Octauò subinfertur, posse summum Pontificem † per dispensationem, iuramenti vinculum & obligationem tollere aut remittere, ratione materiæ, quæ ad eius liberam dispositionem pertinet. Nam in hoc casu procedit planè illud, quod solet dici, in quolibet iuramento semper censeri exceptam superioris auctoritatem, habet etenim Romanus Pontifex potestatem in beneficijs ecclesiasticis augendis, aut diminuendis: item quo ad eorum ministeria, si quis igitur numerum Canonicorum in aliqua ecclesia statutum intrauit, non videtur contra iuramentum fecisse, si ex dispensatione Romani Pontificis aliquem vltra numerum in Canonicum admiserit. capit. constitutus. vbi Doctor. de rescript. Item, si quis iurauerit non alienare res Ecclesiarum, poterit ex dispensatione Roman. Pontif. alienationem rerum Ecclesiasticarum permittere, & celebrare. Multa siquidem ex hac octaua adnotatione poterunt deduci, si consideremus sigillatim omnia, quæ distributioni & dispositioni Roman. Pontif. subijciuntur. Præsertim illud est obseruandum, quòd si quis iurauerit quandam legem seruare, aut quoddam statutum, quod per Principis Roma. dispensationem possit relaxari, aut aliquo casu suspendi: poterit quidem idem Princeps in hoc iuramento dispensare quo ad vinculum statuti, & iuramenti. quod d. Thom. sensit in d. q. 89. art. 9. & inibi expressum Caieta. & est communis opi. in d. c. constitutus. Hostien. Abb. & Doct. in c. quanto. nu. 8. de iureiur.