# 2 Ex §. sequenti. SVMMARIVM. -  1 Conditio impossibilis aut turpis, fauore matrimonij a contractu coniugali excluditur. -  2 Conditio impossibilis de praeterito, tollitur a matrimonio: turpis vero in praeteritum concepta toleratur. -  3 Conditio impossibilis ex aliquo accidenti, possibilis tamen ex sua natura, non excluditur a matrimonij contractu. -  4 Conditio impossibilis aut turpis nullum prae se ferunt matrimonij contractum deficiente consensu. -  5 Defectus consensus qualiter possit colligi adiectis his conditionibus. -  6 Conditio turpis, quam tamen adijciens honestam esse credit, contractum matrimonij vitiat. -  7 Conditio impossibilis, etiam de iure, manente contractu matrimonij, prorsus ex eo tollitur. -  8 Intellectus ad Clem, vnicam. de consang. -  9 Perpensa longe lateque ratio decidendi ad text. in cap. fin. de cond. app. in vlti. parte. -  10 Conditio omnino extitura, an ipsum matrimonij contractum vitiet. -  11 Actio non oritur ex contractu habente conditionem incertam quando, certum tamen quo ad euentum, donec conditio eueniat, licet statim obligatio oriatur. -  12 Conditio, si te virginem inuenero, tollitur a matrimonij contractu. -  13 Conditione matrimonio adiecta, si permiserit foemina se carnaliter ab eodem viro cognosci, sequuta copula matrimonium perficitur. §. SECVNDVS. TVRPIS [art. 1] vero conditio a coniugij contractu excluditur, ipsumque matrimonium manet firmum: vt si quis dicat, contraho tecum matrimonium, si patrem occideris. tex. in cap. fin. parte vlt. de condi. appo. cap. 1. eo. tit. Iuxta commu. eius intellectum, quod quidem dubium videtur, cum consensus ad matrimonium requiratur: hic autem consensus non est purus, nec absolutus, sed relatus in euentum conditionis, ergo priusquam conditio, quantumcunque turpis, eueniat, qui sic contraxit, non censetur consensisse. Verum his responderi potest, Ecclesiam iustissime a contractu coniugali turpem conditionem reijcere, ac reddere ipsum contractum purum, vt constat: ille ergo, qui contrahit matrimonium, sciens illam turpem conditionem ab Ecclesia tolli, & manere contractum purum, videtur contrahere pure matrimonium, & consensum purum ad matrimonium prestitisse, quod notant Innoc. Ioan. Andre. Praepos. & alij in cap. 1. de conditio. apposi. dum illum text. ita exponunt, in verbo, teneatur, perinde ac si conditio non esset adiecta: quae quidem turpis conditio reijcitur a Canone fauore matrimonij: sicut a lege fauore vltime voluntatis etiam excluditur. l. reprehendenda. C. de institutionib. & substitutio. vbi Ias. & Deci. l. conditiones. ff. de condi. institu. quae quidem ratio etiam locum habet in conditione impossibili: siquidem etiam illa fauore matrimonij reijcitur, & manet actus purus. text. in d. c. final. sicuti & fauore vltimae voluntatis eadem ab actu tollitur. l. 1. & ibi Bartol. ff. de cond. insti. l. obtinuit. ff. de conditioni. & demonstrationi. §. impossibilis. Institu. de haeredib. instituen. sic Imo. in dicta l. 1. non semel hanc rationem ad matrimonij contractum deducit. Ius etenim ipsa haec verba interpretatur iuxta sensum simplicem, ac si conditio adiecta non esset: & hoc quidem in fauorem matrimonij induxit: cum dubium esset serio, an iocosae hae conditiones a contrahentibus expressae fuerint: quod Ioan. a Medina explicare conatur in tracta. de contract. quaesti. 23. dicens scientiam huius interpretationis in contrahentibus exigi, vt ipse contractus pure & simpliciter valeat. distat tamen hac in re conditio turpis a conditione impossibili: turpis [art. 2] enim conditio, si de praeterito, vel presenti sit, non tollitur ab actu: sed vel statim tenet matrimonium, vel non tenet ex conditionis euentu, vel defectu. nam & in hoc casu nemo ad delinquendum inuitatur, nec ipse actus suspensus est. Vnde, si quis ita contrahat matrimonium, si Titium occidisti, matrimonium tenet, si alter Titium occiderat, si vero non occidisset, matrimonium ibi nullum contrahitur. Sed conditio impossibilis, etiamsi sit de praeterito, vel de praesenti, semper reijcienda est, & contractus ipse manet purus, vt si quis dicat foeminae, contraho tecum, si heri non fuit ortus Sol. quod notat Palud. in 4. distinct. 