Prima huius Relectionis pars, ex cuius initio hæc colliguntur. SVMMARIVM. -  1 Iuramenti definitio explicatur. -  2 Iuramentum & Sacramentũ an sint synonyma, & quid hæc dictio, Sacramentum, significet. -  3 Iuramentũ assertorium & promissorium an distinguantur specie. -  4 An verba sint præcisè necessaria ad iuramentum. -  5 Examinatur latè intellectus ad text. in c. penulti. de iureiur. -  6 An prorogatio compromissi iurati cẽseatur facta cum iuramenti qualitate. -  7 An verbum, iuro, sit necessarium ad veram religionem iuramenti. Prima horum Commentariorum Pars. IVRAMENTVM, vt eius definitionem statim explicemus, † inuocatio est diuini numinis in testimonium. Nam qui aliquid se facturũ cum iuramento promittit, Deum ipsum in testem illius ꝓmissionis, ac veluti spōsorem appellat. Rursus qui aliquid affirmat aut negat verum esse, iuramento præstito, Deum ipsum citat in illius veritatis testimonium: quasi Deus testis sit illius affirmationis aut negationis. Hoc eleganter probat diuus Augustinus in sermone 28. de verbis Apostoli Iacobi, dum inquit: Quid est, per Deum, nisi testis est Deus? Idẽ apparet ex pluribus iuris vtriusque locis, quibus manifestissimè traditur Sacramenti, & iurisiurandi religionẽ in ipsum Deũ dirigi, potiùs quàm in priuatũ hominem, cui præstatur. c. debitores. c. si verò, & c. verum. de iureiur. quam ob rem Cæsarea constitutione decretum est, iurisiurandi contemptam religionem satis Deum vltorem habere. Sic Cicero lib. 3. de officijs scribit: Est enim iusiurandum affirmatio religiosa. Quod autem affirmatè quasi Deo teste promiseris, id tenendum est. Iam enim nō ad iram Deorum, quæ nulla est, sed ad iustitiam, & ad fidem pertinet. Hęc Cicero, qui iuramenti definitionem sua comprobauit autoritate: atque ita ferè omnes Iuris diuini & humani interpretes, etiāsi varias tradiderint iurisiurandi definitiones, in hanc tamen vnanimi consensu conuenerunt, vt iuramentum sit adsumptio nominis diuini ad confirmādam iurantis fidem, quæ quidem probatur in c. quantumlibet. 47. dist. ex Augustino in Epistola 127. ad Hypponenses. Simpliciter, inquit, fateor charitati vestræ coram Domino Deo nostro, qui est testis mihi super animam meam. optimus textus ad idem in capit. & si Christus. de iureiur. colum. 3. versicu. alioquin. l. 1. titu. 11. part. 3. Idem probatur autoritate glo. in sum. 22. q. 1. diui Thomæ 2. 2. quæst. 89. art. 1. Host. in sum. Panor. Alciat. Felin. & aliorum in Rubr. de iureiur. Bald. in l. 1. ff. eod. tit. in 1. quęst. & in cap. 1. §. item Sacramenta. 2. colum. de pace iuram. firman. tametsi Ioan. de Selua in tract. de iureiur. quæstion. 1. & Anton. Corsetus in Rubric. eiusdem tituli, admodum anxij conentur alias iuramenti definitiones tradere: cùm tamen hęc sit congrua, facilis, atque omninò iusta definitio, quemadmodum ex multis, quæ ab ea per me deducentur, apparebit. Etenim ad hanc definitionem omnia penè tendunt, quę de iuramenti ratione potissimè à plerisque traduntur: siquidem diuini numinis testimonium eam vim habet, vt multa quidem hoc in tractatu ex eo maximam auctoritatem habeant, quòd ad maiorem iuramenti & diuini testimonij fidem conducere videantur. Idcircò ab ipsius definitionis verbis præsertim ea deducam, quæ in hac prima huius Relectionis parte dicenda sunt. Primùm ex supràscripta iuramenti definitione infertur † iuramentum & Sacramentum synonyma esse: saltem dictionem hanc, Sacramentum, idem quod iuramentum significare, secundum Panorm. in Rubr. de iureiur. text. in c. qui Sacramento. 22. quæst. 4. in Auth. Sacramenta puberum. C. si aduer. vend. c. 1. §. item Sacramenta. de pace iura. firmand. nam præter multa alia Sacramentum appellatur iuramentum seu obligatio, diuini numinis testimonio & interuentu confirmata, auctore Festo. Id enim, inquit, Sacramentum dici, quod iurisiurandi sacratione interposita geritur. Hinc militiæ Sacramenta, siquidem vt Vegetius lib. 1. de re milit. scribit, milites iurare solent, & ideò militiæ sacramenta dicũtur. l. miles agrum. §. ignominiosa. ff. de re mil. Quintilianus lib. 12. c. 2. Sed hæc inter ipsos, qui velut Sacramento rogati, vel etiā superstitione constricti, nefas esse ducunt à suscepta semel persuasione discedere. Cornelius Tacitus libr. 1. addebat Messala Valerius, renouandum per annos Sacramentum in nomen Tiberij. Vnde Suetonius in Cęsare capite quadragesimosecundo iurando adstrictum, teneri Sacramento dixit, tametsi & alia multa Sacramentum significet. Etenim in genere, dictio ista idem insinuat, quod Græcè μυςίρη ν, nempe sacrum secretum, aut religiosum arcanum: plerunque equidem omnem rem sacram absconditam, etiamsi alterius rei signum non sit: vt dicimus Sacramentum diuinitatis. Qua de re est text. elegans in capi. multi. 