Ex §. sequenti. SVMMARIVM. -  1 Iuramentum propriam & primordialem naturam actus, cui accedit, sortitur. -  2 Intellect. ad text. in l. quoties. C. de rei vendi. an is obtineat quando prima venditio fuit iurata? -  3 Donatio iuramento firmata, an reuocetur natiuitate filiorum, auctoritate l. si vnquam. C. de reuocand. donat. -  4 Fideiussor an ratione iuramenti amittat beneficium excussionis. -  5 Emphiteuta qui iuramentum in contractu præstitit, an priuetur emphiteusi, si canonis solutionem intra biennium omiserit? -  6 Obligatus ad factum, an ratione iuramenti cogatur præcisè facere? -  7 Jntellectus ad l. si conuenerit. ff. de iurisdict. om. iudic. -  8 Intellectus ad textum in c. ad nostram. de iureiu. -  9 Iurans soluere certam quātitatem, an possit compensationem obijcere? -  10 Qui iurat alteri nullum grauamen inferre, an possit iure eum in iudicio, vel extra conuenire? §. QVARTVS. OBiter in præcedenti §. tractauimus de interpretatione iuramenti, iuxta consensum & mentem iurantis, atque item secundum ipsius actus iurati propriam conditionem & naturam: oportet tamen modò eādem materiam iterum altius exponere, ab origine & radice deducendo, quid de hac re iura explicuerint. Nam † illud iuris est apertissimi, iuramentum propriam assumere naturam actus, cui apponitur, & secundum eam intelligendum omnino esse. Hoc probatur in d. l. vlt. C. de non numer. pecun. vbi iuramentum, quo quis iurat soluere pecuniam sibi mutuò numeratam, eam conditionem habet, vt intra biennium possit qui iurauit opponere exceptionem non num. pecun. sicuti paulò antè dictum est. Hæc siquidem promissio soluendi pecuniam numeratā, propriam hanc naturam habet, quòd possit intra biennium obijci exceptio non nume. pecu. idem constat in c. quemadmodum. de iureiur. Etenim qui iurat aliquam in vxorem se ducturum, non tenebitur eam vxorem ducere, si post hanc promissionem ipsa fuerit fornicata, quia huius sponsalitiæ promissionis illud proprium est, quòd sponsa nō fornicetur: igitur iuramentum non mutat hanc propriam huius actus naturam. facit optimus tex. in l. vlt. C. de lib. caus. Sed ne quis mihi statim obijciat plures effectus, quos contractus iurati habent, quosq́; minimè habuissent absq; iuramento, inquirere necesse est huius conclusionis verum intellectum. Et sanè ita est hæc propositio accipienda, vt de natura propria. & à primordio ipsi actui conuenienti, non de accidentali intelligatur. sic deniq; iuramentum assumit actus naturam primordialem, vt ita loquar, non accidentalẽ: ea siquidem propter vim iuramẽti plerunq; mutatur, quod satis euidenter ex multis apparebit, quæ de effectibus iuramẽti traduntur, & à me statim tradentur: & hoc probatur eleganter autoritate Iurisconsulti. l. item veniut. §. cùm prædixerimus. ff. de pet. hæred. vbi distinctio maxima fit inter ea, quæ ab initio naturaliter insunt actui, & ea, quæ ex accidenti ei conueniunt: vt actio alteri subrogata secundum primordialem naturam, non secundum accidentalem subrogetur. notat gloss. in l. certi condictio. in princ. ff. si cert. pet. cuius præter Bart. & Doct. ibi meminit Bal. in cap. vlt. col. 3. de iureiur. idem Bald. in l. vnica. §. sed si non. C. de rei vxo. actio. eius tamen intellectum examinat Zasius lib. 1. singul. respons. ca. 14. ex quibus communi omnium consensu receptum est iuramentum naturam primordialem actus, cui accessit, sequi: non accidẽtalem, quod notant in specie Aret. col. penult. & Deci. num. 23. in c. 1. de iudic. & ibi Alcia. num. 46. Sed tamen dubitatur, quæ dicantur naturalia & accidentalia contractus, vel actus alicuius? Bald. equidem in l. 1. col. 1. C. commodat. eleganter ac subtiliter scribit, ea, quæ veniunt accidentaliter triplici ratione contingere, ratione equidem moræ, culpæ, vel conuentionis ea verò dici naturalia, quæ procedunt virtute quadam ab initio à propria rei specie. cui cognitioni plurimũ accedit text. in l. pacta conuenta. ff. de contrah. emption. & in dict. §. cùm prædixerimus. vbi gl. hoc ipsum sensit, Sic sanè secundum hanc traditionem aduertendum erit in actibus iuratis ad ea, quæ ex natura. vel ex accidenti eidem actui conueniant. Vt deniq; sit omnino compertum iuramentum alicui actui accedens, sequi naturam ipsius actus principalis, in quo interponitur, quod non semel ex d. l. vlt. adnotauimus. Cuius ad hoc meminere Bal. in c. cùm omnes. col. pen. & c. quæ in ecclesiarum col. 5. de constitut. Abb. in c. cùm contingat. de iureiurand. nu. 14. text. elegans, sicuti Ias. ibi notat, in l. sed etsi possessori. §. item si iurauero. ff. de iureiur. Quibus & illud suffragatur, quòd iuram entum non auget obligationem, nec consensum, sed ei tantum intra limites suos manẽti addit religionis vinculum, quod voluit Bald. in l. si procurator. col. 3. vers. & prædicta sunt vera. ff. de condic. indebit. Nam qui iurat actum aliquem, nisi aliud expressim addiderit, illum iurare intelligitur iuxta sensum, naturam, & qualitates proprias, quas ille actus habet ex natura sua, secundum leges humanas. arg. l. Titius. in fin. ff. ad Trebel. Quamobrem præter multa quæ de interpretatione iuramenti hac in parte adduci possent, duo tātùm generaliter