29. quaestio. 2. art. 5. ex quo colligo primum intellectum ad text. in dicto capitu. finali, parte vltima. Secundo haec vltima illius capit. pars est intelligenda [art. 3] de conditionibus a natura impossibilibus. Secus erit dicendum in conditionibus possibilibus a natura ex accidenti tamen, vel ex lapsu alicuius in praeteritum, quod redire non potest, impossibilibus. Sic enim contractum matrimonium vel valet, vel irritum est, ex euentu conditionis. Hadri. in 4. de matrim. quaestio. 6. Palud. in d. arti. 5. conclus. 4. & Stepha. Caiet. in sacramentali q. 49. de matrimo. conclu. 4. quemadmodum si quis contrahat cum foemina sub hac conditione, si es virgo, si pater tuus viuit: quamuis enim premissa corruptione sit impossibilis virginitatis conditio, sic etiam morte patris praecedente, est impossibilis vite conditio: tamen quia contingit ex accidenti, vel ex transcurso praeteriti, quod redire non potest, & de se propria sui ipsius natura virginitas in foemina, & vita in patre eius erant possibilia, non reijciuntur hae conditiones, sed vel statim valet, vel statim matrimonium est nullum, quod etiam notat Aret. consilio 82. col. pen. & Syluest. in verb. matrimonium. 3. q. 8. in quo quibusdam videri potest matrimonium ab vltima voluntate differre: quia in vltimis voluntatibus conditiones ex accidenti impossibiles reijciuntur, & valet actus. l. ab omnibus. §. in testamento. ff. de legatis primo. l. si Meuia. ff. de haeredibus institu. sed tamen illae leges loquuntur in conditionibus etiam a natura impossibilibus, non ex accidenti, nec ex facto praeterito: quia quamuis possibile sit, aliquem habuisse filiam: tamen impossibile est, & fuit, eam viuere, si eam non habuit, quo fit, vt leges illae etiam ad matrimonium deduci possint. Hinc fieri constat, vt si quis matrimonium contraheret cum foemina sub conditione, si eius filia viuit, nunquam tamen habuit filiam, impossibilis sit dicta conditio in specie, licet possibile esset illam filiam habere, & eam viuere. Sed quia eam non habuit, impossibile videtur eam viuere. Verum hac in re exactiori diligentia est notandum, conditionem in preteritum, vel in praesens conceptam, quae nec contingit, nec potuit contigisse, tollendam esse ab vltimis voluntatibus: illam vero, que potuit contigisse, & tamen non contigit, falsam censeri, & actum vitiare. text. in l. cum in secundo. §. 1. ff. de iniust. rup. facit l. demonstratio. §. primo. ff. de conditio. & demonstratio. quod si in futurum concipiatur conditio, quae potuit contigisse: tamen modo contingere non poterit: vt si Titius viuet, quia iam tempore adiectae conditionis mortem obierat, talis conditio reijcitur, vt impossibilis. l. mulcta. §. primo. ff. de conditionibus & demonstratio. secundum communem interpretationem. Bartol. in l. prima, columna 2. ff. de conditio. institutio. & in l. circa. ff. de haeredibus instituen. Alberic. Angel. Bald. & Imol. in l. si Maeuia. eodem titul. ex quibus Palud. opinio erit intelligenda, quando illa conditio in praesens vel praeteritum concepta, licet non contigerit, potuit tamen contigisse. secus vero erit dicendum, quando vel hec ipsa conditio, quae potuit accidere, licet minime euenerit, fuerit in futurum concepta, vel conditio in praeteritum, vel praesens concepta, nec potuit contigisse, nec contigit. his enim casibus actus valet etiam coniugalis reiecta conditione, nisi possibilis