1. quæstio. 1. quo in sensu Paulus ad Ephesios 1. scribit, Deum nobis Sacramentum voluntatis suæ notum fecisse secũdum beneplacitum suum, quod alijs generationibus non est agnitum, sed absconditum à seculis: nempe gentes esse concorporales, & comparticipes promissionis eius in Christo Iesu, in quo omnes habemus fiduciam, accessum in confidentia per fidem ad ipsum. Idem 1. ad Timoth. 3. inquit, Et manifestè magnum est pietatis Sacramẽtum, quod manifestatum est in carne. Verùm apud Christianæ religionis cultores, & Catholicæ Eccle. Doct. frequentissimè sacramentum dicitur sacrę rei signum, quod eius similitudinem gerit, cuius signum est: quemadmodum signa & figuræ veteris Testamenti sacramenta appellantur. Augustinus etenim contra Faustum Manichæum, lib. 96. c. 3. asseuerat Sacramenta, quæ obseruabantur ex lege, prænunciatiua tantùm fuisse Christi venturi. Idem August. epist. 23. ad Bonifaciũ Episcopum, tradit, oportere res, quibus Sacramenta constant, imaginem & similitudinem gerere earum rerum, quarum signa & Sacramenta esse dicuntur. Sic, quia Baptismus lauat, completur in aqua. Eucharistia reficit, panis & vini speciem accipiens. Vnctio fouet, ideoq́ue in oleo ministratur. Pœnitentia sub manifesta forma iudicij absoluit. Tandem speciali quodam iure iuxta legem Euangelicam, Sacramentum significat signum visibile inuisibilis gratię Dei, quā Deus efficaciter, & certò in ipsis operatur, modò ritè nec indignè tractentur. Qua ratione diuus August. libr. 10. de ciuit. Dei. c. 5. & c. sacrificium. de consecra. dist. 2. Sacramentum definit esse sacrum signũ visibilis formæ, & inuisibilis gratię. Notat Magister sententiarum. lib. 4. & est ferè cōmunis omnium Theologorum sententia. Deniq; Sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum diuina virtus secretiùs operatur salutem: sicuti Gregorius autor est in dict. cap. multi. Apud veteres Ethnicos, quemadmodum Varro testis est lib. 2. de lingua Latina, Sacramentum dicebatur pecunia, quæ in æde sacra à litigantibus deponebatur. Nam qui petebat, & qui inficiabatur de alijs rebus, vtrique quingentos æris ad Pontificem deponebant: de alijs item rebus certum numerum assium. Qui iudicio autem vicerat, suum Sacramentũ à sacro auferebat: victi ad ærarium redibat, id est victus ea pecunia, quam deposuerat, mulctabatur in pœnam iniustæ litigationis: quæ ærario cedebat. Sacramentum verò hæc pecunia dicebatur à loco sacro, vbi ea deponebatur. Quidam autem re ipsa non deponebant, sed simpliciter spondebant. Ex quibus dictum est, Sacramento vel sponsione contendere, Item Sacramento vel sponsione vincere, apud Ciceronem, præsertim in oratione pro Milone, & in oratione pro domo sua ad Pontifices: Valerium Maximum libro 7. c. 7. & 8. Explicarunt eleganter Budæus in l. 2. ff. de origine iur. §. & cùm placuisset. atque Andreas Alciat. in l. pecuniæ verbum. ff. de verbor. signifi. Est & hac de re pulcher locus apud eundem Ciceronem li. 1. de Orato. vbi iusto Sacramento cōtendere Oratori cum Pythagoræis non licere dixit Scæuola. Idẽ adnotauit Alc. in Rub. de iureiu. nu. 6. Nec tamen in hoc tractatu de iuramento Sacramentum ita strictè accipiendum est, vt significet illud tantùm iuramentũ, quod supra sacrum fiat, puta altare, reliquias, vel libros Euangeliorum. Nam etiamsi iuramentũ verbo tantùm factum fuerit, nihilominùs Sacramentum dicetur: sicuti post Panor. cęteri in d. Rub. de iureiur. responderunt. Iusiurandum autem à iure dicitur, & ex eo à iure deriuatur, quòd id quod iuratur, pro lege habendum sit, & veluti ius sit sanctè seruandum. l. 5. §. dato. ff. de iureiur. vel quia diuinum numen pro iure veritatis constituitur: quasi non aliud sit, Deum iurare, quàm Deum pro iure veritatis constituere, aut ius veritatis reddere Deo, cui velut ipsissimæ veritati, propriè competit dictorum omnium, & commentorum veritatem suo testimonio stabilire. Vnde iurare est promittere adhibito testimonio diuino, nos id ita seruaturos, ac si ius esset, vel id quod affirmamus, ius veritatis habere. Dictionem autem istam iusiurandum, cùm vnica sit ex compositione, diuisit more Poëtico Iuuenal. Satyr. 