adnotabimus. Primum quidem iuramentum esse intelligendum secundum naturam, conditiones & qualitates, quas actus, cui accessit ab exordio, ex proprietate eiusdem per legẽ Canonicam & Ciuilem consequitur. Secundum, omnino iuramentum ita intelligendum fore, vt nullam interpretationem præter consensum iurantis patiatur. capit. Quintauallis. de iureiur. cap. cum iuramento. de homi. notatur in c. veniens. de iureiur. Ex quibus aliquot inferam: nam de effectibus, qui procedunt à religionis vinculis, passim à Doctoribus traditur. Primùm quidem hinc colligitur vera † interpretatio text. in l. quoties. C. de rei vendic. ex qua si quis domum Titio vendiderit primò, & deinde eandem Sempronio vendat, & tradat: dominium huius domus in Sempronium transfertur, nec Titius poterit aduersus secundum emptorem agere. Nam etiam si prior venditio iurata fuerit, nihilominus eadem decisio obtinebit, cùm natura contractus emptionis & venditionis ea sit, vt ante traditionem dominium in emptorem minimè censeatur translatum, donec perfecta traditio fiat: & idcirco si res vendita alicui, alteri ante traditionem vendatur, & eidem tradita fuerit, hic secũdus emptor efficitur perfectus dominus rei emptæ. l. 1. cum alijs ff. de actio. emp. atque ita d. l. quoties. intellexit Ioan. Imol. in c. cùm contingat, de iureiur. num. 81. quem sequuntur Ias. in ead. l. quoties. num. 36. Hippo. in l. qui duobus. numer. 9. ff. de falsis. & Ludo. Gozad. in consil. 14. num. 2. eandem opinionem & nos probauimus in Epitome ad 4. libr. Decret. 1. part. cap. 5. num. 9. cui accedit text. in cap. sicut. de spons. qui probat, sponsalia etiam iurata, per subsequens matrimonium dissolui. Secundò infertur maxima extensio ad text. in cap. cùm locum. de spons. Ex quo patet, matrimonium metu contractum nullum esse ipso iure, id etenim verum est, etiam si contractus is coniugalis iuratus fuerit. Nam id iuramentum, licet alioqui metu præstitum validum sit ipso iure, donec absolutio ab eo præstita fuerit, accedẽs contractui coniugali eius naturam sortitur, vt ratione metus nullum sit ipso iure, nec absolutionem exigat, quia materia subiecta, quæ speciali quadam ratione omnino liberum consensum requirit, operatur quòd iuramentum prorsus sit nullum. quemadmodum latiùs disputaui in 2. parte Epitomes. capit. 3. §. 5. num. 2. Tertiò ex præmissis deducitur ratio eius opinionis, quam Bartol. explicat in l. Titia Seio. §. Imperator. q. vlt. ff. de legat. 2. vbi Bald. & Cuma. post eũ existimant, † donationem etiā iuramento pręstito firmatam posse reuocari, si donator post eam liberos habuerit, secundũ l. si vnquā. C. de reuocan. donatio. ex qua constat, donationis cuiuslibet proprium esse, quòd ea reuocetur, si donator liberos habuerit. vnde cùm iuramentum appositum donationi sequatur naturam & proprietatem eiusdem, satis constat, non deficere propter iuramenti adiectionem hanc donationis proprietatẽ, & naturam primæuam. Quam opinionem sequuntur plures, quos refert Andreas Tiraquel. in d. l. si vnquam. in principio. numer. 168. ex quibus apparet eam communem esse. Quartò, ex his poterit perpendi veritas eius resolutionis, quam in rubr. de testament. 2. parte. num. 10. explicuimus circa duarum quæstionum dubitationem. Quarum prima est de donatione iurata inter virum & vxorem, an ea habeat conditionem istam, quòd præmoriatur donatario donator? Altera quidem est de donatione causa mortis etiam iurata, an possit ad mortem vsque reuocari? Nam harum controuersiarum definitio ex eo pendet, an iuramentum tollat harum donationum propriam naturam, quod inibi latè tractauimus. Quintò ab eadem radice procedit, quod Bald. scribit in cap. ex rescripto. de iureiurand. existimans, fideiussorem † cum iuramẽto promittentem se soluturum creditori, quicquid à debitore principalis is adsequi non possit, teneri omnino ad solutionẽ debitæ pecuniæ, etiam nulla facta excussione. Etenim si vires iuramenti rectè perpendamus, manifestè apparebit, falsam esse hanc Baldi sententiam. beneficium siquidem excussionis hac in specie non tantùm ex conuentione hominis, sed ex propria natura, & primæua contractus deducitur, ac oritur. l. decem. ff. de verborum obligat. l. 1. C. de conueni. fisci debit. l. vltim. in princip. ff. si cert. petat. quo in loco Alexand. Iason & Decius, Baldi opinionem falsam esse asseuerant, ea ratione, quòd iuramentum sortiatur planè qualitates, & conditiones eius actus, cui accedit dict. l. vltim. C. de non numer. pecunia. cap. ex parte de cleri. non resid. imò & fortiori casu dicendum erit, quemcunque fideiussorem habiturum esse beneficium excussionis. & authent. præsenti. C. de fideiussori. etiam si contractum fideiussionis iurauerit, cùm hoc beneficium cuilibet fideiussori ex natura contractus competat. quod eleganter Bald. sibi contrarius docet in capitul. cùm contingat. de iureiurand. 