Fortassis quibusdam disputationem istam diligentius perstringentibus placebit, quo ad octauam & nonam illationem, rem esse aliter diiudicandam: atque ob id existimabunt hi, prorogationem compromissi etiam simpliciter factam, aut saltem cum relatione ad iuramentum primo praestitum, iuratam censeri quo ad omnes iuramenti effectus, quod probare conabuntur auctoritate eorum, quos octaua illatione retulimus: & quia censetur vnum & idem compromissum: atque iuramentum non tantum in casu vero, sed in ficto sit intelligendum: sicuti paulo post tractabitur in hac prima huius Relectionis parte. Nec tunc oberit tex. in d. c. penult. qui tantum agit de extensione iuramenti ad aliam rem distinctam, quae sub primo iuramento minime comprehendebatur. Etenim primum iuramentum in specie illius decretalis non continebat id, in quo postmodum promissio fit cum relatione ad primum iuramentum. At secus erit, vbi primum iuramentum & promissio postmodum facta, idem continet quo ad effectum. Nam etiamsi primum iuramentum ad tempus certum restrictum fuerit, ideoque eius vis peritura sit eo tempore finito, tamen quia eiusdem temporis extensio fit per legitimam conuentionem cum prioris iuramenti relatione & extensione, eaque prorogatio circa eandem rem contingat, aequissimi iuris est, vt eo casu prioris iuramenti vis obtineat etiam quo ad diem prorogatum, cum semper de re tractetur, quae sub prioris iuramenti religione fuerat comprehensa. quod si exacte perpendatur, Bart. significauit in d. l. vlt. C. de vend. reb. ciuit. sic denique sententia Antonij in d. c. ab excommunicato. de rescript. cuius mentionem fecimus in prima huius quaestionis illatione, optime deducitur ex text. in d. c. penult. de iureiurand. vnde apparet tertiam. & principalem illationem, qua probauimus non esse ad iurandum verba necessaria, verissimam esse, iureque optimo defendi, etiam in his, qui loqui possunt.