13. Quòd dubitaret depositum retinere, & fraudem iure tueri iurando. Et Ouidius in Epistola Cydippes ad Acontium: Quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris? Secundò principaliter ex eadem definitione infertur, † iuramentum assertionis de repræsenti aut præterita: & iuramentum promissionis rei futuræ, non differre specie quidem ad constituendam distinctam peccati speciem in eius transgressione. Nam cùm in vtroque Deus testis aduocetur, eadem erit ratio: nempe diuini testimonij, cuius non distinguitur species ex eo, quòd super futuro aut pręsenti, vel præterito Deus ipse testificetur: sicuti probat Caiet. 2. 2. quæst. 89. art. 1. eiusq́ue conclusio proderit quo ad iudicium animæ interius, in quo iuxta communem regulam peccata distinguenda nominatim sunt per eorum proprias species: vtriusque verò iuramenti, assertorij, & promissorij, grauitatem & gradus distinxit elegāter, summaq́; cũ eruditione Dominicus à Soto in Institutione de cauendo iuramentorum abusu, par. 1. c. 7. & sequentibus: per hoc tamen non diffiteor, quandoq; in exteriori iudicio quo ad punitionem discrimen cōstitui posse inter iuramentũ assertorium & ꝓmissorium: quod inferius opportuniori loco tractabitur. Quin & Chrysippus apud Io. Stobæum, sermone 26. scribit, aliud esse, verum iurare, & aliud, fideliter iurare: item peierare, & falsum iurare. Nam verum iurare, & falsum iurare, ad iuramẽtum assertorium pertinent: at fideliter iurare & peierare, ad promissorium iuramentum, quemadmodum ipse Chrysippus longiùs explicat. Tertiò deducitur ex his, † an ad iuramentũ sint necessaria verba? quidam etenim existimarunt, iuramentum fieri non posse sine verbis. hoc primum autoritate text. in c. & si Christus. de iureiur. dum inquit, iuramentũ esse sermonem. Deinde adducitur tex. in Nouella Iustiniani de mandatis Principum. §. sed neq;. dũ prohibet præsidibus, ne verbum, id est, iusiurandũ temerè cuiquā indulgeant. eadem opinio maximā vim capit ex c. pen. de iureiur. vbi ex solo consensu iuramentum iam semel præstitum minimè extenditur: igitur verba ad iurandũ necessaria sunt. Idem deducitur ex sententia Caij Iurisconsulti, qui libr. 2. Institutionum scribit, oriri ex iureiu. quòd libertus patrono præstat obligationem, quæ verbis contrahitur: tametsi ea non tam verborum solennitate, quàm religione cōfirmetur. Quamobrem verba fore necessaria ad iurādum, expressim asserunt Bart. in l. & per iusiurandum. ff. de acceptil. idem in l. qui iurasse. ff. de iureiur. Alberi. Fulgos. & Roma. in l. 1. in prin. ff. de verb. obligat. Hanc autem opinionem quidam veram esse censent in his, qui loqui possunt: at in his, qui loqui non possunt, tenent verba nō esse necessaria ad iuramenti vinculum: sed sufficere signa. Sic etenim visum est Paulo Are. & Alex. in dict. l. 1. quorum opinio magis communis est, saltem apud iuris Cæsarei interpretes, vt testatur Ioan. Crot. ibi colu. 4. & Alciat. libr. Parerg. c. 2. quam & idem Alciat. probare videtur in Rubr. de iureiur. num. 21. asseuerans eam in praxi receptam esse: eandem sentẽtiam sequitur Ioan. de Selua. in tracta. de iuramento. 1. parte. q. 2. & Andr. Tiraq. de legibus connub. glo. 5. num. 18. quibus adstipulatur glo. in c. testes. 3. q. 9. quæ asserit, mutum posse dicere testimonium, modò sciat scribere. Quod communi omnium iudicio receptum est, secundum Præposit. in c. cùm apud. de sponsal. & tamen ad testificandum iuramentum necessarium est. Sic & ad contractum matrimonij verba esse necessaria in his, qui loqui possunt, visum est quibusdam, quorum sententiam gl. & Henric. referunt in c. tuæ. de sponsal. Hæc tamen ratio ex eo deficit, quòd verior sit opinio, in matrimonij contractu verba necessaria non esse, etiam in his, qui loqui possunt: sicuti in d. cap. tuę. Doctor. responderunt. Et nos probauimus in Epitome de sponsalibus. 2. parte. cap. 4. num. 1. quamobrem in hac de iuramento cōtrouersia fortassis magis probabitur, etiam in his, qui loqui possunt, verba minimè fore necessaria: quoniam iuramentum Deo præstatur, qui solius mentis inspector est: c. si quid inuenisti. 14. quæst. 5. & ca. erubescant. 32. dist. atque ita opinionem istam tenuerunt gloss. in summa. 