7. conclusione, dicens, ex instrumento propter iuramentum oriri obligationem fideiussoriam cum omnibus qualitatibus & beneficijs, quæ habent aliæ obligationes fideiussoriæ. Vnde palàm voluit Bald. beneficium excussionis minimè tolli per iuramentum, quam sententiam iterum sequuti sunt Barbat. in consilio 43. lib. 2. num. 10. Andr. Alciat. in dicto capitul. cùm contingat. numero 174. Tiraquel. in d. c. si vnquam. in princip. numero 147. tametsi Baldum in dicto capitul. ex rescripto. sequantur Alexand. in consilio 29. lib. 7. colum. vltim. & Hippo. in rub. ff. de fideiussorib. numero 9. tenentes, beneficium excussionis excludi per iuramentum ipsius fideiussoris contractum iurantis, ex ratione text. in capitul. ex rescripto. cui responderi poterit in eo text. quod dicitur iuramentum seruandum fore, intelligendum esse seruato ordine compulsionis, vt prius. fiat excussio in principalibus debitoribus: & demum fideiussores compellātur soluere: quemadmodum eam decisionem intellexit Barbat. in d. consil. 43. col. penult. lib. 2. Sextò hinc deducitur, an verum sit quod idem Bald. docet in c. querelam. de iureiur. asseuerans, † emphyteutam, qui pensionem constitutam in cōtractu pro re data in emphyteusim soluere iurauerit, pręcisè teneri ad solutionem, ita quidẽ, vt emphyteusim amittat si non soluerit pensionem, etiam biennio nondum elapso, quod probatur arg. tex. in l. si quis maior. C. de transact. quo sancitum extat, eum qui contractum, seu conuentionem seruare iurauerit, commodo eiusdem contractus cariturum, si iuramentum non seruauerit: quamobrem Bald. sequuntur Alex. consil. 85. lib. 1. idem Alexand. & iuniores in d. l. si quis maior. Catellia. Cott. in memoralib. dictione, emphyteuta. Francis. à Ripa in capit. 2. de rescriptis. colum. 5. Hippo. singul. 226. & est communis opinio, sicuti eam sequutus asserit Ludouic. Gozadi. in consil. 57. colum. 3. & penult. eamq́ue vt communem seruari in prætorio Rotæ testatur Guiliel. Chassad. decisione 2. tit. de iureiur. quo in loco scribit communi sentẽtia receptum esse, quòd d. l. si quis maior. locum habeat in quocunque contractu. Contraria sententia verior profectò videtur propter naturam ac proprietatem huius contractus emphyteutici, cuius proprium est, non amitti emphyteusim, ob non solutam pensionem intra biennium. capit. potuit. de locat. l. vltim. C. de iure emphyt. Hæc verò proprietas non tollitur per iuramentum, quia ex huius contractus specie descendit, vt in simili dicebat Bald. in l. 1. C. de commodat. Sic sanè hanc Baldi opinionem improbant Carolus Molinæus in dict. Alexand. consilio 85. in prima additione. & Curtius Iunior, in dicta l. si quis maior. numer. 30. Nec oberit eadem responsio dict. l. si quis maior. quia etiam si in omnibus, & quibuscunque contractibus locum haberet, esset tamen intelligenda eo quidem sensu, vt iuramentum acciperet omnes conditiones, quas contractus, cui accedit iure ipso, ab exordio recipit: sicuti superius iam satis dictum est. Præsertim eiusdem constitutionis decisio cessat, parumq́ue nobis nocet, si teneamus eandem responsionem solum procedere in contractu transactionis, non in alijs, quasi ea responsio speciale quid contineat in transactionis contractu, secundum Riminal. Parpaliam & Alciat. ibi. Corne. consilio 246. libro tertio. Carolus Molinæus in dicto consilio Alexand. 85. qua ratione mihi displicet, quod Matthæ. Mathes. adnotauit in notab. 50. scribens, venditorem ab actione euictionis liberum omnino esse, si emptor minimè soluerit intra diem constitutum precium, quod promisit & iurauit soluere, licet post diem nihilominus id soluerit. Etenim falsam esse censeo hanc sententiam, tametsi ea procedat à communi Doctor. opinione, quæ asserit dicta l. si quis maior. obtinere in omnibus contractibus, & conuentionibus iuratis. Fit igitur ex his, non esse veram Baldi assertionem in dicto capit. querelam. imò, ni fallor, existimo ex mente illius capitis deduci posse contrarium, siquidem post biennium à cessatione solutionis pensionis agitur ibi ad priuationem rei, cuius ratione soluere pensionem iurauit condemnatus. Etenim quòd emphyteuta non possit ob cessationem pensionis soluendæ priuari emphyteusi intra biennium, proprium est eiusdem contractus, ab eius exordio & natura, non ex accidenti. Septimò ex prænotatis infertur intellectus ad text. in capit. vltim. de emption. & venditio. atque ad omnia iura, quibus statutum est, venditorem teneri de euictione, si requisitus admonitusq́ue non defenderit emptorem conuentum rei vendicatione, ad rei venditæ restitutionem. Etenim quibusdam placet ratione iuramenti omnino teneri venditorem etiam non admonitum defendere emptorem, si sciuerit, ei litem motam fuisse. quod Imol. voluit in l. quod te mihi. ff. si cert. petat. cuius opinionem ipse examinaui lib. 3. variar. resolut. c. 17. num. 5. Octauò illud hac ex causa in examen incidit, an qui promisit cum iuramento aliquid facere, teneatur, & cogendus sit precisè facere, an satis ei sit, si velit soluere id, quod alterius hac de re intersit? Nam iure ciuili † qui tenetur facere non cogitur præcisè ad factum: sed liberatur si velit præstare interesse. l. stipulationes non diuiduntur. ff. de verborum obligat. l. si quis ab alio. ff. de re iudicat. At si promissio fuerit iurata, tenebitur promittens, & præcisè erit cogendus facere. gloss. celebris in l. si pecuniam. in principio. ff. de condict. caus. dat. quam dicit singul. Imol. in capit. 1. colum. penult. de iudic. Ias. in §. actionum. colum. 