Sextò, adhuc ex præmissis patet, si ad amussim hanc materiam expendamus, non satis sufficientem esse argumentationem istam, iuramentum quodcunque vergens in dispendium salutis æternæ, seruandum non est, igitur iuramentum quodlibet, quod non tendat in detrimentum salutis ęternæ, seruandum erit. Hæc etenim collectio minimè valet. † Sunt sanè quędam iuramenta promissoria, quæ etiam si possint seruari: quia ex eo nullum dispendium salutis spiritualis sequitur: attamen nulla est obligatio ex ea promissione deducta, quæ iurantem cogat ad seruandum id, quod iuramento promisit. Sunt ad hęc pulchra verba S. Tho. in d. q. 89. articu. 7. ad secundum, in hunc equidem modum. Si quis autem iurat, se facturum aliquod peccatum, & peccat iurando, & peccat iuramentum seruando. Si quis verò iurat se nō facturum aliquod melius bonum, quod tamen facere non tenetur, peccat quidem iurando in quantum ponit obijcem spiritui sancto, qui est boni propositi inspirator: non tamen peccat iuramentum seruando, sed multò melius facit, si non seruet. Hactenus Thom. Idem adnotauit ipse Tho. lib. 3. q. 14. & Panor. in d. c. si verò. col. 3. & colligitur ex Gratiani resolutione in c. vlti. §. vlt. 22. quæst. 4. vnde si quis iureiurando promittat, non mutuare pecunias, non fideiubere: certè in casibus quibus id officium impendere tenetur sub mortalis, aut venialis culpæ reatu, dubio procul peccabit si iuramentum seruet, & peccabit item iurando. Sed vbi non tenetur id officium in alterum exercere, sed est opus optimum: profectò peccauit iurando, & venialiter, vt ex Caietano in Summa, & in Commentarijs ad Thomam adnotauimus: non tamen peccabit seruando iuramentum: nec illud violabit, si mutuam pecuniam alteri dederit, aut pro eo fideiusserit: quod satis constat ex Thoma Gratiano & Abba. in præcitatis locis. Ex quibus opinor manifestum esse Hippolyt. lapsum, qui in repetitio. Rubr. ff. de fideiussoribus. opinatur, numero 28. post hoc iuramentum, cuius modò meminimus de non fideiubendo emissum, iurantem non posse fideiubere, nec valere fideiussionem: quod, ni fallor, falsissimum est. Sic & dum Oldr. in con. 90. sensit, iurantem in hac specie nec posse fideiubere, nec mutuare, nisi existenti in extrema necessitate: itidem labitur, quia non obstante iuramento poterit qui iurauit, mutuare cuicunque, & pro quocunque fideiubere, etiam si is non sit extrema in necessitate cōstitutus. Hinc etiam patet, non rectè rationem huius quæstionis perpendisse Catharinum: dum aduersus Caietanum falsum esse censet, quod modò diximus, in hoc iuramento veniale, non mortale peccatum committi.