22. q. 1. Panor. in Rub. de iureiur. Iacob. Petrus & Cynus in Authent. Sacramenta puberum. C. si aduers. vendi. eademq́; sequuntur dicentes communem esse Lancelot. Galiaula in d. l. 1. colu. vltim. principij. ff. de verb. obliga. & Anton. Corset. in Rubr. de iureiur. q. 6. huc pertinet, quod ex Alexide tradit Ioan. Stobæus, sermone 25. firmum, inquit, est iuramentum, si solùm annuero. Quod, si alicui probatur, ad iuramentum verba fore necessaria, id intelligendum est ad certiorem probationem iuramenti, vel ad manifestam mentis significationem: non quòd ad substantiam iuramenti verba omninò & præcisè requirantur. Nam nullo pacto iure defendi poterit, nec admittendum est. Non oberit text. in dict. §. sed neque. siquidem communis illius constitutionis interpretatio perabsurda est: cùm ibi de iuramento non tractetur, sed de fide publica, aut priuilegio, ac diplomate securitatis: quod vulgus appellat saluum conductum. Inquit enim Iustinianus: sed neque cuiquam concedant τοὺσ καλσουμένουσ λόγοσ, id est, fidem publicam: quam dicit vulgò appellari verba. Idcircò ea constitutio nō potest cōmodè huic quęstioni, quam de iuramento disputamus, aptari. Cęterùm † vrget admodum pro priori sententia text. in d. c. penul. quo apparet, non satis esse ad iuramenti religionem, & vinculum ipsum interiorem consensum iurandi, nec ipsam mentem iurantis, nisi verbis iuramentum ipsum explicetur. Id sanè deducitur, si consideremus illius capitis decisionem, in hæc verba: Clericus, qui iurauit, se statuta in Ecclesia sua edita seruaturum: promittens per idem iuramentum, statutum, quod postmodum subsequutum est, fideliter obseruare: licèt transgredi non debuerat, quod promisit, non tenetur ad illius obseruantiam ex debito præstiti iuramenti. His equidem verbis Romanus Pontifex insinuat, iuramentum semel super re quadam præstitum nō posse simpliciter consensu iurantis ad alium casum extendi, quo ad vim iuramẽti, nisi expressim iterum fiat. Vnde colligitur non sufficere iurandi mentem, nisi & verba iuramentum significantia fuerint expressa. Sed huic inductioni respondetur, in eo capite de iuramenti extensione, non de iuramento mente tantùm & animo concepto tractari. Nam quod iuramentum absque verbis animi tantùm deliberatione fieri possit, inibi non negatur: licet decisum fuerit, absque nouo iurandi animo iuramentum semel iam præstitum minimè extẽdi, quoad eius vim, etiam ex consensu & voluntate iurantis. In quo tex. ille in dict. cap. penult. celebris est. Hanc etenim ex eo conclusionem mirè commendantes adnotarunt Abb. & Docto. ibi Anto. de But. in c. ab excommunicato. num. 23. de rescript. Soc. consilio 99. lib. 3. col. 2. Iaso. in l. Gallus. §. idem credendum. col. 3. ff. de lib. & posthu. & in l. 1. §. post operis. ff. de noui oper. nuncia. colu. 2. Catellian. Cotta in memoralibus, dictione iuramentum. & Andr. Tiraq. in lib. de legib. connubial. glo. 5. nu. 120. Vnde illud etiam colligitur, quòd ad effectum verum iuramenti, item & ad periurium non sufficiat relatio ad aliud iuramentum: tametsi ea fiat per ipsummet iurantem. Ex quibus multa inferre possem: sed quædā potissimùm explicabo ad vberiorem huius adnotationis cognitionem. Primùm equidem, si semel iuramentũ præstiterim de soluendis centum aureis Titio: ac demum dixerim postea, me promittere equũ dare Sempronio sub eodem iuramento iam præstito: tenebor omninò ex vi promissionis equum dare Sempronio, non tamen ex vi iuramenti, nec ero periurus si non dedero: quod in specie Ant. de But. respondit in d. c. ab excōmunicato. num. 23. de quo tamen statim latiùs tractabitur. Secundò cōstat ex his intellectus ad l. diem proferre. ad l. si cùm dies. in princ. ff. de arbitris. Etenim si compromissum † factum fuerit in iudicem aliquem, vt is intra certum diem causam definiat, præstitũq́; fuerit iuramẽtum parendi, & stādi sententiæ per eum intra diem latæ: ac demũ prorogetur cōpromissi dies, nō cẽsebitur iuramentũ prorogatum, nisi expressim iterũ iuretur: quod deducitur à decisione Io. And. in Spec. addit. tit. de iureiu. ad fi. Etiāsi prorogatio fuerit facta cum. eisdem clausulis, & vinculis primi compromissi: atque idem erit, si prorogatio fuerit intra terminum & diem primi compromissi: ita quidem, vt censeatur vnum & idem compromissum, secundum Socyn in d. consil. 99. colum. 2. vbi ad hoc expressim adducit tex. in d. c. pen. & Ant. de But. sententiam in d. c. ab excommunicato. quibus accedit quod eleganter scripsit Cardi. in Clemen. 1. §. nos itaque. 