8. de action. Idem Iason, dicens hanc esse communem opinionem, in dicta l. si pecuniam. Idem Iason & Doctor. in dicta l. stipulationes non diuiduntur. gloss. similis in capit ex literis. in 2. de sponsalibus. quam Præposit. ibi ad hoc notat. text. optimus in capitul. querelam. vbi Anton. ne prælat. vices suas. Aretin. in capitul. primo. de iudic. colum. penult. eandem opinionem latè defendit Fortuni. in capitul. 1. numero 17. de pact. Aduersus tamen hanc communem conatur tenere Corne. in consilio 246. libro quarto, tenent Anania in dicto capitul. querelam. & Matthæ. Afflict. decisione Neapolit. 295. sensit Decius in dicto capitulo primo, de iudic. numero 23. ea ratione, quòd iurans aliquid facere, videtur iuramentum fecisse iuxta qualitates huic obligationi, & promissioni iure accessorias, cum ea scilicet facultate, quòd liberetur præstando interesse, si nolit agere, nec consensit præcisæ promissioni: denique ex eo quòd iuramentum naturam actus, cui accedit, sortitur. Huic verò rationi, si res ista exactè perpendatur, facillimè respondetur. Nam promissio faciendi ex propria natura habet consensum, & necessitatem præcisè faciendi: hoc etenim secundum propriam verborum significationem hæc promissio inducit, ex accidenti tamen, hoc est, ex mora, quia promittens facere non vult, ad interesse tenetur: vnde cùm hæc obligatio ad interesse in promissionibus facti sit ex accidenti propter moram, minimè erit iuramentum secundum eam intelligendum, sed secundum primæuam obligationis naturam, quemadmodum Aretin. respondet in dict. capit. primo, de iudic. colum. penultim. possumus aliter huic obiectioni satisfacere, si præmittamus. ob religionis causam iuramenta intelligenda fore potiùs iuxta iura Pontificia quàm secularia: quemadmodum superiùs probatum est, atque ideo verum erit, quoties hac in parte ius Cæsareum iuri Pontificio contrarium fuerit, standum esse iuri Pontificio, & tamen iure Canonico absque iuramento, si quis facere promiserit, præcisè facere cogitur. argum. text. in capitulo primo. & capitul. qualiter. de pactis. idque expressim notant Abbas, in capit. per tuas. colum. 4. de arbitr. & in capitulo, veniens. de iureiur. Roman. in dict. l. stipulationes non diuiduntur. & ibi Iason numero 33. Anton. Burgens. in rubric. de emption. & vendition. columna secunda. & Fortun. in capitulo primo, de pactis. numero 19. Igitur licet iure ciuili nemo sit cogendus præcisè ad factum, sed liberetur præstando interesse: attamen quia iure Pontificio, secundum quod iurati contractus sunt interpretandi, promissor facti præcisè agere compellitur, consequens est, ratione iuramenti, etiam à iudice seculari promissorem cogendum fore præcisè facere, cùm hæc promissio potius sit intelligenda iuxta naturam actui iure Pontificio, quàm Cæsareo conuenientem in ea specie, quæ variè ab vtroque iure intelligitur. Hæc verò communis sententia, quæ dictat, cogendum esse præcisè agere eum, qui facere cum iuramento promiserit, procedit, modò qui iurauit possit facere, quod iuratus promisit, sitq́ue illi possibile hoc factum, vt latè notat Aymon Sauilli, in consil. 12. pluribus hanc opinionem comprobans. Atque hæc notanda sunt, licet Ioan. Andre. in dicto capitul. qualiter. & Felin. in dicto capit. 1. de pactis. numero 9. tenuerint, etiam iure Canonico promissorem facti omnino liberari, si velit præstare id quod interest: nec cogendum esse præcisè facere, per text. in capit. dilecti. de arbitris. cui respondetur ibidem, ideo non cogi quem præcisè ad factum, sed liberari præstatione pœnæ, quia alternatiuè censetur obligatus ad factum, vel ad pœnam, qui facere sub pœna promisit. Nonò eadem ferè ratione controuertitur † interpretatio textus in l. si conuenerit. ff. de iurisdict. omnium iudic. vbi Iurisconsultus respondit, pactum prærogatæ iurisdictionis tolli per pœnitentiam prorogantis ante litem contestatam. Nam si pactum istud fuerit iuramento firmatum, quibusdam placet, non est locum pœnitentiæ: quod notant ex religione iuramenti Imol. & Aretin. in capit. primo, de iudic. Angel. Fulgosi. Paulus de Castro. Alexand. & Iason. in dict. l. si conuenerit. col. 2. quorum opinio communis est, vt fatentur Decius in d. capitulo primo. numero 23. & ibi Alciat. numero 45. in repet. qui eandem opinionem sequitur: & probatur ista pars per rationes præcedentis conclusionis: & deinde quia huius promissionis & prorogationis propria natura est, quòd omninò seruetur: tametsi ex accidenti, ne quis cogatur coram iudice non suo litigare admittatur pœnitentia. Et quia Anton. Abb. & Dec. in dicto capitul. 1. numero 23. contrariam sententiam veriorem esse existimant, tenentes, pactum prorogatæ iurisdictionis, etiam iuratum, ante litem contestatam per pœnitentiam prorogantis tolli: existimo communem opinionem veriorem esse duabus quidem rationibus, quæ licet alioqui dubiæ sint, vt quidam arbitrantur, attamen plurimum earum authoritas persuadebit, ob religionem iuramẽti non esse admittendam pœnitentiam. Primùm, quia adhuc iure ciuili pœnitentia prorogantis minimè tollit prorogationis pactum, etiam ante litis contestationem contingens. Nam dict. l. si conuenerit, intelligẽda est de voluntate vtriusque paciscentis mutata: siquidem vterque inuito iudice, de cuius honore agitur, mutare poterit voluntatem: nec Iurisconsultus inibi loquitur de mutatione voluntatis vnius tantùm: sed inquit, si mutata fuerit voluntas, vnde absolutè de vtriusque voluntate mutata vera est interpretatio, quod eleganter in d. l. si conuenerit. notauit Alberic. & post eum Deci. in dicto capitul. primo. de iudic. numero 19. Andre. Alciat. ibi. numero 32 idem Alciat. lib. 2. Paradox. capit. 