium illud non fuisse, nec esse legitimum, ex aliquo impedimẽto Canonico, quod mulier scit certò non subesse, si ipse exigat, mortaliter peccat, ipsa verò vxor libera non est ab obligatione reddendi. quæ omnia latiùs Adrian. explicat in dict. quæst. 14. Nec vxor mortaliter peccat ex cooperatione ad peccatum, cùm non cooperetur spontè, sed coactè, nec possit ab hoc peccato virũ auertere, quod notat Paluda. in 4. distinct. 32. q. 1. artic. 1.