5. q. de iureiur. existimans, quòd qui iuramento præstito promisit soluere alteri centum aureos intra decem dies, qui per creditorem in alium diem fuerint prorogati: non erit periurus, quamuis eam pecuniā non soluerit intra diem ab ipso creditore prorogatum. Idem voluit Bal. consi. 436. lib. 1. Catellia. Cotta in Memoriali. dictione, iuramentum. Iason licet dubius, in l. lecta. 5. notab. ff. si certum peta. eandem opinionem Cardi. dicit esse veriorem Dec. in cap. de causis. de offi. delegat. nume. 7. vbi ex ea tenet idem, quod paulò antè de cōpromissi prorogatione dicebamus. Contrarium sanè aduersus Cardi. tenuerunt, Feli. in c. 1. de iureiur. col. 1. & 2. idem Feli. in c. 2. de sponsal. nume. 34. Ias. in l. 1. §. & post operis. ff. de noui oper. nuncia. nu. 8. Deci. in c. præterea. de appellat. col. 2. quo in loco idem tenet post Inn. & alios ibi, quo ad sententiam excommunicationis latam in Titiũ, nisi is intra decem dies satisfecerit: nā si illi decem dies in alios decem proferantur, his transcursis locus erit excōmunicationis censurę. Idem probat Rebuff. in concordatis Rubr. de prorogatione. Sic & Bal. in c. venerabilem. col. 3. de elect. idem quod ad periurium asseuerat. Quia prorogatio facta videtur cum omnibus qualitatibus, & clausulis illius rei, quæ prorogatur. l. lecta. ff. si cert. peta. l. legem. C. locati. gl. in c. hi qui auctoritate. de præb. in 6. gloss. in l. sed si manẽte. ff. de precario. l. 2. §. si Iudex. ff. de iudi. hoc ipsum verũ esse censent Bart. Imol. & DD. in dict. §. & post operis. nume. 6. idem Bart. in l. cùm stipulatus sim mihi à Proculo. ff. de verborum oblig. penulti. col. ex quibus satis dubia redditur Card. & aliorum opinio, nō tantùm quo ad iuramentum compromissi, sed & quo ad iuramentum pręstitum à debitore circa æris alieni solutionem. Nam & Decius in d. c. de causis. testatur opinionẽ Cardi. communiter reprobari, tametsi pro Cardi. admodum vrgeat text. in l. Labeo. la 2. §. vlti. ff. de arbitr. l. item quæritur. §. qui impleto. ff. locat. vbi probatur, fideiussores primùm datos ad alicuius obligationis tutelam, non extendi, nec censeri datos ad illius prorogationem: atque inde sequitur, quòd prorogatio facta per creditorem debitori, liberat fideiussorẽ, qui obligatus erat, ac tenebatur simul cũ debitore intra certum diem soluere. idem not. Bal. per illum tex. in l. si cùm Hermes. C. de locato. Pau. Cast. per tex. ibi, in l. 4. in prin. ff. de damno infect. Abb. in c. constitutus. de fideiuss. col. vlti. quos Dec. sequitur in d. c. pręterea. colu. 2. quibus tamen respondetur, supràscriptam Iurisconsultorum sentẽtiam eò veram esse, quòd prorogatio fiat in præiudicium tantùm eorum, qui eidem cōsensere, non autem in damnum absentiũ, & sic fideiussorum, qui nullum dedere consensum prorogationi. idem not. Aufre. in Capella Tholosana. 181. Barb. cons. 31. col. vlt. l. 1. Rebuff. in concor. tit. de prorogatione. in glo. Franc. qua ratione, cùm fideiussor minimè consentiat ꝓrogationi, quæ quodammodò videtur nouum contractum induxisse: minimè dicendum est, eum, quantùm ad prorogationẽ, obligari. Pręterea quo ad cōpromissi dubitationem, illud plurimùm obstat, quòd, si fiat prorogatio compromissi, non censetur pœna repetita. l. seruus ea. ff. de seruis expor. Bald. in l. pen. §. vxor. ff. solu. mat. Bal. idẽ in l. si à te. C. de pact. inter emp. & vendit. Hippo. in sing. 300. & tamen huic obiectioni respondetur, non esse idem de pœna, quod de iuramẽto: siquidem pœna odiosa est, non ita iuramentum, quòd tantùm adijcitur ad maiorem promissionis vim. Pœnam verò censeri adhuc repetitam in prorogatione, quidam opinantur, per tex. in l. cùm stipulatus sim mihi à Proculo. ff. de verb. oblig. vbi ex Iuriscōsulto Bart. & alij adnotarunt, pœnam non censeri à creditore debitori remissam per hoc, ꝙ creditor diẽ solutionis debitori prorogauerit: imò iuxta cōmunem omnium opinionem, si debitor intra diem prorogatum non soluerit, ad pœnam tenebitur. Sed hac in controuersia ipse distinguendam esse opinor prorogationis formam. Quandoq; enim ex prorogatione ad tempus ipsum additum producitur cōuentio aut obligatio prior, quæ alioqui elapso die primitus constituto extingueretur: vt in compromisso: & tunc quidem pœna non censebitur repetita regulariter, nisi expressè vel tacitè possit colligi in eius repetitionem contrahentes cōsensisse. Sic etenim procedit decisio Bal. in d. §. vxor. quandoq; autem prorogatio nullam inducit obligationem ad tempus vel diem prorogatum: sed extendit ipsum diem, qui pręfinitus fuerat