HIS omnibus ad huius materiæ cognitionem pręnotatis, de ipsius periurij pœna tractādum erit, cuius equidem grauitas multis constat, quæ tamen consultò missa facimus: satis etenim est, crimen istud grauissimum esse multisq́ue nominibus è Republica extirpandum. † Nam id esse grauius homicidio. Sanctus Thomas existimat in quodlibet. 1. articu. 18. rationibus sanè vrgentissimis. Si quidem periurium est transgressio præcepti prioris tabulæ: & ex eo honori, ac reuerentiæ Dei optimi maximi detrahitur: ideoq́ue iniuria Deo fit: quæ maior est omnibus alijs, quibus proximus offenditur. Deinde vt ait Paulus, omnis controuersiæ finis est iuramentum. Quod si ita est, consequitur planè, maius esse crimen periurium, quàm homicidium: alioqui homicidæ, nec adulterę nusquam iuramentum deferretur: quoniam coniectura esset, quòd per periurium, tanquam per exilius peccatum maiora contingerent, & celarent crimina. Quo argumento Thom. vtitur in dicto articu. 18. mihi tamen non satis placet. Quia ex eadem collectione tantùm deducitur, maiori pœna homicidium puniri, quàm periurium, quod verissimum est regulariter. Quamobrem cùm tractatur in foro exteriori de puniendis criminibus, deq́ue eis quo ad punitionem detegendis, tunc argumentatio Thomæ in praxim deducitur: in foro etenim interiori nulla est huiusmodi consideratio. Nam si accusatus homicidij crimen id non commiserit, nullum adest in iuramento periculum nec periurij timor est: si verò illud scelus perpetrauerit, per periurium, quod forsan timetur, non effugit homicidij culpam. Idcircò argumentatio ista quo ad culpam peccati non admodùm vrget. At in foro exteriori, vbi de pœna tractatur, solùm de maiori vel minori supplicio est controuersia. Nam si maiori pœna puniretur periurium, quàm homicidium, optima constitueretur coniectura, quòd Reus homicidij delatus minimè auderet interrogatus sub iuramento crimen negare, ob timorem maioris pœnæ: si verò minori pœna periurium quàm homicidium puniendum foret, præsumeretur quidem Reum iuratum, vt vera de crimine homicidij responderet, negaturum quidem homicidium timore maioris pœnæ, sibi propter homicidium iniungendæ. Sic sanè, dum Sanctus Thomas argumentatur ex auctoritate Pauli Apostoli, tantum sequeretur ex eius consideratione, quòd si maiori pœna puniretur homicidium, quàm periurium, non esset iuramentum omnium controuersiarum finis: sed si iuramentum est omnium controuersiarum finis, vt verè Paulus testatur, esset profectò grauior pœna pro periurio, quàm pro cæteris criminibus infligenda, ex argumentatione Diui Thomæ, ne quis ob timorem maioris pœnæ pro alijs criminibus subeundæ periurium committere auderet. Hoc autem adhuc non sufficeret: quia detecto periurio vtrumque crimen detegitur: nempe periurium, & id crimen, cuius quis apud iudicem accusatur. Igitur non omninò conuincit argumentatio Thomæ, præsertim quòd sunt aliquot crimina euidentet maiora periurio, vt hæresis, idololatria: & tamen vbi agitur de his detegendis, Reus ipse per iuramenti religionem interrogatur. Omnium equidem controuersiarum finis est iuramentum, teste Paulo. quia id exigitur ad veritatem inquirendam: nec præsumendum erit, quòd Reus alicuius criminis delatus velit periurij crimen committere, illudq́ue iam commissis addere, atque ita passim videmus Reos in iudicium delatos, & de criminibus periurio maioribus interrogatos, palàm fateri culpam: quia non ita audent iam perpetratis sceleribus periurium addere: cuius quidem nulla est congrua satisfactio casu, quo tenentur interrogati respondere, nisi Reipublicæ & proximo damnum illatum restituerint: restitutio autem plerunque, quo ad Rempublicam, minimè fieri potest, nisi responsio iurata, quæ periurium induxit, retractetur. Vnde fit, vt existimem alijs rationibus grauitatem periurij probandam fore: quæ dubio procul constat ex prima, quam modò adduximus, ratione: & ex alijs, quarum meminit Gulielmus Peraldus in Summa de vitijs & virtu. 2. Tomo. tractat. 9. 2 part. capitu. 4. quo in loco duodecim rationes adducit, quæ grauitatem huius criminis ostendunt, præter quas illud est potissimè obseruandum, quòd periurium funditus euertit humana commercia: omnium enim actionum humani conuictus firmissimum stabilimentum est, dictorum & conuentorum fides, quę simpliciter violata maximum damnum infert: quanto magis idem continget, si iuramento stabilita violetur: igitur de pœnis huius criminis acturi primùm de pœna simplicis periurij: secundò, de punitione periurij in iudicio contingentis circa veritatis assertionem: tertiò, de blasphemijs tractabimus.