Sed in his casibus, quibus summus Pontifex potest a [art. 6] iuramento absoluere, & in eo dispensare, necessarium erit, quod sciat actum iuratum esse, scientiamque habeat iuramenti. nam & si Princeps potestatem habeat: requiritur in eo voluntas, quae non ita plane constat, nisi demus, & constituamus in eo scientiam perfectam eius actus, quem per dispensationem tollere conatur, in specie vero quod sit necessaria mentio iuramenti, vbi actus iuratus fuerit, probat gloss. celebris in c. cum non deceat. de elect. in 6. quae asseuerat, generalem Canonum, vel statutorum derogationem minime tollere statutum iuratum. quam glo. existimant esse singul. Roman. sing. 7. Alexand. in l. 1. col. pen. ff. ad l. Falcid. Abb. col. 3. Felin. col. 2. in c. constitutus. de rescript. not. Bart. in l. omnes populi. 3. q. principali. ff. de iustitia & iur. quod & ipse latius examinaui in Rubr de testament. part. 2. num. 19. Quo in loco illam quaestionem tractaui, an ad derogationem actus iurati sit mentionem eiusdem ita facere, vt ea sit apposita clausula in derogatione, quae hanc verborum conceptionem habet: non obstante quocunque statuto habente quaecunque verba derogatoria, quae híc forent ad verbum referenda: ea etenim pro expressis habemus. Nam & haec clausula maximas vires habet, sicuti in dict. Rub. explicuimus.