Quarto apparet, fideiussorem eius, qui vere debitor est, ac debitam quantitatem intra diem certum soluere promiserit, minime ab obligatione fideiussoria eximi, licet creditor diem solutionis debitori prorogauerit. Nam quod paulo ante adnotauimus ex l. Labeo. §. vltimo. ff. de arbitris. locum obtinet, vbi dies appositus tendit ad obligationis extinctionem: non autem, vbi dies ille obligationem non extinguit, sed solutioni dictus est, fitque eius prorogatio miserationis causa: sicuti in hac specie explicarunt Hosti. Ancha. Imo. & Abb. in d. c. constitutus. Bart. in l. Lucius. §. Paulus. ff. de administ. tutor. Alex. Ias. nu. 9. Deci. & Curt. Iunior. nu. 11. in l. lecta. ff. si cert. petat. Hippol. in Rub. ff. de fideiuss. q. 6. quorum opinio communis est secundum Ias. & Deci. in d. l. lecta. opti. tex. in l. vlti. C. de vsu. rei iudic. ad fin. quibus accedit satis congrua ratio, qua certissimi iuris est, debitorem promittentem creditori debitam quantitatem soluere intra diem certum, duo quidem promisisse: nempe centum creditori soluturum, & eidem solutioni satisfacturum intra decem dies: vnde licet decem dies fuerint elapsi aut prorogati, nihilominus manet obligatio ad solutionem. l. Celsus. ff. de arbit. c. cum dilecti. de dolo & contuma.