videretur ipsi contrahenti adiecta conditio, quod alibi tractabo. atque haec procedunt perpensa Bartol. & aliorum opinione, qua omissa Petrus Stella Aurelianens. in l. qui Rome. §. Augerius. ff. de verbor. oblig. defendere conatur conditionem conceptam in praeteritum, vel in praesens, siue potuit, siue nunquam potuerit esse vera, vltimam voluntatem irritam facere, si deficiat: & intelligit dict. l. si Meuia. in conditione concepta in futurum, ex litera Pandectarum, quae in futurum concipit illam conditionem, quam opinionem ideo referre libuit, quod ex ea Palud. sententia indistincte procedet in conditione in praeteritum, vel in presens concepta. respectu huius intellectus, tamen erit falsa eiusdem Palud. opinio, quam praecedenti intellectu retuli, qua ratione a communi opinione non est discedendum. ex qua praecedens intellectus optime confirmatur, quo ad decisionem Palud. ibi traditam in fine. Tertio ex his infertur [art. 4] matrimonium contractum sub conditione turpi, vel impossibili nullum esse, si consensus coniugalis defecit in contrahente: vnde, cum in foro interiori animae ei credendum sit, non iudicabitur matrimonium, auctore Hadri. in 4. quaestion. 7. de matrimo. & Paluda. in quarto sentent. distinctio. 29. quaesti. 2. artic. 5. conclus. 5. idem probat Ioan. a Medina de contract. q. 23. Quarto eadem conclusio ita intelligenda est, vt etiam in foro iudiciali quandoque [art. 5] coniugium contractum sub conditione turpi, vel impossibili nullum iudicetur. quod contingit, quando constat consensum coniugalem defecisse: quia expresse aliqui sic contraxerunt, vt nullo pacto vellent consentire, nisi eueniente conditione. ita Hadria. in quarta, de matrimo. quest. sexta. Stephan. Caiet. in sacramen. Neapo. quaest. 49. de matrimo. conclu. octaua. idem scribit Adria. quaestione septima. quando ex alijs coniecturis potest iudex praesumere consensum defecisse, atque id potest potissime colligi, si contrahens credebat conditionem esse natura possibilem. Si enim esset in controuersia disputatio: an posset stellarum pars e coelo in terram cadere, & contrahens hac conditione contraheret, si possibile est stellam aliquam liquescere, & in terram cadere, vel si stella aliqua hoc anno ceciderit in terram: certe etiam in foro iudiciali non esset hic contractus iudicandus coniugalis, propter manifestum dissensum, quod probatur, nam & in testamentis, vbi conditio impossibilis reijcienda est, actusque, vt pure conceptus valet, corruit actus, si testator credebat conditionem esse possibilem, tex. in l. seruo manumisso. ff. de cond. indeb. quam praeter alios explicat optime Aretin. in l. impossibilis. ff. de ver. obl. fin. col. dicit singul. Socin. in l. mulcta. §. 1. de conditio. & demonst. Quinto ex eodem intellectu subinfertur matrimonium [art. 6] contractum sub turpi conditione, quae tamen credebatur honesta, non tenere, nec posse dici pure contractum, vt idem Adr. asserit quaestio 7. de matrimo. vt si quis matrimonium contrahat sub hac conditione, si coniugale debitum mihi non negaueris, in quocunque dubio existas, an licita sit inter nos carnalis copula. Existimant enim quidam licite posse tunc vxorem debitum reddere viro: ex aduerso alij contrarium opinantur, quod alibi tractabimus: credit tamen contrahens licere omnino id, quod in conditionem deducit, nec existimat turpem esse conditionem: igitur non intendit pure in matrimonium consentire. Sexto eadem vltima c. fin. conclusio procedit, etiam [art. 7] si conditio sit impossibilis de iure, licet natura possibilis sit. Si quis enim contrahat matrimonium sub conditione, si inter consanguineos intra quartum gradum poterit coniugium contrahi, vel si filius sine causa possit a patre exhaeredari, matrimonium tenet, reiecta conditione hac impossibili de iure, sicuti & testamentum. l. 1. iuxta communem intellectum. ff. de condit. institu. §. impossibilis. Instit. de haered. instituen. l. continuus. §. cum quis. ff. de verb. obliga. refertur enim haec conditio in dubio ad ius presens: quo iure id impossibile est, quod etiam Adr. probat in 4. quaestio. 