debitori ad solutionẽ eius, quod soluere aut præstare purè tenebatur: quo casu, cùm elapso eo die obligatio extincta nō sit, sed maneat: prorogatio non mutat obligationis qualitatem, nec eius conditionem: idcircò adhuc manet ad pœnam integra obligatio. Tertiò, inde subinfertur, debitorem alicuius quantitatis, quam soluere intra diem sub pœna promiserit, adhuc ad pœnam obligari, si creditor diem protulerit, nec debitor intra eũ diem satisfecerit. quod constat in d. l. cùm stipulatus sim mihi à Proculo, & his, quæ inibi Doctor. adnotarunt. Quartò apparet, fideiussorem eius, qui verè debitor est, ac debitam quantitatem intra diem certũ soluere promiserit, minimè ab obligatione fideiussoria eximi, licèt creditor diem solutionis debitori prorogauerit. Nam quod paulò antè adnotauimus ex l. Labeo. §. vltimo. ff. de arbitris. locum obtinet, vbi dies appositus tendit ad obligationis extinctionem: non autem, vbi dies ille obligationem non extinguit, sed solutioni dictus est, fitq́; eius ꝓrogatio miserationis causa: sicuti in hac specie explicarunt Hosti. Ancha. Imo. & Abb. in d. c. cōstitutus. Bart. in l. Lucius. §. Paulus. ff. de administ. tutor. Alex. Ias. nu. 9. Deci. & Curt. Iunior. nu. 11. in l. lecta. ff. si cert. petat. Hippol. in Rub. ff. de fideiuss. q. 6. quorũ opinio cōmunis est secundũ Ias. & Deci. in d. l. lecta. opti. tex. in l. vlti. C. de vsu. rei iudic. ad fin. quibus accedit satis congrua ratio, qua certissimi iuris est, debitorem promittentem creditori debitam quantitatem soluere intra diem certum, duo quidẽ promisisse: nempe centum creditori soluturũ, & eidem solutioni satisfacturum intra decem dies: vnde licet decem dies fuerint elapsi aut prorogati, nihilominùs manet obligatio ad solutionem. l. Celsus. ff. de arbit. c. cùm dilecti. de dolo & contuma. Quintò, vt difficultatem istam ampliùs perstringamus, colligitur decisionẽ Cardi. falsam esse. Imò si debitor cum iuramento promiserit centum intra mensem creditori soluere: etiāsi ea dies fuerit per creditorem prorogata, nihilominùs debitor manet obligatus ad solutionem cum iuramento: & ideò periurus erit, si intra diem prorogatũ creditori non satisfecerit: sicuti aduersus Cardi. Bal. Feli. Ias. Deci. & alij, paulò antè citati existimarunt: & deinde Deci. ac Franc. Curt. in d. l. lect. nu. 11. Bar. Imo. & alij in d. §. & post operis. Marcus Ant. Blancus de Compromissis. q. 7. nu. 58. Sextò, si rectè ac diligẽter supràscriptam resolutionem obseruauerimus, manifestum erit in quæstione de compromisso, cuius modò mẽtionem fecimus, prorogationem compromissi factam iam extincto priori compromisso, eiusq́ue die transcursa, minimè censeri factam cũ repetitione iuramenti præstiti in primi compromissi obseruationem, si hæc prorogatio simpliciter fiat. Nam in hac specie nō est vera prioris compromissi prorogatio, sed nouum compromissum, secundum gl. & communem in l. sed si manente. ff. de precario. Bartol. & Alexan. per text. ibi in l. dies. ff. de damno infect. notatur in cap. hi, qui auctoritate. de præbend. in 6. Septimò, hinc deducitur quid dicẽdum sit, vbi prorogatio diei fit intra tempus ipsum ab initio appositum compromisso: an & iuramẽtum censeatur repetitum quo ad diem prorogatam? & sanè si ab initio compromissum cum iuramento ita constitutũ sit, vt ipsi arbitri vel cōpromittentes diem possint prorogare: tunc prorogatio intra diem facta easdẽ qualitates habet, etiam quo ad iuramentũ sensum habet, vt iurans sub religione Sacramenti promittat stare sententiæ arbitrorum, quam ipsi dixerint intra diem ab initio definitum, vel postmodum prorogatum: nec in hac specie de iuramenti extensione tractatur: quemadmodum explicat Deci. in d. l. lecta. idem in dict. capi. de causis. de offi. deleg. nu. 7. & Marcus Ant. Blancus in dict. tract. de compromissis. q. 6. nu. 58. post Bal. in d. consi. 