Primo quidem deducitur, an blasphemus sit, qui dixerit: hoc fiet a despecto de dio, sicuti Doctores Itali referunt? & Bald. in consil. 476. libro 3. incipit: ille qui dicit, [art. 9] in ea est sententia, vt opinetur, haec verba ad blasphemiam non pertinere, quia potius sunt iniuriosa verba, eumque sensum habere videntur: quod sicut multa mala fiunt Deo nolente speciali concursu, & quae diuinae maiestati displicent: ita & hoc malum fiet, etiamsi Deo displiceat. quibus verbis non derogatur immensae Dei potestati: atque ita sequitur Bald. Alexand. in additionibus ad Bartol. in d. l. apud Labeonem. §. ait Praetor. & Felin. in Prooemio Decretal. colum. 4. idem notauerat Angel. in l. his verbis. §. 1. ff. de haeredi. instit. contrarium tamen plerisque visum est iure verius esse. Nam isthaec verba nullo pacto possunt a culpa blasphemiae excusari: siquidem manifeste tendunt in derogationem potestatis diuinae: quasi blasphemus velit, id agendum esse, etiamsi Deus omnipotens noluerit: quo quidem sensu omnipotentis Dei maiestas laeditur. Et praeterea etiamsi hic sensus abesset, non potest aliter his verbis aptari interpretatio, quin in contemptum diuinae maiestatis, eiusque potestatis pronunciata censeantur: quo fit, vt Baldi sententiam falsam esse existimauerint Imol. in dict. l. his verbis. §. 1. ff. de haered. instit. Socin. in dicto consilio 102. libro 1. Boerius decis. 301. Thomas Grammatic. in d. decis. 50. quo in loco testatur ita in Regio Neapolitano Praetorio pronunciatum fuisse. Quibus accedit Pragmatica huius Regni constitutio, quae prima est, & inter alia quae ad blasphemiam pertinent, haec verba connumerat: a despecho de Dios.