11. de matrimo. dicens conditionem, quae ad ius futurum dirigitur, permissam esse, nec actum purum esse: vt si quis ita contrahat matrimonium, si aliquando licebit coniugium contrahi inter attinentes sibi quarto gradu, vel si hoc anno licitum erit equitare in mulis: cum id modo, lege lata a Carolo Caesare, ac Hispaniarum Rege inuictissimo prohibitum sit: quod notandum est: nam Syluester in verbo, matrimonium. tertia quaestio. 9. indistincte negat matrimonium contractum sub conditione, iure tantum impossibili validum esse, reiecta conditione, imo eam minime reijciendam fore existimat. Subinfertur ex hoc intelle. ad text. in Clement. vnica, de consangui. [art. 8] vbi ipso facto excommunicantur, qui in gradu prohibito matrimonium contrahunt, vt locum habeat, etiam si contrahentes sub hac conditione contraxissent, si inter consanguineos in quarto gradu licet matrimonium contrahi. nam cum ista conditio reijciatur, remanet purus matrimonij contractus: igitur poena illa locum habet: nisi consensus coniugalis omnino defecisset. quod in animae interiori iudicio notandum est, secundum Hadria. in 4. de matrimo. quaest. 11. Mirum [art. 9] tamen est, cur matrimonium contractum sub impossibili conditione valeat: cum constet absque consensu matrimonium contrahi non posse, is vero, qui sub impossibili conditione contrahit, non censetur consentire, imo nec consentit, teste Iuriscons. in l. non solum. ff. de actio. & oblig. conditio enim impossibilis potius tendit, iuxta communem vsum loquendi, in dissensum, quam in consensum, eiusque adiectio potius videtur iocose facta ad irrisionem, quam serio ad obligationem. quo fit, vt Durand. in 3. sentent. distin. 29. q. 4. hanc difficultatem soluendam relinquat peritioribus. Verum Palud. in 4. distinctio. 29. q. 2. art. 5. concl. 5. dicebat deficiente consensu non esse hoc matrimonium in foro interiori: teneri tamen contrahentem sub hac conditione ad matrimonium nouiter contrahendum propter praeceptum Ecclesiae, quod in dicto capit. fin. exponitur. Sed hoc vltimum non placet Adria. quest. 7. de matrimonio. quia text. in dict. cap. fina. nullum nobis exhibet preceptum de contrahendo matrimonio: sed esse iam contractum iudicat & decernit. Nec me latet a viris doctissimis illius capit. fina. conclusionem de conditione impossibili sic intellectam fuisse, vt loquatur in conditione impossibili, adiecta tamen contractui, vt adimplenda: quia natura possibilis erat, pensata tamen contrahentium qualitate impossibilis, vt si quis contraheret cum foemina matrimonium, si ei daret centum millia aureorum, & foemina esset pauper, & manifeste impotens ad illa dandum. vel sub hac conditione, si daret ei regnum: hae etenim conditiones, quae vt obseruandae adijciuntur, repelli debent a matrimonio: cum enim contrahens, qui hanc conditionem apposuit, sciat eam alteri impossibilem esse, pure contraxisse videtur. Si vero conditio apponitur, non vt adimplenda, sed manifeste, vt non sequatur: quia est impossibilis a natura, irrisorius est hic contractus iudicandus. Nec credendum est, serio velle aliquem matrimonium contrahere, si dicat, contraho tecum matrimonium, si digito coelum tetigeris. Caeterum, haec consideratio hac in re diligentissima est, quippe quae interiorem sensum illius capit. fin. exacte perpendat: non tamen omnino est immunis ab obiectionibus, quas disputationis causa proponam. consensus equidem ita in primo casu deficere videtur, sicuti in secundo: si quis enim contrahat hac conditione, si