436. lib. 1. qui eleganter loquitur. Octauò, si prorogatio diei & compromissi fiat intra diem ipsum, simpliciter tamen, nulla data prorogandi potestate ab initio, sed ex cōsensu compromittentium: quidam censent nō videri repetitum iuramẽtum ipsum. quod ita visum est Socyno in d. cons. 99. col. 2. lib. 3. Bal. in d. cons. 439. lib. 1. Deci. in d. l. lecta. nu. 14. & in d. c. de causis. nu. 7. Marc. Anto. in d. q. 7. nu. 58. quibus adstipulatur text. insignis in d. c. pe. de iureiur. quo probatur ad iuramenti religionem, & vt quis ex iuramento teneatur, non esse satis, quòd fiat promissio per relationem ad iuramentum iam præstitum: sed est necessaria specialis iurandi forma, vel verbis vel mente concepta. vnde non sufficiet voluntas extendendi iuramentũ iam pręstitum ad aliam causam. Huic tamen rationi conantur quidam respondere illum text. intelligentes eo casu, quo iuramentum primum non fuerit præstitũ super ea re, de qua postmodùm in extẽsione aut relatione agitur. Primum siquidem iuramentum in illius capitis casu fuit præstitum super statutis iam eo tempore editis: relatio autem postmodũ sequuta ad id iuramentum, agit de statutis editis post primum iuramentum, & sic de re distincta ab ea, quæ in primo iuramento tractatur. At vbi iuramentum & eius extensio super eadem re contingunt, dubio procul ad religionem iuramenti satis erit sufficiens relatio ad primum iuramentum facta. cuius resolutionis adducunt auctorem Barto. in l. vlti. C. de vend. reb. ciuita. cuius tamen sensus verè non ita accipiendus, sed in hunc modũ, vt promissio sub virtute iuramenti iam præstiti, sufficiens sit ad periurij reatũ, quoties iuramentum primò pręstitum comprehendebat id, de quo nunc agitur: ita quidem de interpretatione potiùs quàm de extensione iuramenti tractatur: atque ideò Bart. sententia non omninò excludit decisionem tex. in d. c. pen. quo ad ꝓbationem pręmissæ illationis. Cuius contrarium expressim deducitur ex Bart. Imol. & Ias. in d. §. & post operis. quorum quidem, & aliorũ, qui eandem sentẽtiam sequuti fuerunt, mens in id tendit, vt prorogatio compromissi iurati, eandem iuramenti religionem, & eius vim repetat, quantum ad diem prorogatum, idem sensere ferè omnes, quibus opinio Cardi. in d. §. nos itaque. displicuit. sed adhuc mihi verior videtur Socyni, & aliorum responsio. Nonò, ex prænotatis apparet, idem dicendum fore eo in casu, quo dies compromissi ꝓrogatur, ea expressa cōditione, vt omnes prioris diei clausulæ, & iuramentum repetita esse intelligantur: aut si compromittentes in prorogatione ꝓmiserint sub iuramento priùs pręstito stare sententiæ arbitrorũ. Etenim non sufficit hæc relatio iuramenti ad vim ipsius periurij, nec ad alios eius effectus, nisi iuramentũ in specie, ac formaliter præstitum fuerit: quod probatur in d. c. pen. Nam quoties dies compromissi prorogatur, licet quodammodò possit censeri idem compromissum. l. nō ex omnibus. §. vlt. l. non distinguemus. §. dies. & l. seq. ff. de rece. arbitr. nota. in l. sed & si manente. ff. de precar. hoc verum est, quo ad eius substātiam, non tamen quo ad ea, quæ requirũt specialem formā, siquidem negari non potest, quo ad tẽpus additũ, nouum videri compromissum, secundũ Bal. in l. si cùm dies. ff. de arbi. Nec oberit huic illationi, ꝙ compromittẽtes in prorogatione dixerint, se promittere per idem iuramentum iam ab initio præstitũ stare sententiæ arbitrorũ latæ intra diem prorogatum: quia nihilominùs non censetur iuramentũ in specie, prout oportet, repetitũ: quod satis constat in d. c. pen. vbi his fermè verbis est facta relatio ad primũ iuramentum: tametsi Cald. ibi voluerit in hoc casu iuramenti præstationem solenniter factam fuisse: quasi iuratum sit per creaturam & rem sacram eo ipso, quòd per iuramentum iam præstitum iterũ aliquid promissum fuerit. hoc etenim admittendum non est, nec Rom. Ponti. in d. c. pen. admittere voluit, sentiens hanc relationem minimè sufficere ad iuramenti formam. Decimò, illud est in hac controuersia ex prædictis obseruandum, censeri quidem iuramentum præstitum quo ad omnes iuramenti effectus per extensionem aut relationem ad iuramentum primò præstitum, quoties ex aliquot verbis aut coniecturis possit deprehendi mens & intentio iurantis. Nam cùm verba præcisè necessaria non sint ad iuramenti vim & effectum, satis erit mentem præsumi vel ex coniecturis, vel verbis quibusdam expressis constare: quemadmodum Panormi. post alios considerat in dict. cap. pen. nu. 4. Quo fit, vt, si quis iuramento iam præstito ad aliam rem vtatur, promittens & iurans eam agere per primum iuramentum, tunc sanè non iudicetur iuramenti extensio, sed potiùs eius solennis forma, quasi iurauerit is expressim per numen illud, aut rem sacram, per quam priùs iurauerat. Fortassis quibusdam disputationem istā diligentiùs perstringentibus placebit, quo ad octauam & nonam illationẽ, rem esse aliter diiudicandam: atq; ob id existimabunt hi, prorogationem compromissi etiam simpliciter factam, aut saltem cum relatione