Haec autem [art. 9] iuramenta, quibus iustitia deficit, periuria appellantur, in c. sicut nostris. de iureiur. in c. qui sacramento. 22. q. 4. nullo etenim in futurum expectato tempore iuramenta ista, dum emittuntur, periuria sunt propter iustitiae & iudicij defectum, secundum Tho. 2. 2. q. 98. artic. 2. ad 2. Nam requiritur ad honestatem iuramenti quod sit licitum, & honestum id, quod iuratur: atque ideo qui iurat se adulterium commissurum, statim periurus est, licet reuera sit completurus iuramentum non quidem ex eo quod iuramentum non seruauerit, sed quia iurauit id, quod fas non erat perficere, aut non tenebatur etiam post iuramentum facere. Idcirco in ipso iurandi actu periurium perpetratur, frangiturque iuramentum, cum id fiat promittendo id, quod seruandum necessario non est, nec vllam seruandi obligationem inducit, vel quod absque crimine, & culpa seruari non potest. Qua ratione multis canonibus statutum est, pro his iurationib. incautionis poenitentiam iurantibus iniungendam fore.