alter, qui omnino pauper est, centum millia aureorum dederit, ita videtur ab actu dissentire, sicuti si contraheret, si digito alter coelum tetigerit. probat l. cum haeres. §. primo. ff. de testa. liber. Praeterea illa Decretalis, quae hanc assertionem probat, condita fuit a Gregorio nono, cuius Canones sapiunt euidenter phrasim Iurisconsultorum, apud quos conditio illa primi casus difficilis appellatur, non impossibilis. l. continuus. §. cum illud. ff. de verborum obligatio. & ibi Aret. Nam & Theophi. in fine Institutio. de legat. impossibili conditioni hoc exemplum accommodat, si in coelum ascenderis. Item, Ius Canonicum in hac decisione voluit fauere matrimonio, sicut Ius Ciuile vltimae voluntati, a qua excludit conditiones impossibiles, licet in eis exigat liberrimum consensum: vult denique has impossibiles conditiones pro non scriptis haberi: & tamen in vltimis voluntatibus conditio illa primi casus, quae difficilis, non impossibilis iudicatur, non repellitur, sed actum ipsum irritum facit. dicta l. cum heres. §. 1. glossa in §. impossibilis. Institutio. de heredibus instituen. Bartol. & Imol. in l. 1. in fine. ff. de conditio. institu. Imo & si praedicta interpretatio admittenda est. text. in dicto capit. final. parte vlti. est intelligendus de conditione, quae improprie dicitur impossibilis, proprie autem difficilis: atque excluderetur a litera illius text. conditio proprie impossibilis, quae naturaliter nequit contingere: & tamen ille text. de impossibili loquitur. Nec esset fauor matrimonij similis fauori vltimarum voluntatum, imo contrarius, vt ex praemissis constat: ille vero text. has conditiones impossibiles pro non scriptis habendas fore, manifeste statuit fauore matrimonij. Vnde illius cap. sensus mire reconditus est, nisi quod antea diximus, modo repetamus, scilicet Ius Canonicum praesumere ex intentione contrahentium, & fauore matrimonij illas conditiones non esse adiectas ad consensum suspendendum, sed pure contractum fuisse coniugium. Sicuti ipse Adria. fatetur dicta quaest. 7. Est & aliud in hoc tractatu dubium, vtrum [art. 10] matrimonium contractum sub conditione omnino extitura valeat explosa conditione: an debeat eius euentus expectari, vt contraho tecum, si cras Sol orietur. in quo glo. in dict. cap. per tuas. de condi. apposi. tenet expectandum fore conditionis euentum, & eam sequuntur Ioan. Andr. & Anto. ibi. E contrario esse matrimonium purum reiecta conditione, asserunt ibi Host. Card. Abb. & Praep. Thom. in 4. distin. 29. quaest. 3 & ibi Palud. quaest. 2. art. 5. conclus. 3. & Syluest. in verb. matrimonium. 3. quaestio. 2. conditio enim omnino extitura non suspendit actum, imo actus ille pure conceptus censetur. l. haeres meus. ff. de condit. & demonst. l. quod si sub ea. ff. de conditione indeb. l. si pupillus. §. 1. ff. de nouatio. igitur coniugalis hic contractus purus erit, non conditionalis. Siquidem quod omnino extiturum est, non potest non contingere, atque ideo praesens esse videtur. Iaso. tamen in l. impossibilis. fin. colu. ff. de verb. oblig. dicit gloss. procedere, quando illa conditio omnino extitura est: habet tamen diem incertum, vt, contraho tecum, si Titius morietur, quamuis enim certum sit Titium moriturum: est tamen incertum, quando morietur: & ideo donec moriatur Titius, non est matrimonium. ex Bartol. in l. ita stipulatus. secunda questio. princi. ff. de verborum obligationib. vbi [art. 11] dixit ex contractu habente conditionem certam, & omnino extituram: incertam vero quo ad tempus, non oriri actionem ante euentum. idem glo. in l. in omnibus. ff. de regul. iur. & ibi Deci. Imol. Areti. & alij in d. l. ita stipulatus. per l. 1. C. vt actiones ab haer. Sed haec Ias. opi. non placet: quia Bart. dictum procedit quo ad actionem, illa enim orta non est: obligationem autem constat statim ortam fuisse. gloss. in d. l. 1. C. vt actio. ab hered. & in §. post mortem. Insti. de inut. stip. tex. in l. si quis spoponderit. C. de contrahen. stipu. quemadmodum expresse idem notant Petr. & Cyn. in d. l. 1. Paul. in l. 1. ff. de conditio. & demonst. Ripa in dict. l. ita stipulatus. num. 90. Alciat. in l. cedere diem. ff. de verb. sign. late Ioan. Igne. in l. 1. §. serui appellatione. ff. ad Syllan. in prin. & probatur: quia id, quod sub hac conditione debetur, nouari potest. l. si Stichum. §. 