ad iuramentum primò præstitum, iuratam censeri quo ad omnes iuramenti effectus, quod probare conabuntur auctoritate eorum, quos octaua illatione retulimus: & quia censetur vnum & idem compromissum: atque iuramentum non tantùm in casu vero, sed in ficto sit intelligendum: sicuti paulò pòst tractabitur in hac prima huius Relectionis parte. Nec tũc oberit tex. in d. c. penult. qui tantùm agit de extensione iuramenti ad aliam rem distinctam, quæ sub primo iuramento minimè comprehendebatur. Etenim primum iuramentum in specie illius decretalis non continebat id, in quo postmodum promissio fit cum relatione ad primum iuramentum. At secus erit, vbi primum iuramentum & promissio postmodum facta, idem continet quo ad effectum. Nam etiamsi primum iuramentum ad tempus certum restrictum fuerit, ideoq́ue eius vis peritura sit eo tempore finito, tamen quia eiusdem temporis extensio fit per legitimam conuentionem cum prioris iuramenti relatione & extensione, eaq́ue prorogatio circa eandem rem contingat, æquissimi iuris est, vt eo casu prioris iuramenti vis obtineat etiam quo ad diem prorogatum, cùm semper de re tractetur, quæ sub prioris iuramenti religione fuerat comprehensa. quod si exactè perpendatur, Bart. significauit in d. l. vlt. C. de vend. reb. ciuit. sic denique sententia Antonij in d. c. ab excommunicato. de rescript. cuius mentionem fecimus in prima huius quæstionis illatione, optimè deducitur ex text. in d. c. penult. de iureiurand. vnde apparet tertiam. & principalem illationem, qua probauimus non esse ad iurandum verba necessaria, verissimam esse, iureq́ue optimo defendi, etiam in his, qui loqui possunt. Quartò tam ex definitione iuramenti, quàm ex his, quæ proximè diximus, infertur, falsam esse Card. sententiam: is inquam in c. præterea. in 1. de spons. scribit, nusquam dici † quenquam periurum, nec quo ad periurij relatum censeri iuramentum præstitum, nisi fidem interposuerit expressè per verbum iuro. Hanc opinionem refert & sequitur alter Card. Alexand. in dicto capit. præterea, quæ tamen falsa est manifestè, pluribus quidem rationibus: sed potissimùm, quia ad iuramenti vim & religionem satis est, quòd Deus in testimonium aduocetur, sicuti in definitione constat: Deus verò in testem aduocari potest absque specifica mentione huius verbi, iuro: ideoq́ue error Card. patet, & conuincitur palàm. Deinde hac de re sunt tex. in cap. etsi Christus. de iureiurand. c. & iurabunt. 22. q. 1. & in c. ego N. eod. titul. quibus probatur, posse iuramenta præstari absque hoc verbo, iuro, quod item adnotarunt Abb. in c. querelam. colum. 3. de iureiur. Ioan. de Selua, in tractat. de iureiur. part. 1. quæst. penult. Lancelot. Galiaula in l. 1. in princip. c. vlt. ff. de verborum obligat. qui possunt aduersus Card. autores adduci: ne quis existimet, eius opinionem nondum improbatam à quoquam fuisse. quamuis opus non est hac in re autorem aliquem citare ad conuincendam ita falsam conclusionem. Maximè ex eo, nec ipse Cardin. posset inficiari, multa esse iuramenta, quæ per alia verba, aliaq́ue forma absq; hoc verbo, iuro, concipiuntur: idq́ue varijs testimonijs constat. Nam & in lege veteri satis celebratur iuramentum illud: Viuit Dominus, viuit Deus, ipse enim Deus iurauit, Num. cap. 21. viuo ego. & Hierem. cap. 4. iurabis, viuit. Deus. Sic & Paulus ad Romanos scribẽs, sæpe iurauit per hæc verba: Testor Deum, testis est mihi Deus, ad Rom. cap. 1. Item 1. ad Corint. cap. 15. inquit Apostolus: Quotidie morior per gloriam nostram. quæ verba iuxta Græca exemplaria manifestissimam iurationem ostendunt, vt animaduertit Romanus Pontifex in dicto cap. etsi Christus. Augustinus in cap. non est. 22. quæst. 1. ex eodem August. lib. 1. de sermone Domini in monte, idem explicat ipse hanc ambiguitatem ex Græco dissoluens, sermone 30. de verbis Apostoli. Est autem apud Græcos præpositio quædam, quæ adiuncta accusatiuo iuramẽtum inducit. sic enim Græci per Iouem iurant νὴ τὸν δία, id est, per Iouem. vnde cùm Apostolus scripsit ad Corinth. "καθ, κμέραν ἀποθσκω, νὴ την ἡμ ραν καύχησιν", id est, quotidie morior per gloriā nostram. iurauit equidem per gloriam, quam habebat in Christo Iesu domino nostro. quibus tandem satis apparet, non esse necessarium hoc verbum, iuro, ad iuramenti religionem, & effectum: imò apud Card. in his commentarijs, qui vulgò nunc typis excussi circunferuntur, ipse non potui prædictam decisionem deprehendere.