17. & Coras. lib. 4. Miscella. capit. 5. atque hæc ipsa opinio maximè probabilis est, ne dicamus ita facilè iudicium, & pactorum authoritatem eludi, si permiserimus, pœnitentia vnius tantum pactum prorogandæ iurisdictionis, aut non declinandi iudicis alieni iurisdictionem tolli. Nec in praxi admittenda foret responsio Iurisconsulti, si quis post pactum prorogandæ iurisdictionis alicuius iudicis, quæ prorogari potuisset, etiam ante litem contestatam pœniteret. Secundò illud ad hanc probationem adducitur, quod quidam asseuerant tenentes, iure Pontificio in specie d. l. si conuenerit, etiam si ea secundum communem intellectum accipiatur, non esse locum pœnitentiæ, atq; ideo inter ius Canonicum & Ciuile distinguendum esse opinantur. Alexand. in dict. l. si conuenerit. 3. Fall. Bald. in l. si quis in conscribendo. C. de episcop. & clericis. Dec. in dicto capitulo primo, de iudic. numero 8. ea quidem ratione, quia secundum communem sententiam Alberic. Barto. & aliorum, in dict. l. si conuenerit. Abb. in dicto capitulo primo. vbi Dec. numer. 20. scribit eam communem esse dicta Iurisconsulti responsio procedit in pacto nudo, quod iure ciuili actionem non producit: quasi secus sit in stipulatione. Et licet Iason in dict. l. si conuenerit. num. 28. post Petrum, & Cynum, in l. si qui ex consensu. 3. quæst. C. de episc. & cleri. Ioan. Andre. in Specul. titul. de iudic. comp. adit. §. 1. & Alciat. in repet. cap. 1. de iudic. num. 38. teneant aduersus communem, Iurisconsulti responsum, in d. l. si conuenerit. etiam procedere si prorogatio fiat per stipulationem quod mihi verius apparet, quicquid enim sit de illius responsi principali intellectu, ipse opinor, nihil referre, fiat ea prorogatio per pactum nudum, an per stipulationem: nihilominus apparet ex his, quàm variè d. responsum eius interpretes acceperint, vt tandem ratione iuramenti iustè possimus pœnitentiam minimè admittere: cùm iuramentum sit secundum iura Pontificia interpretandum: iure autem Pontificio, imò & Cæsareo dubium sit, an possit pactio illa prorogandi iurisdictionem ante litem cōtestatam pœnitentia tantùm prorogantis tolli. Decimò hinc satis poterit disputari propria & vera examinatio text. in capit. ad nostram. de iureiurand. cuius decisio elegans est, & egregiè probat eum, qui datis creditori pignoribus iurauerit, † quantitatem mutuò datam se soluturum, teneri præcisè ad eius solutionem, nec posse obijcere fructuum ex pignoribus perceptorum computationem in principalem sortem. Etenim ea constitutio videtur iuramentum interpretari contra naturā propriam contractus mutui & pignoraticij. Est nanq; propriũ contractus mutui datis pignoribus, quod fructus percepti ex eisdem in sortem principalem imputentur, vtque ipsam extenuent. l. 1. C. de pignor. actio. l. 21. titul. 13. part. 5. capit. 1. 2. & cap. conquestus, de vsur. cap. cùm contra. de pignorib. Alioqui esset cōtractus vsurarius, adeò quidẽ, quòd si debitor in cōtractu mutui datis pignoribus donationem fecerit creditori fructuum, quos ex pignore percipiet, etiam ob merita præsumetur omnino contractus vsurarius: quod notat Domini. in consilio 12. imò si creditor ex pignore fructus perceperit excedentes ipsam sortem, tenebitur debitori simul cum pignore restituere, quod ex fructibus vltra sortem habuit, secundum Bald. in dict. l. 1. C. de pignor. actio. notatur in d. c. cùm contra. & per Ana. in d. c. 1. de vsur. Nec tantùm fructus percepti sortem extenuant, sed & percipiendi, id est, qui per creditorem potuissent percipi. gl. in d. c. cùm contra. & in d. l. 1. text. opt. in dict. l. 2. de pigno. actio. & in l. 2. C. de part. pigno. notant Alexand. in l. apud Iulianum. §. 1. ff. de legat. 1. Anania in d. c. 1. de vsur. Sed quia Host. in sum. tit. de pigno. §. quando efficaciter. vers. sed nunquid. Pau. de Cast. in d. l. 1. C. de pig. act. & Rauen. in d. c. 1. contrariũ tenere videntur, existimantes, creditorem solùm de fructibus perceptis, non de percipiendis teneri: oportet distinguere secundũ Abb. in d. c. 1. & in d. c. cùm cōtra. Nā si cōtractus mutui, & pignoris factus est gratia vtriusq;, vt in dubio præsumendũ est, tũc tenetur creditor ad fructus, quos potuisset ipse percipere, non tantùm ad perceptos. Quòd autem communiter hic contractus fiat gratia vtriusque, probatur in §. vltim. quibus mod. re contra. obligat. quo quidẽ casu tenetur quis de dolo, lata, & leui culpa. Sed si fiat contractus pignoris gratia debitoris tantùm, quia creditor nolebat pignus, nec id petebat: tenebitur quidem de perceptis tantùm, aut de his, quos omisit percipere dolo, aut lata culpa, iuxta distinctionem text in regul. contractus. ff. de regul. iur. quòd si domus data fuerit in pignus, & actum sit, vt eam creditor habitaret, tenebitur creditor ad pensionem, quam ipse solitus erat soluere: non ad eam, qua pro conductione domus ab alio percipere potuisset. l. si ea. in 1. C. de vsur. Paul. Castrens. in l. 1. C. de pignor. actio. fructus verò in sortem computandi planè sunt ab ipso creditore ex pignore percepti, vt modò diximus: & præterea à debitore creditori præstitæ operæ, quæ communiter æstimationem pecuniariam patiantur. l. vltim. C. de capti. & postlimi. reuer. l. 11. titul. 