1. ff. de nouat. Sed si nulla esset orta obligatio, non posset nouatio contingere. l. 1. ff. de nouat. igitur obligatio ante diem orta censetur probatur etiam in l. nam & si cum moriar. ff. de condictio. indebi. vbi id, quod sub hac conditione debetur, si soluatur ante diem, repeti non potest: ergo obligatio ante diem orta erat: vnde sequitur matrimonium pure contractum dici ante diem, qua ratione Henric. in capitu. final. de conditio. apposit. aliter hanc quaestionem dissoluit, dicens, hunc contractum non esse iudicandum, primum, quando verba contrahentium referuntur ad tempus conditionis euenturae, vt si quis contrahat matrimonium, si, & quando cras Sol orietur: si & quando Sol erit in signo Librae: hoc enim casu non refellitur ab hoc contractu ista conditio: quia consensum suspendit. idem notat Adria. q. 16. de matrimo. & ita potest primo defendi gloss. opinio, quae communi sententiae aduersatur. Secundo defendi potest opinio gl. quando matrimonium fuit contractum sub conditione futuro tempore certissime euentura, non tamen omnino extitura secundum naturam: exemplum sit, si Antichristus nascetur: haec enim conditio non est naturaliter omnino extitura, sed est contingens in futurum, quia ita constat ex sacra scriptura: tunc etenim matrimonium non tenet, nec censetur actus ille purus conditione reiecta: ex eo tamen deducuntur sponsalia de futuro ad effectum, vt copula sequuta matrimonium efficiatur. ita Adria. q. 17. de matr. ex quo patet Accurs. in l. si pupillus. §. 1. ff. de nouat. & in l. quod si sub ea. ff. de condi. indeb. non recte nec diligenter exemplum assignasse ad conditionem omnino extituram: si Antichristus nascetur: cum omnino extitura conditio dicatur illa, quae necessaria est secundum naturam. illa vero, si Antichristus nascetur, non est secundum naturam necessaria, sed in futurum certissime contingens. Nec omittendum est, [art. 12] quod adnotauit glo. in dicto capit. per tuas. dicens matrimonium censeri pure contractum, si quis dicat foeminae, contraho tecum matrimonium, si te virginem inuenero: cum enim illa conditio ad periculum carnalis copulae referatur, turpis censetur, & ideo reijcienda est: vt gloss. ipsa notauit, quam ibi sequuntur Doctores communiter, teste Praepos. ibi, colum. penulti. qui tamen post Cardi. diuersum opinatur, quando illa conditio ad actum licitum refertur, scilicet, si virgo inueniaris per aspectum matronarum, atque obstetricum. idem Syluestr. in verb. matrimonium. 3. quaesti. 8. & Areti. consilio 82. colum. penulti. Sed & si quis sub hac conditione matrimonium contraxerit: si foemina [art. 13] permiserit ab eo se carnaliter cognosci, sequuta copula erit matrimonium verum: imo si per verba sponsaliorum de futuro contraxerit, dicens, contraham tecum, si permiseris te carnaliter a me cognosci, initio copulae ista sponsalia pure contingunt de futuro, atque consequenter ante perfectam copulam efficiuntur matrimonium. c. is. qui fidem. de sponsa. quod Vincentio placuit in c. 1. de sponsa. duo. quem Adria. sequitur in q. 8. de matrim. licet gl. in d. c. 1. hanc conditionem veluti turpem crediderit reijciendam fore: quod falsum est: quia intelligitur in hac conditione copula coniugalis & licita, non autem illicita.