Nono, solet ex prenotata regula deduci, promissionem non reuocandi testamentum, vtpote contrariam bonis moribus, minime confirmari iuramento: quam quaestionem nos examinauimus late in dicta 2. parte Rubric. de testament. quo in loco respondimus, promissionem istam iuramento confirmari in hunc sensum, vt testator, qui contra iuratam promissionem testamentum reuocauerit, periurus plane sit, licet valeat secundum testamentum: ita equidem post multa hanc opinionem probauimus numero 15. Nec vere dici poterit ex dicta l. stipulatio hoc modo concepta. promissionem non reuocandi testamentum contrariam esse bonis moribus. Nam ea Iurisconsulti responsio locum habet in poenali stipulatione, non in simplici promissione. Sicut & in simili, licet promissio poenalis matrimonij contrahendi contraria est bonis moribus. d. l. Titia. & cap. gemma. non tamen simplex promissio coniugalis contractus: sicut satis manifestum est in capit. sicut. & in capit. ex literis Syluani. de sponsalibus. quod & Ioannes Imola in dict. capit. cum contingat. 1. Bartol. membro explicat. Sic licet promissio simplex aut iurata non reuocandi testamentum non sit bonis moribus contraria, erit tamen aduersa bonis moribus poenalis stipulatio, & promissio non reuocandi testamentum. d. l. stipulatio hoc modo concepta. Sic denique Bart. in d. l. si quis pro eo. num. 6. dum explicat exempla text. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. & in dict. l. Titia. ad hunc modum est intelligendus. Nec voluit Bartol. simplicem promissionem matrimonij contrahendi: & simplicem item promissionem non reuocandi testamentum, contrarias esse bonis moribus: quicquid alij hac in quaestione scripserint, non recte examinantes Bart. sensum.