29 part. 2. text. in d. cap. 1. de vsur. & in d. l. 2. C. de pig. actio. notat Iason in §. in bonæ fidei. num. 65. Instit. de actionib. quòd si ita proprium huius contractus est, fructus in sortem computari, mirum profectò videtur, quòd in d. c. ad nostram. responsum est. Et tamen ex ea decisione frequenter adnotatur, † quòd si quis iurauerit centum Titio soluere, non poterit compensationem obijcere, etiam eius quantitatis, quæ certa ac liquida sit, quasi iuramentum sit in specifica forma obseruandum. c. debitores. de iureiur. compensatio autem non est vera, sed ficta solutio. l. si cum filio. ff. de compen. idem probat tex. in l. 3. ff. eo. Ideo inquit Iurisconsultus, compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non soluere, quàm solutum repetere. Igitur qui compensat, minimè soluit saltem iure. facit ad hoc text. optim. in l. Iulianus. ff. de condit. & demonstrat. ibi, quasi dederit. Et quibus hunc effectum tribuendum esse iuramento censent Innocent. Hosti. Ioan. Andr. Collectari. Anto. & in specie Imol. in d. c. ad nostram. Matthe. notab 54. Are. consil. 100. longitudo. col. 2. Zasius in §. in bonæ fidei. num. 27. de actio. Corset. in repet. rub. de iureiur. priuil. 15. quorum opinio communis est, vt eam sequuti fatentur Felin. in d. c. ad nostram. col. vlt. Ias. in d. §. in bonæ fidei. col. penul. & idem in l. eum qui. §. si iurauero. ff. de iureiur. colum. 2. Ludouic. Gozadi. consil. 69. colum. 1. Andr. Tiraq. lib. 1. de retract. §. 3. gloss. 3. num. 6. vbi plures ad hoc authores allegat Socin. item in l. Iulianus. ff. de condit. & demonstr. fatetur hanc sententiā communem esse. Huic opinioni adhuc suffragat̃ quod iuris est apertissimi, nẽpe compensationem opponi non posse aduersum eum, qui depositum repetit. l. penul. C. deposit. l. vltim. C. de compensat. c. vlt. §. sanè. de deposito. Regia lex 5. tit. 3. & l. 27. tit. 14. part. 5. ob maximam fidem, quam depositarius tenetur deponenti seruare, eo quòd plurimum ei crediderit, glos. in l. hoc negotium. ff. de compen. Ang. & Ias. num. 10. in d. §. in bonæ fidei. igitur & ratione iuramenti mirum non est idem statui, propter eius maximam religionem. Cæterùm contraria sententia placuit Barto. in l. amplius. ff. rem rat. habe. vbi tradit, eum qui iurauit soluere, non esse periurum, si compensationem obijciat. quod & idem voluere Angel. & Cuman. ibi. Ioan. Faber in d. §. in bonæ fidei. colum. 4. & Platea ibi. col. 1. Bald. in d. cap. ad nostram. & ibi Panormitan. colum. vlt. idem Panormitan. in capit. cùm dilectus. colum. 8. de ordin. cognit. idem in capit. cùm inter. de exception. numero 24. Alexand. consil. 12. col. vltim. libr. 2. Imola sibi contrarius in dict. l. Iulianus. ff. de cond. & demonst. & Carol. Molin. in tractat. de contractib. q. 43. qui testatur hanc opinionem esse communem apud Legistas: licet fateatur priorem à Canonistis magis receptam esse, quemadmodum paulò antè tradidimus. His authoribus adstipulantur plura. Primùm text. celebris in l. 4. §. soluisse. ff. de re iudicat. Soluisse, inquit Iurisconsultus, accipere debemus non tantùm eum, qui soluit, verùm omnem omninò, qui ea obligatione liberatus est, quo in loco dictat text. eum omnino soluere, qui liberatus sit ea obligatione: idq́ue verè, ac ipso iure, iuxta gloss. de dictione omnino. in l. 1. §. si pecuniam. ff. deposit. gloss. in l. obsignatione. C. de solut. notat Bart. in l. 1. ff. iudi. solui. Sed qui compensat, liberatur. l. si ambo. ff. de compensat. ergo is omnino, ipso iure, & verè soluisse intelligitur. Maximè, quia ipso iure compensatio fit quantitatis, cum quantitate etiam ad liberandum pignus. l. si constat. & ibi gloss. C. de compensat. Secundò illud potissimè adduci poterit, quod ex eodem §. soluisse, aliter deducitur: nempe quo ad rei iudicatæ exequutionem & solutionem eius causa faciendam sufficere compensationem: quod latè notat & tradit Felin. in capit. suborta. dere iudic. colum. 2. Tertiò idem comprobatur authoritate text. in l. si debitor. ff. qui potio. in pign. hab. Nihil enim, inquit, interest compensare, an soluere. Deinde & quartò eadem opinio potissimè instruitur ex eo, quòd debitor facto creditoris, qui quod debet, non soluit, impeditur: imò iam impeditus fuisse videtur, quominus sua die soluat: & sic inutilis est actio ei per quem stat. l. potior. in fine. ff. qui pot. in pignor. habe. Quintò idem constat ex l. dedisse. ff. de verborum signif. & in l. vel permutauit. ff. de lib. caus. vbi dedisse intelligendus est, qui compensauit. Sextò huic opinioni plurimum accedit, quòd licet iuramentum sit strictè, & in specifica forma seruandum, nihilominus iuramentum de soluẽdo satis seruatur per compensationem, quia conditiones sunt adimplendæ in forma specifica, nec per æquipollens satis est eas seruari. l. Mæuius. & l. qui hæredi. ff. de condi & demonstra. & tamen conditio soluendi impletur per compensationem. l. si peculium. §. de illo. ff. de statu. lib. vers. quòd si hæredi. & in d. l. Iulianus. ff. de condit. & demonst. Nam & si Iurisconsultus ibidem in responso. l. Iulianus. de acceptilatione loquatur. idem est dicendum, cùm acceptilatio minus sit quàm solutio. l. si accepto latum. §. 1. & ibi Bart. ff. de acceptil. Alex. in l. si marito. §. 1. ff. solut. matrim. quibus rationibus satis defensa, & probata videtur opinio Bartol. in dict. l. amplius. aduersus ea, quæ notantur in dicto capit. ad nostram. quamobrem ipse existimo regulariter Bart. sententiam veriorem esse: & præterea posse iure defendi, quòd debitor iurans soluere creditori certam quantitatem sibi mutuò datam, sub pignoribus, optimè possit absque vlla periurij labe opponere compensationem fructuum, quos ex pignoribus perceperit. Ea verò, quæ priorem opinionem probare videbantur, possunt absque difficultate tolli: nam licet compensatio ficta solutio sit, non tamen sequitur, eam fictam solutionem non sufficere ad satisfaciendum iuratæ promissioni de soluendo: cùm hæc ficta solutio, quæ per compensationem fit, à reali satisfactione æris alieni procedat. habuit enim creditor quantitatem, quæ debitæ pecuniæ æquiualens est, atque ideo etiam si iuramentum sit in specifica forma seruandum, satis per compensationem, quæ realis est quędam satisfactio, seruatur, præsertim quia quod in specifica forma impleri debet, satis impletur performam iuxta mentem disponentis omnino æquiualentem: quod probatur in d. l. Iulianus. & in d. l. si peculium. §. de illo. vbi constat, compensationem simillimam esse, quo ad omnes effectus iuris, & facti, verę solutioni. Nec aliunde à vera solutione differt, quàm quòd tempore compensationis vera numeratio non fiat, quæ tamen prius in effectu facta fuerat. Item non obstat argumentatio à deposito facta, quia ob specialem fidem, quam seruare tenentur depositarij, illud inductum est à lege ex mente contrahentium. Et quia depositum non fit ea intentione, vt in ius, ac dominium depositarij transmittatur res deposita: Non sic in iuramento simpliciter præstito, quod est intelligendum secundũ ea, quæ actui iurato conueniunt, aut iure conuenire possunt, sicut superius dictum est. Superest respondere Decretali, ad nostram. quæ videtur hac in controuersia negotium nobis facessere. Variè siquidem ea constitutio intelligitur, cuius examinationi præmittendum est, compensationem fructuum ex pignoribus perceptorum ipso iure fieri cum ipsa sorte principali, quoties fructus ipsi iam sunt à creditore consumpti, vel redacti in id, quod recipit functionem cum ipso debito: vt adnotarunt Card. Ana. & Doct. in d. cap. 1. de vsur. Bart. Alexand. & Ias. in l. si diuortio. §. ob donationes. ff. solut. matrimo. vnde ita est intelligenda gloss. in dicto capitulo primo, quæ de hac compensatione, quæ ipso iure fit, tractat. Quibus sanè præmissis quidam opinantur in dicto capitulo ad nostram. non admitti compensationem, nec computationem fructuum ex eo, † quòd debitor iuratus creditor promiserit datis pignoribus, quòd donec solueret debitam quantitatem nullum grauamen super eisdem ei inferret: quasi intellexerit non tantùm de grauamine facti, & sic iniusto: sed & de grauamine iuris. argument. gloss. in l. Lucius. §. tres hæredes. ff. ad Trebell. gloss. & Docto. in l. clam. in principio. ff. de acquirend. poss. molestia etenim infertur, cùm quis iudicialiter vexatur. Authent. de fideiuss. §. 1. in verb. molestus. l. 1. & ibi Bald. C. de nundinis. tradit Paulus Castrens. consilio 204. columna secunda, libro primo. hic tamen intellectus, etiam si probetur à Panormitan. in dicto capit. ad nostram. mihi non placet. Nam quoties quis promittit alteri adhuc iuramento præstito, nullum alteri grauamen inferre, planè ea promissio intelligitur de grauamine iniquo & iniusto: non autem de ea molestia, quæ iure permittente licita est, nec enim de hac promissor sensit, quippe qui noluerit ex ea promissione renunciare his, quæ sibi iure licent & conceduntur. l. Aurelius. §. Caius. ff. de libera. leg Bald. in l. 1. colum. 5. C. de his, quæ pœnæ nomi. gloss. in l. si seruum. §. prætor. ff. de acquirend. hæred. Bald. in l. 1. C. de vsufruct. glo. in capit. pro illorum. de præben. Imola in l. paterfamiliàs. ff. de hæred. instit. Anton. Corsett. in singul. in verb. molestia. Abb. in capit. audita. de restit. spolia. Felin. & Dec. in capit. in præsentia. colum. 1. de probatio. Felin. in capitul. causam quæ. colum. 11. versicul. non obstante. de rescript. ex quibus patet, promittentem alteri nullum ei grauamen inferre, nec molestiam facere posse, nisi aliud ex mente contrahentiũ deducatur, iure aduersus eundem experiri. Secundò solet responderi ad text. in dicto capitul. ad nostram. ideò in ea specie non fuisse admissam compẽsationem: quia debitor ipsos fructus dederat in pignus, atque ideò cùm hoc casu fructus ipsi vt species considerentur, non est locus compensationi de specie ad quantitatem. capit. vltim. de deposit. l. vltim. C. de compensat. l. si conuenerit. in 2. ff. de pigno. actio. l. si non sortem. §. si centum. ff. de condict. indeb. l. si ex pecunia. C. de rei vendicat. quam interpretationem ad dict. text. adnotarunt Imola ibi, & Socin. in regul. verb. accipere vltra sortem. colum. 3. sed nec hic intellect. placet. Nam fructus, qui consumptione fiunt accipientis, & consumentis, nec seruando seruari possunt, non solent in pignus dari. de natura siquidem pignoris est, quòd non transeat in dominium creditoris. l. prima. §. per seruum corporalem. ff. de acquirend. possessio. Et præterea si fructus nō sunt consumpti, nec redacti in id quod recipit functionem cum debito, nullus est locus compensationi: quemadmodum superiùs explicuimus. Si verò iam consumpti fuerint, aut redacti in id quod functionem cum debito recipiat, etiam si expressim dati forent in pignus, minimè negari posset compensatio, cùm iam essent effecti ipsius creditoris. Quòd si quis existimauerit Imolæ intellectum probari in dicto capitulo ad nostram. dum in eo dicitur, quasdam ab eis possessiones, & reditus recepit in pignore: illi planè respondebimus, reditus inibi fore intelligendos non ipsos fructus, sed iura quædam percipiendi anno quolibet certam quantitatem: quæ quidem iura reditus appellantur, & inter bona immobilia censentur. Cle. exiui. versicul. cumq́ue annui reditus. de verborum significatione. atque ideo hi reditus congruè dantur, & accipiuntur in pignus: hoc ipsum palàm idem textus probat, dum in eo expressim continetur, creditorem de possessionibus & reditibus fructus percepisse. De reditibus enim, id est, de iuribus percipiendi annuam quātitatem, cùm de reditibus annuis fructus percipiantur, secundum Baldum, in Proœmio feudo. columna quinta. Tertiò, Bartholus, Socinus, in dicta l. Iulianus. col. vltima, aliter existimat intelligendam esse decisionem text. in dicto capitulo ad nostram. scribens, non admitti in eo responso compensationem fructuum ea ratione, quia qui iurauit pecuniam debitam soluere, cùm satis certus fuerit tempore iuramenti de fructibus percipiendis ex pignoribus, huic compensationi visus est renunciare: vnde tenebitur ratione iuramenti, & ratione huius tacitæ renunciationis ante omnia soluere quantitatem debitam, & postea poterit agere ad fructus perceptos, ex pignoribus repetendos: habebit autem hæc tacita renunciatio vim ratione iuramenti: cùm debitor iuret soluere quantitatem sibi mutuò datam. Sic Ioann. à Medina, vir doctissimus, in tractat. de restitut. quæstio. tertia. causa vltima, eadem consideratione censet admittendam esse compensationem non obstante iuramento, tempore iuramenti nulla aderat spes, nec ius apparebat compensationis. Quasi, quod & Socin. scribit, nequaquam sit admittenda compensatio eo casu, quo tempore iuramenti iam aderat ius, vel spes compensationis: sicuti probatur in dicto capitulo ad nostram. Sed si animaduertamus ad propriam vim iuramenti, quæ non extendit consensum ad ea, de quibus actum non est, ego existimo, iurantem soluere quantitatem mutuò sibi datam, eam habere mentem, vt soluat absolutè ipsam pecuniam mutuatam eo casu, quo per creditorem non fuerint percepti ex pignoribus tot fructus, qui possint eam extenuare: nec verosimile est, eum cogitasse de non obijcienda compensatione fructuum, qui apud creditorem iuxta iuris vtriusque regulas manere debent in compensationem sortis principalis: quòd si verum, nec potest vllo modo negari iuramenta esse intelligenda secundum iuris interpretationem conuenientem quidem actui, cui iuramentum accedit, profectò qui datis pignoribus iurat soluere pecuniam mutuò sibi datam, poterit compensationem fructuum obijcere, cùm ea sit huius promissionis natura. Quartò, præmissis interpretationibus vtcunque adnotatis considerandum est, idcircò in dicto capit. ad nostram. fructuum compensationem admissam non fuisse ante veram debitæ quantitatis solutionem, quia nondum erat liquidum, quantum creditor ex fructibus percepisset. Compensatio verò nusquam admittenda est, nisi ea de liquido fiat. l. si debeas. ff. de compensat. notat Bartol. in l. frater à fratre. ff. de condict. indebit. quòd autem in dicto capitul. ad nostram. non fuerit liquida quantitas à creditore ex fructibus pignorum percepta, patet, quia ex fructibus erant expensæ deducendæ, vt inibi significatur ibi, deductis expensis. l. fructus. ff. solut. matrim. l. sumptus. ff. de rei vendic. At si quis dixerit, secundum hanc considerationem nusquam fore locum compensationi fructuum in debitam quantitatem: cùm semper sint expensæ deducendæ: respondebimus, quoties promissio solutionis absque iuramento præcesserit, posse compensationem opponi, si breuiter iudicis, aut boni viri arbitrio possit ad liquidum deduci, quid ex fructibus deductis expensis creditor perceperit: sed si iuramentum præstitum fuerit, tunc compensatio non poterit opponi, nisi omnino, & statim appareat liquidò, quod ex fructibus creditor perceperit: atq; hunc esse opinamur iuramenti effectum, & proprium intellectum text. in d. c. ad nostram.